De auctoribus medii recentiorisque aevi

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De auctoribus medii recentiorisque aevi

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.22

De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 24.07.2003 - 15:58 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Quia titulum thematis paene omnia de meo consilio prodidisse crediderim, non equidem multa habeo, ut dicam. disputamur ergo de auctoribus in medio aut recentiore aevo viventibus!


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 24.07.2003 - 16:20 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus omnibus, praecipue autem Marco Favonio s. d.


Nunc Marco amico meo breviter responsurus, cui multas epistulas debeo; cuius litteras videte in thematibus "mulier taceat...?" atque "de stylo Latino hodierno".



Marce, equidem exsistere editionem omnia opera Iani Pannonii (ceteris: humanistae poetae Hungarici) continentem scito; et ipse unum exemplar domi habeo, quod quamquam anno delapso multa volveram, nunc autem iterum relego. Certe non dubito, quin et tu animadverteris, quem auctorem antiquum ille in carminibus imitaretur... sed mehercle Ianus noster minime epigonus nominari posset: illum enim antiquis formis styloque nova themata cecinisse haud quisque negaverit.

De Anonymo, qui et in hoc foro saepissime versatur:)))), serius disseram.

Vale

MH



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 25.07.2003 - 11:51 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Nunc de Anonymo, auctore Hungarico medii aevi, qui gesta Hungarorum descripsit.


Anonymus etsi multa de se ipso in praefatione sui operis prodiderit, tamen quis ille fuierit, atque quando opus suum confecerit, etiam nunc disputatur. In initio prologi "P. dictum magsitrum" se nominavit, sed diu non liquebat, quid ea verba sibi vellent. Verbis "p. dictum" abbreviate "praedictum" significari philologi credebant, ex quo coniectabant primam paginam codicis, ubi titulus operis nomenque auctoris legi potuissent, perditam esse. Nunc autem iam certum est "primam" paginam non extitisse, ac verba "p. dictus magister" non "praedictus magister" significare, sed abbreviatione "P." primam litteram nominis eius (Petrus? Paulus?) ostendi, expressionem autem "dictus magister" quasi formulam verecundiae urbanitatisque intelligendam esse (scilicet qui non est vere magister, solummodo ab aliis dicitur), quae formula et in codicibus Gallicis saepe occurrat. Obscuritatem eius personae haud divellit, quod se postea "notarium Belae regis" appellat; in medio enim aevo quattuor reges huius nominis in Hungaria regnavisse constat. Fuit, qui Anonymum I. Belae, fuit, qui II. Belae, aut III. Belae, aut IV. Belae notarium fuisse putaret, et licet iam nunc illum tempore Belae III. vixisse mediaevalistae conveniant, sunt, qui huic opinioni dissentiant. Valete.



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 25.07.2003 - 11:53 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
ecce et ipse Anonymus factus sum, cum nomen meum in rubricam inscibere omisi...:))))


Valete



MH



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 26.07.2003 - 07:27 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mi Mercuri:

Placet mihi omnimo nova haec tua propositio. Auctoribus in medio aevo viventibus Tomasius Kempis extulit se ipsum cum dixisset: "In omnibus requiem quaesivi, et nusquam inveni, nisi in angulo cum libro". Hanc sententiam in lapidam traduxi leviter mutatam atque inhaesi in portico domi meae: "Ubique pacem quaesivimus, et nusquam invenimus, nisi cum familia domi". Vale!


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 26.07.2003 - 15:03 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Mercurio s.d.p.

Gratias maximas tibi ago, vir spectatissime, quod illud „Pdictus magister“ tam dilucidis mihi verbis explicavisti. Sed diligenter cogitando persecutus, quid a Ladislao Veszpr
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.24

De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 19.08.2003 - 06:21 | 36 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Cristianus Marco s.p.d.


Clarissime Amice: Nuperrime legi tuum nuntium. Quam optime scribis et quam eruditus es! Dignus responsi quod hodie reddere tibi non possum, me tempore carente. Cras, diis iuvantibus, id faciam. Vale!



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 07.09.2003 - 13:46 | 37 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Mercurio suo s.d.p.

Ianum Pannonium oblivione nondum obrutum esse „Ponticulus Hungaricus“ nos docet. E cuius periodici archivo duo a me prompta sunt carmina, quorum unum („Et digitalia...“) Hungarico commentario illustrata, alterum („Punctum sit,....“; ep. 1, 454) in Hungaricum conversum est. Commentarium autem illum Hungaricum in Germanicum transferre res est –pro deum atque hominum fidem- mihi perdifficilis. Tamen illis ipsis carminibus valde delector.

Vale quam optime.




RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 08.09.2003 - 10:16 | 38 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Marco suo s. d.

Equidem libenter commentarios istos tibi in Latinum converterem, aut saltem in compendio tibi describerem; fateor autem de illo periodico a te memorato me numquam audivisse. Scire velim, utrum vere "Ponticulus Hungaricus" illud inscribatur, an fortasse hic titulus a te sit translatus. Certe catalogos periodicorum hodie aut cras perlustrabo. Rogo autem tibi, ut quo anno ista exemplaria, de quibus agatur, publicata sint, ad me scribas. Vale.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 12.09.2003 - 00:53 | 39 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Mercurio suo s.

Gratias ago tibi, amice amplissime, pro epistula tua.

"Ponticulus Hungaricus" periodicum interretiale est. Quod hac inscriptione inveniri potest:

www.iif.hu/~visontay/ponticulus/

Nunc ad duo illa carmina, quorum unum est "de corporibus mathematicis":

www.iif.hu/~visontay/ponticulus/megcsapottak/p annonius.html

alterum inscribitur „Digitalia Prima“, opusculum sane obscurum, quod commentario Hungarico illustratum est:

www.iif.hu/~visontay/ponticulus/limes/parodiak .html

Editum est in „Ponticulo Hungarico“, anno MMIII mens. Iul.-Aug.(v. „Archívum“).

Vale.




RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: - | 12.09.2003 - 18:08 | 40 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntius a re alienus deletus est.
Redactio interretialis.



salve!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: - | 12.09.2003 - 18:11 | 41 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntius a re alienus deletus est.
Redactio interretialis.



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: maximus | 12.09.2003 - 18:16 | 42 | |
--------------------------------------------------------------------------------
salve amice


tu informatus est bonus. ita Germanum est pulchram.



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 10.10.2003 - 21:42 | 43 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Mercurio suo sal.


Gravissimis iam dudum insomniis, carissime mi amice, fatigari me fateor. Quid ita? Lege modo nuntios duodequadragesimum et undequadragesimum huius gregis. Dic mihi quaeso, si plus oti nactus eris, quid de Iani Pannoni sentias carmine, cuius haec sunt verba:



„Digitalia prima.

Et digitalia intellecta Romana hetera,

Nos Pannonia sors, Barbara alterego.

Sic genitalia Vera potesta clarissima prima,

Sex nihilissima est: harpia vers deficit.“



„Inquietum est cor meum, donec....“ (Te, sancte Augustine, oro mihi ignoscas, quod denuo verbis tuis clarissimis impudenter abusus sum.). Vale quam optime.

D. a.d. VI. Id. Oct. Asciburgi.





RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 11.10.2003 - 00:25 | 44 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Herberto Amstelodamensi s.p.d.

Bibliothecam in ordinem redigenti mihi in conspectum denuo ille cecidit libellus, cuius mentionem feceram in septimo huius gregis nuntio: „Democritus ridens &c.“ (Amstelodami, a. MDCLIX). Libellus incerti auctoris videtur esse; sed sunt, qui eum a quodam J.P.LANGE compositum esse putent. Quem virum plane mihi ignotum esse fateor. Sed eum Batavum (detur venia verbo!) fuisse arbitror; nemo enim nostrum est, quin philologiam apud illius aetatis Batavos sciat plurimum valuisse. Itaque fieri non potest, ut auxilium abs te non petam. Vale quam optime. D. a.d. VI. Id. Oct. Asciburgi.




RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herbertus ® | 11.10.2003 - 12:20 | 45 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herbertus heu! Batavus Marco Favonio s.p.d.


Ii, qui hunc librum J.P. Langio compositum esse putant, recte putant:



Langius J.P. (scilicet: J.P. Lange)

Democritus ridens etc.

Amstelodami, apud Jodocum Janssonium, 1649.



Ne te pudeat rogare, cum egeas amicorum subsidio. Valeto quam optime.





RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 11.10.2003 - 20:16 | 46 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Herberto s.d.p.

Grato animo lego litterulas tuas, mi amice, quibus me certiorem facis auctorem „Democriti ridentis“ esse J. P. LANGIUM. Ceterum me valde delectari scito tribus libris, qui Lugduni Batavorum ex officina HACKIANA exierunt annis 1670 et 1671 (OVIDIUS, BOETHIUS): o summam Batavorum artem typographicam! Vale.




RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 13.10.2003 - 15:35 | 47 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Marco s. d.

Dicturus equidem sum quod tibi in mentem non incidisse credere vix queam: versus scilicet istos nihil aliud esse, quam parodia - ut Socratico verbo utar - Iani nostri minus salsa sensuque prorsus carens, quam a nescioquo linguae Latinae omnino ignaro esse fabricatam conspicuum est; qua re fit, ut ipse haud magis, atque tu, carissime Marce, istud poema percipere posse mihi videar. Mecastor non quod parodia de Iano scripta sit, irascor; sed quod talis parodia. Parodia enim bona ac recta stylum cuiusdam poetae aut scriptoris imitatur, indolem styli illius iocose et facete demonstrando; iste vero poetula pessimus solummodo verbum post verbum posuit secundum regulas metri hexa- et pentametri, quas autem servare frustra conabatur.
Ignosce mihi, doctissime amice, meam Musam, quae hodie nimium barbara esse mihi videtur...:((


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.11.2003 - 14:36 | 48 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus s. d.

Iam diu hoc forum a visitatoribus relictum ac prorsus desertum situque sordidissimum tacet, quod ego maxime doleo; de scriptoribus enim medii recentiorisve aevi quam plura scire velim. Quaestiones ergo vobis proponere statui de ea re, quae ita se habent:

I. Auctorum, qui Latine historiam patriae vestrae in aevo medio recentioreve descripserunt, quis est clarissimus? Cuius auctoris ex opere si partes commemoratu dignas huc inserueritis, magnum gaudium mihi afferetis.

II. Quamdiu lingua Latina in patria vestra ut lingua officialis duravit? Quamdiu lingua Latina in diplomatibus componendis apud vos in usu fuit?

III. Quamdiu furor iste Hungaricus vos eludet?:-DDD

Sed iocis relictis - vere "impatiens mori" exspecto, quid mihi responsuri sitis. Valete. Ex Pannonia Inferiore d. XIII. Kal. Dec.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 20.11.2003 - 02:08 | 49 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Mercurio sal.

Cum me provoces, ad responsum impellor. Rarius breviora in colloquiis nostris recentissimis hebdomadis scribo, et quod defatigatus labore sim et quod mihi, cuius haud amplissima Latinarum rerum cognitio, multa enuntiare non liceat.

De auctoribus, exempli gratia, post Romuli posterioris regnum scribentibus paene nihil in studiis nostris legitur; tamen constat lingua Latina Italicorum scriptorum multitudinem usam esse, sicut Dante, Boccaccio, Petrarca, Leopardi, Pascoli; etiam Benedictum et Paulum Iovios, concives mei.
Lingua Latina usque ad finem XVI saeculi doctos usos esse constat, etsi iam a XII saeculo scripta Italica lingua inveniuntur et populus "vulgaribus" eloquiis iam ante multa saecula usi sunt.

Hoc tibi narro: amicus meus, qui ante triginta annos (MCMLXXIII) studia coepit, ut catholicus presbyter fieret, mihi temporibus illis narravit discipulos Latine "adsum" aut "abest" appellationi respondere.

Si quid invenire potero referam. Vale!


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 20.11.2003 - 22:05 | 50 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Simplicius Mercurio s.p.d.
Quamvis doctrina mea de scriptoribus mediae Latinitatis minima sit, tamen inter eos de quibus opera vel aliquas paginas legi memoriae dignos existimo et Salimbene de Adam (saeculi XIII, Parmae, si non erro, natum), lepidissimum auctorem Cronicae (ab a.D. 1168 usque ad 1287) quae in codice Vaticano (Lat. 7260) continetur, et celeberrimum Latini qui dicitur 'macheronicus' scriptorem, Theofilum Folengum (Patavinum saeculi XVI) cuius maximum opus 'Baldus' inscribitur, 'epos' hexamtris versibus compositum.
Exemplum Salimbenis linguae (et iucunditatis eius operis), quae Italicae eius temporis et ordine verborum et syntaxei proxima apparet tibi propono hoc:
(a. 1233) De truffis fratris Detesalve de Florentia, qui erat ex Ordine fratrum Minorum.
Sed frater Deustesalvet de Florentia ex Ordine Minorum, qui more Florentinorum magnus trufator erat, optime respondit stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover. XXVI. Nam, cum quadam die ad domum Praedicatorum ivisset et illi invitassent eum ad prandium, dixit quod nullo modo ibi staret, nisi ei darent de tunica fratris Iohannis, qui in domo illa erat, ut pro reliquiis reservaret. Promiserunt et magnam petiam de tunica sibi dederunt, cum qua post prandium purgato ventre posteriora terxit, et petiam deicit in stercora. Postmodum accipiens perticam stercora revolvebat, clamans et dicens: "Heu, heu! Succurrite, fratres, quia reliquias sancti requiro, quas perdidi in latrina!" Cumque vultus suos inclinassent ad orificia camerarum, cum pertica stercora revolvebat valenter, ut stercorum fetorem sentirent. Infecti itaque tali odoramento erubuerunt confusi, cognoscentes se a atli trufatore delusos. Huic fratri Detesalve aliquando data fuit obedientia ut ad provinciam Pennensem, que est in Apulia, iret ad habitandum. Ipse vero ivit ad infirmitorium et denudavit se, et aperiens quandam culcidram tota die in ea latuit iacendo in pennis. Cum autem requireretur a fratribus, invenerunt eum ibi dicentem quod obedientiam suam compleverat. Et ideo occasione istius truffe obedientia fuit sibi remissa et non ivit illuc.

Gratum tibi hoc spero; de Folenghi (liceat mihi littera h uti, ne meam Italicam pronunciam offendam) operibus nihil excerpam, quamquam mihi carissimus auctor sit, quia puto aut eum esse tibi notum aut molestam auribus tuis delicatis macheronicam rusticitatem.:-) Vale.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 21.11.2003 - 10:33 | 51 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus, praecipue Simplicio ac Herimanno s. d.

Gratissimo animo, amici mei Italici, tuas litteras legebam. Epistolam tuam, Herimanne, ubi de lingua Latina mediaevali me informaveras, attentus percurri; spero autem in futuro et partes excerptas operum eorum a te missum iri. Simplici, tuas litteras non sine maximis chachinnis tractabam, nugis illius fratris magnopere delectatus.:-DD si quid aliae fabulae lascivae noveris, ad nos scribere noli haesitare. Valete. Ex Pann. Inf. d. XI. Kal. Dec.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 21.11.2003 - 14:40 | 52 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marco Favonio et Mercurio Simplicius s.p.d.
Potesne, Marce, alia lepida ex illo 'Democrito ridente' in nuntiis VII et sq. citato ad nos delctandos trahere?
Mercuri, Salimbene plenus est similium facetiarum: ut potuero certe alia tibi scribam. Valete.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 21.11.2003 - 19:35 | 53 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Simplicio ceterisque narratiuncularum amatoribus sal.

Libentissime morem tibi geram, mi amice. Ecce quinque narratiunculae novae e Democrito Ridente excerptae, quibus non mediocriter vos delectatum iri spero:

>>Vita longa unde(p. 42).
Italus quidam centum et quindecim annos natus et illa ipsa aetate mirum in modum sanus adhuc et vegetus, a cardinali quodam rogatus, quibus remediis vitam ad tam multos annos produxisset, respondit:
Col mangiar broccoli,
Portar à i piedi zoccoli,
In testa capello,
Pochi pensieri in cervollo,
id est,
Cibum bonum manducando,
Pedes socculis velando,
Caput sedulo tegendo,
Curas omnes fugiendo.<<

>>Pictura probrosa (p. 3).
In Clementis VII. summi pontificis sacellum Michaël Angelus celeberrimus pictor extremum iudicium atque inter damnatos nescio quem cardinalem sibi invisum depinxerat. Papa rem aut non animadverterat aut artis causa dissimulabat; itaque adit pontificem cardinalis rogatque, ut probrosam in se picturam tolli iubeat; cui mox pontifex, si in purgatorio foret, habere se remdium, ex inferno neminem posse liberare.<<

>>Mulieres cui similes (p. 117).
Argute quidam mulieres morti similes esse dixit, propterea quod fugientem sequantur et sequentem atque vocantem fugiant.<<

>>Inimici quomodo vincendi (p. 191).
Quibusdam aegre ferentibus, quod idem imperator hostibus a se victis non vitam tantum, verum etiam fortunas omnes donaret, immo eosdem in amicorum numerum receptos praecipuo loco haberet, ad Laurentium Hungariae Palatinum conversus Sigismundus: „Tibi“, inquit, „et aliis fortasse utilius videtur hostem perdere, quod mortuus bellum amplius non faciat; at ego eo ipso hostem perdo, dum in gratiam receptum ex hoste amicum facio et, quantum possum, orno.“ Regia certe vox. Nimio satius est hostem beneficio quam maleficio vincere.<<

>>Pluvia Socratica (p. 29).
Xanthippe, uxor Socratis, nescio qua de causa multis verborum contumeliis et clamoribus Socratem domo eiecerat, sed is nihilo turbatior adsedit ante ostium quietus, dum tempestas illa praeteriisset. Xanthippe igitur cum videret virum suum non magnopere tristari, adscendit in cubiculum arreptaque matula omne lotium in caput infra sedentis effundit. Mirantibus iis, qui transibant, impudentiam mulieris: „Nihil mirum“, inquit, „Socrates, si cum tonuerit, etiam pluat.“<<

Omnia laeta precor vobis omnibus.
XI Kal. Dec. Ex Rhenania Septemtrionali.



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 21.11.2003 - 20:13 | 54 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Interpunxi mendose. Legite quaeso: „Nihil mirum“, inquit Socrates, „si cum tonuerit, &c.“ Ignoscite...


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 22.11.2003 - 02:48 | 55 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Mercurio atque tardae Latinitatis amantibus sal.

In parva bibliotheca mea librum inveni, in quo selectae Latinae epistulae Francisci Petrarcae, unius ex maximis saeculi XIV poetis, inveniuntur. Hanc perscribo, ex obsesso Parmae oppido (quod in Padi planitie iacet) fictam. Plerique codices, et liber meus pariter, vocalem "e" loco "ae" et "oe" aliasque scribendi variationes ostendunt. Nullum quidem risum versus movent.

"Epystole metrice, III, 11

Febribus obsideor validis, mortemque propinquam
suspicor. Hec inter turri vigil improbus alta
excubat, et rauco pernox obmurmurat ore.
Classica dira fremunt; belli circumvolat horror;
ditia barbaricis vacuantur rura rapinis;
innocuusque cruor per dulcia funditur arva.
Vulgus inane gemit, taciti stant limine patres,
femineeque sonant per compita mesta querele.
Singula dum premerent, celsam rationis in arcem
evasi; fateorque, libens hec tempora linquo.
Hactenus hic animi status est michi; cetera morbo
si nequeam victus, pro me vaga fama loquetur."




RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 22.11.2003 - 17:54 | 56 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Mercurio suo reliquisque litterarum Neolatinarum amatoribus sal.

Plus triginta quinque ante annis, cum Florentiae essem, libellum emi rarissimum, qui inscribitur „De situ, ritu, moribus et condicione Germaniae descriptio“: exemplar ad manum habeo septingentesimum quadragesimum alterum editionis numeratae mille quingenta tantummodo exemplaria complectentis (ed. Florentiae in aedibus Fussi anno 1949). Auctor est Aeneas Silvius Piccolomini (postea Papa Pius II, 1458-1464), quem etiam carmina erotica condidisse constat, qua de re hoc erat tum in ore hominum: „Aeneam reicite, Pium recipite!“ [Cui vestrum nota sunt illa carmina amatoria? ;-)]

Ut autem intellegatis, qua de re libellus sit ille anno 1457 compositus, paucissima, ne taedium vobis adferam, praefanda mihi esse censeo.

Anno 1457 Martinus quidam Meyr, Moguntini archiepiscopi cancellarius, epistulam ad Aeneam Silvium, cardinalem tum Senensem, scripsit, cuius summa haec est: ‚Archiepiscopo suo frequentes afferri de Romano Pontifice querelas, qui neque Constantiensis neque Basiliensis decreta concilii custodiret neque se pactionibus antecessoris sui teneri arbitraretur Germaniamque contemnere et prorsus exhaurire videretur. Ad corradendas pecunias novas indulgentias in dies concedi. Decimarum exactiones, inconsultis praelatis Germanicis, Turcorum causa fieri iuberi. Ob quas res Germaniam, nationem quondam inclutam, quae sua virtute suoque sanguine Romanum imperium coemisset fuissetque mundi domina ac regina, ad inopiam redactam, ancillam et tributariam factam esse. Tandem optimates Germanicos quasi ex somno excitatos iugum excutere et se in pristinam vindicare libertatem decrevisse.’

His criminibus Aeneas Silvius respondit suo de Germania libello. Ecce ipsius verba:
„Nunc tempus est, ut ad id transeamus, quod tu secundo loco affirmas, hoc est de paupertate Germanicae gentis, quae licet olim ditissima et potentissima fuerit, his tamen Romanae curiae moribus seu rapinis ad inopiam summamque impotentiam reductam esse videri cupis. Adversamur in hac re tibi, non minus quam in ceteris. Nam neque pauper est Germanica natio, neque impotens, neque, ut tute ais, ancilla. Neque si sit Romana curia culpanda, est tamquam eius inopiae causa. Quod ut manifestius declaremus, ostendendum in primis est, quaenam fuerit olim Germania et quae sit hodie; quo facto liquebit numquam Germanici nominis eas fuisse vires aut opes, quales sunt hodie.“
Hoc loco, quam brevissime potero, libellum proponam, qui in duas partes est divisus: Altera est de vetere Germania; usus est Aeneas Silvius his auctoribus: Caesare, Strabone, Tacito, cuius „Germania“ nonnullis ante annis, hoc est circiter a. 1453, ab Enoch d’Ascoli in Germania (Hersfeld) reperta esse dicitur. Altera pars de Germania nova composita est, eaque iterum apte distributa, quo facilius nova cum vetere comparari posset Germania.
Ac primum quidem Aeneas Silvius de Germaniae amplitudine certiores nos facit: Belgicam regionem, quae Galliae prius portio tertia fuisset, nunc maiori ex parte Germaniae cessisse, Germaniam in Italia quoque sedes posuisse „Brixione, Merane, Bubranoque in valle Athesis occupato“. Austriam in Germanicum nomen conversam esse. Adeo nationem Germanicam germinavisse, ut nomen Germanicum a „germinando“ tractum esse putaretur &c.
Deinde „Faciei autem“, inquit, „ ornatum quis ignorat longe praestantiorem esse, quam olim fuit?“ Percurrens igitur per Germanici nominis memorabiles urbes haec de Colonia Agrippina scripsit: „Quid ea Colonia, quae de coniuge Claudii matre Neronis, Agrippina, dicta est et trium magorum ossibus illustrata, nihil magnificentius, nihil ornatius tota Europa reperias? Templis, aedibus nobilis, populo insignis, opibus clara, plumbo tecta, praetoriis ornata, turribus munita, flumine Rheno et laetis circum agris lasciviens.“ Haec et alia eiusdem generis de Maguntia, Vuormantia, Spira, Argentina, Aquisgrano, Augusta Treverorum, Basilea, Constantia, Berna, Turego, Augusta Vindelicorum, Vienna, Vradislavia, Praga &c.
Tum transit ad Germaniae opes, id est ad mercaturam negotiationemque, ad auri argentique venas, ad Germaniae potentiam, id est ad praelatos, principes laicos civitatesque quae vocantur liberas; laudat armorum peritiam et rei publicae disciplinam; declarat omnium bonarum artium studia apud Germanos florere; ex quo apparere non esse pauperem nationem Germanicam, non impotentem, non contemptibilem; Martino Meyr falso persuasum esse unicum esse nationis suae malum, quod aurum Germanicum ad sedem Apostolicam referretur; virtute enim hominum, non pecunia provinciam nobilitari; sed esse aliam maiorem rationem, quae Germanicum imperium comminuisset: principum pluralitatem.
Postremo Aeneas Silvius praelatos, principum more, equos canesque alere et histriones parasitosque nutrire neque sine magno comitatu esse velle dicit. Itaque in ultimo libro scriptum legimus: „Luxuria et ambitio Germanicas ecclesias, non Romana curia exhaurit.“
Haec hactenus, eaque summatim eisdemque fere verbis quibus Aeneas Silvius. Restat, ut disputetur, non solum quae ratio intercedat inter Tacitum et Aeneam Silvium, sed etiam quanti momenti haec sit altercatio ad nostra quoque tempora. Valete quam optime. X Kal. Dec. Ex Germania inferiore.





RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 22.11.2003 - 18:03 | 57 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marco Favonio Simplicius s.d.
Gratias tibi ago pro narratiunculis et cachinnis ab his motis. Dubito autem utrum 'broccoli' (i.e. brassicas) 'cibum bonum' appellari possint. :-D Vale.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 22.11.2003 - 18:13 | 58 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marco Simplicius s.d.
Iam non Romam it Germanica pecunia... Estne Maastricht Roma nostri temporis? :-)


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 22.11.2003 - 18:22 | 59 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Addendum: Ecce carmen amatorium ab Aenea Silvio Piccolomni conditum (carm 1.66b):

>>Puella in Amatorem.

Noctu me quaeris, sed habet me nocte maritus:
iura maritorum laedere, crede, nefas.
Ille diem patrio totam consumit in agro:
cur me nocte petis, tempora lucis habens?
Forsitan et totus nudusque viderier horres?
Mi tenebrosa potest nulla placere venus.
Quid prodest noctu formosas esse puellas?
Saepe fuit iuvenis credita turpis anus.
Ergo placere magis si vis mihi, luce venito:
nam mihi per tenebras gratia nulla tui est.<<

Num Aeneas huius carminis causa „reiciendus“ erat?



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 22.11.2003 - 18:25 | 60 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurio et Herimanno omnibusque vini potoribus Simplicius p.s.d.
Ut animum relevemus post moestam (etsi pulchram) Petrarcae epistulam, vobis propono aliam Salimbenis paginam quae inscribitur:
De vino secundum magistrum Morandum
Magister vero Morandus, qui Padue in gramatica rexit, secundum suum appetitum hoc modo commendavit vinum dicens:
Vinum dulcem gloriosum
pingue facit et carnosum
atque pectus aperit

Et maturum, gustu plenum,
valde nobis est amenum,
quia sensus acuit.

Vinum forte, vinum purum
reddit hominem securum
et depellit frigora.

Sed acerbum linguas mordet,
intestina cuncta sordet
corrumpendo corpora.

Vinum vero quod est glaucum
potatorem facit raucum
et frequenter mingere.

Vinum vero turbulentum
solet dare corpus lentum
et colorem tingere.

Vinum rubeum subtile
non est reputandum vile:
nam colorem generat.

Auro similem citrinum
valde fovet intestinum
et languores suffocat.

Alba limpha maledicta
sit a nobis interdicta,
quia splenem provocat.

Valete.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 23.11.2003 - 13:32 | 61 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius vinolentis s.p.d.
Simplicio quasi auctore ecce alterum de vino bono et suavi carmen:
>>
Vinum bonum et suave,
bonis bonum, pravis prave,
cunctis dulcis sapor, ave,
mundana leticia!

Ave, felix creatura,
quam produxit vitis pura!
Omnis mensa fit secura
in tua presencia.

Ave, color vini clari,
ave, sapor vini pari!
tua nos inebriari
digneris potencia!

Felix venter, quem intrabis,
felix lingua, quam rigabis,
felix os, quod tu lavabis,
et beata labia!

Supplicamus: hic abunda,
per te mensa fit fecunda
et nos cum voce iucunda
deducamus gaudia!
<<
Licet cantare.
Valete.





RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 23.11.2003 - 15:38 | 62 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus denuo vinolentis sal.
I. Quamvis sobrie vivam ;-), tamen carmen a me mendose descriptum est. Legite quaeso: "ave, sapor SINE pari". Quod mendum mihi oro vos ignoscatis.
II. Cui vestrum notus est poeta? An est sine auctoris nomine scriptum?
Valere vos iterum iubeo.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 24.11.2003 - 17:25 | 63 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus suis amicis s. p. d.

Summa cum voluptate, collegae amicique carissimi mihique amatissimi, nunciis vestris partim gravissimis partim iocosis usque ad litteram ultimam perlectis alacri animo vobis responsurus cum iam libros scriptorum Hungaricorum, unde partes memoratu dignas huc transscriberem, diligenter praepararem, ecce negotio quodam inopinato planeque necessario quamvis invitus consilio meo desistere sum coactus. Ignoscite ergo mihi tam breviter respondenti, ac parvam hanc moram clementer patimini, dum cras - ut spero - fusius iam de omnibus, quae meditor, vobis scribere possim. Valete. Datum Aquinci, in Pannonia inferiori d. VIII. Kal. Dec.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 25.11.2003 - 00:20 | 64 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marco ebriosisque omnibus Simplicius s.d.
Delectamento magno me affecit carmen quod cum Morandi Patavini certare videtur. Ignorantia autem mea auctorem eius nescit. Ut tamen haec interretis pagina madescat vino versibusque Medii Aevi hoc minimum munus (praesertim Francogallicis) dedico.
(E Cronica Salimbeniana)
De multiplici commendatione vini secundum Gallicos
Nota etiam quod Gallici ridendo dicere consueverunt quod bonum vinum debet habere triplex "b" et VII "f" ad hoc, ut sit optimum et laude dignum. Dicunt enim hoc modo ludendo:

El vin bons e bels e blance,
forte e fer e fin e franble,
fredo e fras e formijant.

Valete.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 25.11.2003 - 02:08 | 65 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus vini potoribus itemque abstinentibus sal.

Quamvis vini studium me magnopere afficiat, futuris noctibus aliquid de hoc vobis colloquentibus proponam.

Nunc duo carmina transcribam, quorum prius a Iacobo Leopardi scriptum, excelso Piceno saeculi undevicesimi poeta: non excelsa poesis, sed ab auctore undecim (sic!) annos nato confecta.
Legitur "ferŏ" et non "ferō" in versu paenultimo, quod videlicet licebat, aliter atque apud veteres auctores.

"CAESAR AD RUBICONEM

Ne quaeso transire undantia littora tentes;
Siste: hoc Roma potens imperat ipsa tibi.
Non ora haec est Aegypti verum Itala tellus:
Per te, Dux, an erit sanguine tincta suo?
Sic caput extollens Rubiconis coerulus amnis
Intrepido ajebat, belligeroque viro.
At fero trajecit vultu Mavortius heros,
Ac tum libertas nobilis ingemuit."

E celebribus Mediae Aetatis "Carminibus Buranis" alterum carmen extraxi, quod censeo vobis iam notum esse, quia in Caroli Orff musica conversione invenitur. Titulum tribuam: OLORIS CANTUS.
Tamen constat cycni carnem comedi non posse.

"CARMINA BURANA – CXXX

Olim lacus colueram,
olim pulcher exstiteram,
dum cygnus ego fueram.

miser ! miser ! Modo niger et ustus fortiter !

Eram nive candidior,
quavis ave formosior;
modo sum corvo nigrior.

miser ! miser ! Modo niger et ustus fortiter !

Me rogus urit fortiter,
gyrat, regyrat garcifer ;
propinat me nunc dapifer.

miser ! miser ! Modo niger et ustus fortiter !

Mallem in aquis vivere,
nudo semper sub aere,
quam in hoc mergi pipere.

miser ! miser ! Modo niger et ustus fortiter !

Nunc in scutella iaceo
et volitare nequeo;
dentes frendentes video.

miser ! miser ! Modo niger et ustus fortiter !"

Valete!







RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 27.11.2003 - 16:43 | 66 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus suis collegis s. d.

Deliberanti mihi quo de opere primum vobis narrarem occurrit nuncius Marci Favonii LVI., ubi de Germania Aeneae Silvii pontificis postea nomine Pii II. agebatur: quo viso in mentem mihi incidit equidem exsistere opus "Hungaria" inscriptum, cuius sive ortum, sive argumentum ac structuram spectares, multum in eo similitudinis cum Germania illa invenire posses. Quid? Quod ad libellum illum componendum aeque causae ut ita dicam politicae auctorem eius Nicolaum Olahum Hungaricum excitarunt, ac Aenean Silvium; porro de regno Hungariae - similiter atque Germania - quandam descriptionem chorographicam ille liber exhibet.
Priusquam autem de parte ea operis, quam huc asserturus sum, disseram, pauca mihi de auctore praemittenda sunt. Nicolaus Olahus (1493-1568) partim Hungaricis partim Olahis (nunc Rumanicis dictis) maioribus in Transsylvania (quae olim annos 1000 Hungariae in ditione fuerat, ex anno MCMXX autem - proh dolor - sub tyrannide Rumanica gemit) ortus sacerdotii regulas complexus in hierarchia Hungarica in diem altius cum egressus esset, anno 1527, post funestam pugnam Mohácsiensem (ubi rex iuvenis Ludovicus II. flosque Hungariae contra Turcam occubuerat), secretarius reginae Mariae Habsburgicae viduae electus illam, cum locumtenens Bataviae a Caesare nominata esset, in provinciam istam sequutus est. In Batavia ei cum Erasmo litterarum commercium fuit. Unde in patriam anno 1542 regressus episcopus Zagarabiensis tum Agriensis, cancellarius regni, tandem archiepiscopus Strigoniensis a Ferdinando I. Habsburgico rege Hungariae electus est. Memoratu dignum est societatem Iesu ab illo primum in Hungariam esse invitatam, ut reformationem ubique in regno triumphantem aliquantulum reprimerent.
Opus ergo "Hungaria" anno 1536 (id est decem annis post pugnam Mohácsiensem) ab auctore compositum constat; nec illud est philologis obscurum, quibus de causis ad eum concinnandum agressus sit. Ideo enim patriam suam quasi Kanaan depinxit, ut gentes Europae moneret, ne scilicet illam Kanaan olim divitissimam potentissimamque ac regibus illustribus ornatam a Turcis beluis devorari ac pessumdari sinerent, immo quam citissime ei calamitatibus plurimis opressae succurrerent. Quam contentionem haec fabula e capite operis sexto excerpta clare ostendit:

"Narratur res non minus risu digna, quam memorabilis olim eo loci [sc. in arce regia Wissegrad in Hungaria] certo contigisse. Turcarum quidam legatus, dum, ut moris est, ab aulicis regis [sc. Matthiae regis Hungariae regn. 1458-1490] ex oppido legationis suae exponendae gratia in aulam deduceretur et in porta, unde rectus patet ad hanc pensilem aream aspectus, parumper substitisset, circumspiciens tantam loci illius amoenitatem splendoremque et aulicorum tam in inferiore, quam superiore, ubi rex erat, area infinitam multitudinem serico, argento, auroque contextis indumentis atque non ex minima sui parte baltheis (ut moris est nostrorum hominum) ensibusque argentatis ac torquibus aureis ornatam tanta subito admiratione stuporeque perculsus est, ut totius sui legationis oblivisceretur, et, dum per gradus in conspectum regis ascendisset, propter eius aspectum, qui ob magnos oculos cruore veluti perfusos terrorem inspicientibus incutiebat, conceptus iam antea timor ita magis ac magis hominem occupavit, ut post diuturnum silentium nihil aliud proferre potuerit, quam: 'Caesar salutat, Caesar salutat'. Quem cum rex interrogaret, an quid ultra vellet, ille nihil respondit. Rex viso hominis tam nihili stupore ad suos, qui adstabant, purpuratos conversus 'Videte' inquit 'quales beluae nostros ac aliorum principum Christianorum fines negligentia nostra publica incursent; verum, quantum in me erit, curabo frena his beluis imponere, ne tam licenter excurrant. Si alii etiam principes socordia et internis dissensionibus sepositis hoc idem praestare curarint, agetur bene de rebus Christianis.'

Ecce prodromus Unionis Europeae!:) Puto autem legendo vos, ut ego scribendo, iam defatigatos esse: quam ob rem iam finem his litteris Iliadi aemulantibus:) impono. Valate. V. Kal. Dec. Ex Pann. Inf.



RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 30.11.2003 - 01:54 | 67 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Mercurio omnibusque legentibus sal.

Tibi non consentio, Mercuri, cum prodromos Unionis Europeae in hoc invenias, Turcos vel quemvis belluis comparari!

Ad vitia redire malo, versus ex carminibus Buranis (CXCI, 17 - 36) transcribens, ubi mores universitatis discupulorum (et indigenarum puellarum) in urbe Papīa (hodie Pavìa) describuntur; in eadem urbe permultae turres temporibus illis invieniebantur, qua propter Veritatis (Alethie) turris abesse dicitur.

"Via lata gradior more iuventutis,
implico me vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

Presul discretissime, veniam te precor,
morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.

Res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.

Quis in igne positus igne non uratur?
quis Papie demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur
oculis illiqueat, facie predatur?

Si ponas Hippolytum hodie Papie,
non erit Hippolytus in sequenti die.
Veneris in thalamos ducunt omnes vie,
non est in tot turribus turris Alethie."

Valete!


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 30.11.2003 - 18:25 | 68 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Herimanno ceterisque mediaevalium carminum amatoribus sal.
Versus a te, amice carissime, descripti in Archipoetae Confessione reperiuntur. De quo medii aevi poeta nonnulla atque mira narrat Umberto Eco in capite septimo libri, qui inscribitur "Baudolino". Vide quaeso nuntium centesimum septimum gregis "Libros lege...". Iubeo te valere. Data die dominica prima adventus.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 01.12.2003 - 14:09 | 69 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus s. d.

Laetissimo animo versus ex carmina Burana a te, Herimanne, transcriptos legebam, immo cantabam: hoc carmen enim quoque ad modos adaptatum est. Cum autem haud dubitaverim, quin omnes nos iuvet haec carmina quamvis nota identidem in memoriam revocare, vestigia vestra sequens et ego in futuro carmina ex collectione ea huc transscribere statui. Quid autem de stylo illorum carminum buranarum censetis? Valete. Ex Pannonia Inferiore, Kal. Dec.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 01.12.2003 - 14:11 | 70 | |
--------------------------------------------------------------------------------
lapsus:

1. ex carminibus buranis

4. carminum buranorum


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 01.12.2003 - 15:39 | 71 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius iterum omnibus litteras Latinitatis medii recentiorisque aevorum amantibus s. d.

Spes mihi est iucundam hanc fabulam, quae in legenda Sancti Gerhardi episcopi invenitur, vobis recommendatum iri; quae non minus iocosa, quam sapiens est. Primum autem de ipso Gerhardo pauca enarrabo.
Sanctus Gerhardus (cciter 980-1046) Venetiis a patriciis ingenuis ortus ibidem in monasterio Benedictinorum, ac postea Bononiae eruditus, cum Terram Sanctam visitaturus procella improvisa naufragium perpessus esset, in insula S. Andreae (quae in mare Hadriatico sita est) a fratribus ibi degentibus receptus est; ubi eum legatus Sancti Stephani Hungariae protoregis (1000-1038) in regnum nostrum vocavit. Gerhardus Hungariam profectus primum Emericum regis filium educabat, tum episcopatum Marosváriensem (postea Csanádiensem) feliciter fundavit. Anno 1046 vero, cum in tota Hungaria cruenti tumulti saevirent, a rebellis Hungaris Christianitatem reicientibus turpissime occisus est. Non solum clarissimus pastor, sed etiam eximius scriptor a posteritate habetur: illius enim opus est "Deliberatio super hymnum trium puerorum" (vid. Lib. Dan.). Duae legendae de eius vita exsistunt. sed quid plura? Videamus illam fabulam, quae satis longinqua, sed ut puto lectu iucunda est.

'Accidit autem quodam tempore, ut pro defensione cuiusdam ad regem properaret [sc. Gerhardus episcopus] et in eiusdem regionis parte silvosa, quae usui porcorum erat apta, sita erat quaedam villa, in qua meridie hospitatus est. Ubi circa mediam noctem audit strepitum lapidum molarium, quod ipse alias non viderat. Mirabatur, quidnam hoc esset. Continuoque mulier, quae molem trahebat, cantare coepit. Admirans autem episcopus, dixit ad Waltherum: "Walthere, audisne symphoniam Hungarorum, qualiter sonat?" Riseruntque ambo de carmine isto. Cumque mola solius manu traheretur mulieris et cantus cresceret in altum, episcopus autem interim in lecto iaceret, adhuc subridens ait: "Walthere, edissere mihi, quis istius melodiae cantus sit, qui meam cantoria sua cessare compellit lectionem." At ille: "Ista modulatio carminis est," inquit, "mulier, quae cantat, ancilla est huius hospitis, apud quem hospitamur, quae molit triticum domini sui, tempore quo alia molendina in regione ista reperiri omnino non possunt. " Cui episcopus: "Arte" inquit, "currit, an labore?" Ait Waltherus: "Arte et labore, non quolibet trahendo iumento, sed manu propria circumferente." "O admiranda res," ait episcopus, "qualiter se pascit humana generatio. Nisi enim esset ars, laborem quis posset tolerare? Felix" inquit "mulier, quae sub alterius potestate posita, sic dulciter debitum servitium absque murmuratione impendit." Cui [sic] etiam non modicum pondus pecuniae (ei) portari percepit.'

nobis Hungaris haec fabula maxime iucundissima, quippe quae de musica Hungarica paene prima aliquid referens. Saepe et ego mente revolvo, qualiter illa symphonia sonaverit. Annotandum est in legendis equidem fabulas huiusmodi raras esse; multo enim magis miracula conversiones etc. in illis invenires. Haec autem haud sine sale ac sapore colloquium immo symposion iocosum ac philosophicum inter magistrum ac eius discipulum enarrat. Quid de eo censeatis, ad me scribite. Valete. Datum ut supra.


RE: De auctoribus medii recentiorisque aevi
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 02.12.2003 - 02:23 | 72 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Mercurio et amantibus tardae Latinitatis sal.

Narrationem de sancto Gerhardo me magnopere delectavit; sine dubio inter apologeticas sanctorum narrationes eo excellit, quod demonstrat fidei hoc proprium esse, in populi laboriosa vita signa pulchritudinis, id est Dei praesentis, agnoscere et collaudare. Multa pretiosa laudantur: labor, gaudium, cantus, femina et (quod mihi maximum videtur) durae vitae patientia.
De carminibus Buranis primum hoc referam, me ea non in studiis cognovisse sed in disco musico, qui tum vocabatur diu sonans (long playing), quem ante multos annos mihi comparavi: titulus eius "Carmina burana", editio "Ars nova", confector musicus grex "Cl
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 30 Ian, 2005 1.35

Mercurius sodalibus s. d.

Nescio, amici, quam ob rem taceatis omnes, quasi torpore quodam penitus obstupefacti... ut vos e hoc somnio longinquo suscitem, Erasmum nostrum, virum sapientissimum en vobis profero:

"Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu temperantes." (Moriae encomium 54.)

Nunc interrogare a vobis velim, de quibus hoc scripserit? :wink:

Valete. Transaquinci, d. III. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 30 Ian, 2005 12.19

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio sal.
Non omnes..., mi amice! :lol: Inspice modo angulum philosophicum!
Nunc ad Erasmum: Qui illa verba scripsit de Religiosis ac Monachis, i. e. de clericis, laicis monachisque, qui Christi se imitatores esse simulant.
Ceterum vos, honoratissimi sodales, pertrahere velim ad Aenigmata varia...
Quam pulcherrimum vobis exopto diem Solis.
III K. Feb. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 30 Ian, 2005 22.54

Iulia Mercurio et Marco suis sal.

Valde gavisa sum, mi Mercuri, videns te iterum fecisse mentionem de Erasmo praestantissimo viro auctoreque aeque praestantissimi libelli!!! :D

Clare autem apparet Erasmum de monachis locutum esse: Quis enim alius illo tempore tali modo vixit? Martinus Luther perturbatus fuit, cum vidit papa et cardinales quae egerint Romae, Iohannes Boccaccio in in Decamerone suo complures habet narrationes, in quibus monachi plus agunt stupri quam ullus alius, miris modis se castus praebentes - vide e.g. narrationes I,4; III,1; III,3; III,10; IV,2; VIII,2.

Diligo etiam narrationem I,2 de Iudaeo Abraham:
Parisiae vixit mercator dives, Iohannes de Sevign
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 31 Ian, 2005 0.44

Mercrurius Iuliae s. d.

Litteris tuis, mea Iulia, diligenter perlectis admiratio quidem me subit, quam apte ac luculente hanc fabellam in Latinum converteris. :!: Congratulor tibi. Quod autem ad argumentum eius anecdotae attinet, novi sententiam plane callidam, cuius vero origo mihi non liquet: "Quamvis sacerdotes sint, tamen stat ecclesia." :D Valete. Transaquinci, d. III. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 10.25

M. Favonius sodalibus sal.
Quicumque vestrum his ipsis diebus ineptissimis illis oblectamentis antequadragesimalibus torqueatur, eum delectatum iri arbitror his Iohannis Baptistae Mantuani verbis, quae in fastorum repperi schedula:
„Ista superstitio levis, haec insania in mores nostros transiit. Veteris morbi contagia hausimus. Nam istis diebus iuvenes insanire totasque per urbes currere et acceptis larvis facies abscondere facit Pan deus Arcadiae. Est pudor in facie, facies velata pudorem laesum significat. Sciri lascivia non vult, ora tegit. Scelus est pavidum metuitque videri“ (fast. 2, 5, 9-17). :lol: [Qui textus non est originalis; Baptista enim, Vergilius qui vocatur Christianus, hexametros composuit.]
Gaudete et valete.
Non. Feb.
Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Caesario Heisterbacensi

Emitteby Marcus Favonius on Lun 12 Sep, 2005 20.58

M. Favonius sodalibus s.

Caesarius Heisterbacensis (nat. Coloniae a. s. MCLXXX, ob. MCCXL), monachus Ordinis Cisterciensis, monasterio praefuit Heisterbach prope Bonnam sito, cuius muri diruti hodie quoque considerari possunt. Composuit inter multa alia opera „Dialogum miraculorum“, qui in duos divisus est libros, quorum uterque sex complectitur distinctiones: I de conversione, de contritione, de confessione, de tentatione, de daemonibus, de simplicitate, II de sancta Maria, de diversis visionibus, de sacramento corporis et sanguinis Christi, de miraculis, de morientibus, de praemio mortuorum. Caesarius exempla narravit, ut praedicatoribus apta ad hominum animos commovendos essent argumenta. Ut vero sermonem eius cognoscatis, hoc describo miraculum (X 31):
***
In episcopatu Coloniensi oppido imperiali, quod Duseburg [nostra aetate: Duisburg, MF] dicitur, vidua quaedam cervisiam braxare ac vendere solebat. Die quadam cum civitas casu fuisset incensa, ipsumque incendium domui eius appropinquavit, illa iam non habens spem in auxilio humano, ad divinum confugit. Nam omnia sua vasa, quibus cervisiam emptoribus mensurare solebat, ad ostium domus contra flammas ponens, in multa cordis sui simplicitate sic oravit dicens: „Domine Deus iustus et misericors, si umquam aliquem hominem his mensuris decepi, volo, ut domus haec comburatur; si autem feci, quod rectum est in oculis tuis, precor iustitiam tuam, ut in hac hora misericorditer respicias necessitatem meam et mihi meaeque supellectili parcere digneris.“ Mira fides feminae, mira Dei humilitas! Is qui dixit: „Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis,“ ac si ei oratione fidelis viduae conclusum fuisset, flammas omnia in circuitu devorantes a domo eius compescuit, cunctis stupentibus, quod ignis furens materiam cremabilem lamberet nec incenderet.
***
Nostris quoque temporibus in oppido Duisburg cervisia braxatur, quod nescio an viduae illi honestissimae debeamus. :lol:

Valete. Pridie Idus Septembres. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron