FORUM NOSTRUM

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 01 Ian, 2006 18.33

Sodales carissimi!

Ecce versus Salomonis Frencel poetae Latini, qui mortem obiit anno MDCV:

Kalendis Ianuariis

Annus adest novus et nova spes, metus et novus anno
it comes: haec inter nam duo vita ruit.


:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 02 Ian, 2006 12.07

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 31 Ian, 2006 20.12

M. Favonius sodalibus carissimis salutem.
Undequadraginta fere annos officii muneribus functus hodie rude accepta in otium me contuli – neque repertus est, qui mihi succederet. Magna enim in Rhenania videtur esse penuria doctorum hominum, qui Latine docendi sunt periti. Equidem timeo, ne quid Latinitas detrimenti accipiat... Ceterum his ipsis diebus ad Ciceronem confugio, cuius liber, qui inscribitur „Cato maior de senectute“, magno mihi est solacio.
Valete. Pridie Kalendas Februarias. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Bene sit tibi Marce!

Emitteby Herimannus on Merc 01 Feb, 2006 1.39

Herimannus Marco Favonio salutem dicit plurimam

Tibi imo ex pectore gratulor, Marce, quod bene meritam quietem post tot annos consecutus sis! Nam apud nos Italicos recenter mos est illis, qui operam dant, negare cuiquam beneficia post vitam laboris tributum iri: nam dies illa, qua mane ad operam cotidianam non cogemur, in annos longinquior fit, legibus paulatim mutatis.
Nunc amplius spatium temporis habebis ad Latinitatem colendam, ad antiquitates Romanorum visitandas: non nego me tibi invidere!
Vale quam optime!

Novocomi, Kalendis Februariis MMVI
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Phlebas on Merc 01 Feb, 2006 1.43

Phlebas Marco salutem

Marce, media nocte lego epistulam tuam et librum "De Senectute" percurro et invenio : "Q. Maximum, eum, qui Tarentum recepit, adolescens ita delexi senem, ut aequalem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas: nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu sed tamen iam aetate provectum."

Adulescens - pro dolor - non sum sed grandis (et tiro) sed – mutatis mutandis …

Vale quam optume
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 01 Feb, 2006 21.10

Mercurius Marco suo s. d.

In Hungaria non tam defectus magistrorum, quam voluntas discipulorum suorumque parentium efficit, ut ex scholis in diem pluribus lingua Latina expellatur. Nunc enim, cum Hungarici summis viribus detrimenta communismi oeconomica compensare certant, discipuli malunt fieri mercatores, negotiatores, oeconomistae etc., studiis humanis prorsus neglectis. Quid plura?

Spero, amice doctissime, te non esse tristem. Non dubito, quin plurimi sint, qui olim a te docti maximo cum amore te amplectentur. Magister enim optimus ex litteris tuis mihi videris, qui semper patienter sapienterque discipulos rudimenta linguae Latinae docebat. Etiam nobis te multoties consulentibus sine mora auxilia tulisti! Senectutem ergo tibi sanam, placidam hilaremque opto, immo sedulam! Vale. Budapestini, Kalendis Februariis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby noricus on Iov 02 Feb, 2006 18.47

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 14.08, edited 4 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius on Ven 03 Feb, 2006 0.07

M. Favonius Herimanno, Phlebae, Mercurio Noricoque sal. pl. d.
Equidem ex litteris vestris, amici benevolentissimi, summam percepi laetitiam :D. Neque enim quisquam est, quin rude donari paullulum sibi luctuosum putet. Quid ergo mirum, si verbis vestris gratissimis sustentor atque recreor? Gratias ago vobis maximas. Valete. IV Non. Feb. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Ven 03 Feb, 2006 12.03

Iulia Marco ceterisque sodalibus sal.

Primum et ego omnia bona tibi, carisime ac doctissime Marce, exopto pro futuris temporibus. Ne autem speres tempus tibi fore quitem: Patri enim meo, qui anno MMI rude donatus est, nunc minus temporis est quam ante! :lol: :lol: Spero etiam mox successorem tibi inventurum, et talem quidem, quem probes.
Certe Latinitas aliquid detrimentum capiet te de munere discesso; constat autem iam aliquod tempus in annis plus discipulorum coepisse linguam Latinam discere, qua de cause on puto magno in periculo esse Latinitatem, saltem non in Germania. Magis timeo, ne gubernatio Latinitati detrimentum afficiat, quam ne discipuli desinant eam discere. Etiam hoc in foro vides esse maiores et minores, et multi eorum, qui incidunt, aliqos nuntios scribent et tunc tacent, mihi videntur aut plane dicunt se esse aetate minore.

Deinde ipsa habeo, quid annuntiare velim: Cras enim duos menses in Americam proficiscar. Amicum quendam parentum meum visitabo, qui professor est in universitate Delawariensi et mihi copiam faciet etiam in aliquibus cursibus in universitate participere. Eo modo videre spero, qua ratione fungantur universitates Americanae, et fortasse aliquando illic redibo. Nunc autem semestro aestatis incipiente iterum domi ero, ut hic studia mea persequar. Multa me illic discere spero!!!

Valete quam optime.
Gottingae, a.d. III Non. Feb.

P.S: Erit mihi accessus ad interretem, ergo huic foro non abero.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 03 Feb, 2006 13.06

Marcus Iuliae ceterisque sodalibus s.d.p.
Etiam tuis verbis, amica honoratissima, me magnopere delectatum esse scito :D ! Ceterum ita est, ut scribis: In Germania numerus eorum puerorum puellarumque, qui Latine discere volunt, in annos quidem videtur augeri, sed eodem tempore – pro dolor! – penuria quoque praeceptorum, qui eos Latine docere sciunt. Quam ob rem periculum esse puto, ne quando ii, qui ad rei publicae gubernacula sedent, Latinitatem profligandam esse censeant :cry: . Quid ergo? Cohortemur adulescentes bona indole praeditas praeditosque ad studium litterarum Latinarum!
Peregre proficiscentem te, Iulia, votis prosequor omnibus. Vale. Valete. III Non. Feb. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 13 Feb, 2006 18.07

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 22 Mai, 2006 21.20

Mercurius Marco suo s. d.

E nuntio tuo, quod in colloquium "De ponte in freto Siciliensi faciendo" miseras, te adhuc Gorlitzii morari intellegi. Dic mihi, amice carissime - nisi tibi molestum sit -, quid illic facias, procul a patria tua? Vale. Budapestini, a. d. XI. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 24 Mai, 2006 12.44

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Id, quod ex me sciscitaris, amplissime mi amice, minime molestum mihi esse scito. Filius maior natu nuper e Germania inferiore in Lusatiam migravit, quod res suas – iuris consultus est – prosperius ibidem processuras esse sperat. Et ego Gorlicium profectus sum, ut ei domicilium novum instruenti aliquot dies adessem. Et filius minor natu – iudex est – intra muros Agrippinenses sedem ac locum proximo mense mutaturus me paullum sibi opitulaturum esse confidit: labor patri viroque exauctorato non iniucundus :lol: . Optime vale. IX k. Iun. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Mai, 2006 23.29

Mercurius Marco suo s. d.

Congratulor tibi, amice carissime, de tuis filiis! Felix es, Marce, qui natos tam eruditos ac officium honestissimum tenentes habes! Non potest ergo iniucundum tibi esse hoc munus! Et quidem filii tui non minus felices se dicere debent, quibus singulis pater suus, si res indiget, libenter succurrit. Uterque iuris peritus est - certe, hoc studium non est tam procul a studiis Latinis! Tune illos hortatus es, ut hanc disciplinam eligerent, an sua sponte hoc fecerint? Certe, natu minorem vestigia fratris sequutum esse suspicor. Vale! Budapestini, a. d. IX. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Bubo on Iov 01 Iun, 2006 17.46

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.18, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron