Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Mercuri aenigma

Emitteby Herimannus on Merc 24 Mart, 2004 1.10

:) Herimannus Mercurio sal.

Facile litteram M in sententia quae requiritur locandam censeam.

Vale.

Novocomi, a. d. X Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Mart, 2004 10.09

Mercurius Herimanno s. d.

Ecce litterae M:

---- --M-UM ----U- ---- -----

Num ibi ea sunt, ubi censebas eas esse? Timeo autem, ne titulum erronee in Latinum converterim... :shock: Vale. Aquinci die IX. Kal. Apr. inter molesta negotia
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Merc 24 Mart, 2004 16.56

Tiberis Mercurio πολυμητει s.d. :D
litteram I nobis, quaeso, indices, quam inter litteras M et U latere suspicor.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Merc 24 Mart, 2004 20.00

Iulia omnibus "patibulatoribus" s.d. :D

Una vobiuscum puto indicem Gastonis nobis magno esse usui posse. Iam antea mihi ad fines verborum spectanti venit persuasio litteras ut a, u, i, e, o, s, t, m, n (non in hac ordine) saepe percurrere, cum repperiantur eae in finitionibus saepissimis verborum, quod nunc Gastonis opere affirmatum est. :D

Tiberis I suspicatus est inesse, itaque non proponam ulla vocalia ante quam noverim quot aliorum vocaliorum inesse.
Verba, quorum littera paenultima est u, saepe pro littera ultima M aut S habent. Suspicor ergo S inesse. :shock:

Ex Saxonia Inferiore a.d. IX. Kal. Apr.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Mart, 2004 22.22

Mercurius Iuliae, Tiberi ac Marco s. d.

Ubi ergo litterae I ac S lateant, videamus:

---S -IMIUM ----U- -I-- ---S-

Quam litteram nunc proposituri sitis, iam praesentire mihi videor... :wink:

Mi Marce, in nuntio tuo recentissimo novum quasi aenigma mihi ostendisti: abrreviatione enim usus haec scripsisti: Q.b.f.f.f.s. Quid sibi illae litterae velint? Fortasse: Quod bene fieri..... (??) :?: :!:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

N

Emitteby Marcus Favonius on Merc 24 Mart, 2004 23.15

Marcus cum omnibus sodalibus, tum praecipue Mercurio: „Mitto tibi metulas; si vis cognoscere, vertas.“

Divina quadam divinandi facultate praeditus es, mi Mercuri: Quod bonum faustum felix fortunatumque sit!

Sed vae mihi misero! Universum enim aenigma solvere nescio quo stupore prohibeor. Tamen N litteram Sphingi audeo obicere. Utinam ne feris eius unguibus discerpar!

Precor vobis noctem placidam.

ix Kal. Apr. a. mmiv.
Last edited by Marcus Favonius on Sat 27 Mart, 2004 23.35, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Mart, 2004 23.59

Marcurius Marco suo s.

Equidem Sphinx tibi parsit, mi Marce :) ; immo litteras N in aenigmate tibi ecce detexit:

--NS NIMIUM ----U- -IN- ---S-

Et ego tibi placidam noctem precor. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 25 Mart, 2004 0.01

Tiberis Mercurio aliisque aenigmatum peritis s.d.
Quamvis suspicionem quandam me habere fatear,tamen id unum a te peto, ut latebras litterae O mihi patefacias. memini pelliculae cuiusdam XXX fere annis abhinc editae...
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Tiberis on Iov 25 Mart, 2004 0.40

pro Iupiter ! non equidem animadverti litteras N iam insertas esse,priusquam nuntium meum misi.
qua re non iam dubium esse puto, quomodo hoc aenigma solvatur:
PONS NIMIUM PROCUL HINC ABEST (A bridge too far)
nonne recta est coniectura mea? 8)
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 25 Mart, 2004 1.35

Frrrrrrrrrrrrrigidum! (Anglice: cooooooooooooooooool!) 8)

Iterum a te, mi Tiberis, anigma solutum esse en libenter declaro! Iam scire velim, quid tu nobis inventurus sis! :P
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 25 Mart, 2004 17.23

Tiberis Mercurio ceterisque,qui nondum acquiescunt in aenigmatibus solvendis, s.d.p. :wink:
ecce novus pelliculae titulus:
---- ------- ----- ----- ------

bene vobis contingat !
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

S

Emitteby Marcus Favonius on Iov 25 Mart, 2004 18.43

Marcus Tiberi amico honoratissimo sal.

Mirum in modum ex Oedipodissimo te in Sphingem crudelissimam conversum esse miror, idque tanta celeritate, ut mente paene conturbarer :oops: .
Vae misero mihi, quippe qui pellicularum non ita peritus sim. Sed fortes fortuna... Praeterea iuvat viam facere, ut sodales victoriam consequantur.
Quid ergo?
Insere quaeso S litteram.
Vale.
viii Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 25 Mart, 2004 20.02

Mercurius Tiberi s. d.

I, mi nuntie, i, ac detege litteram I! :lol:
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 26 Mart, 2004 17.26, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 25 Mart, 2004 20.08

iogoi
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 26 Mart, 2004 17.32, edited 2 times in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 26 Mart, 2004 1.55

Tiberis Marco ac Mercurio s.d.p. :D
longe abest, mi Marce, ut velim crudelis videri.
ut vobis persuadeam me Sphingem vere benignam ac benevolam esse, quibus locis litterae quaesitae lateant, missis ambagibus vobis prodo:

---S -----I- S---- -I--- -----I

valete! :wink:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron