Dominus Anulorum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Dominus Anulorum

Emitteby Lucus Eques on Lun 01 Mai, 2006 7.41

L·AMADEVS·OMNIBVS·SALVTEM·OPTIMIS·SODALIBVS·

Jam notum est Harrium Potterum Latine (etiam Graece) conversum esse, sed de DOMINO ANVLORVM a J.R.R. Tolkien conscripto sciscitari velim, valde enim ejjus libri conversionem perlegere averem Latinam si exsisteret. Valete atque valete.

·DIE·LVNAE·EX·BETHLEHEM·KALENDIS·MAIIS·AVC·MMDCCLIX
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iulianus Apostata on Lun 01 Mai, 2006 8.18

Iulianus Apostata Luco Equiti S.P.D.,

Hic translationem operis Tolkieni - sed adhuc non perfectum est - inveni:

http://www.geocities.com/dominusanulorum/

Spero id te iuvaturum esse,

Vale,

Iulianus Apostata
Unde talis voluntas nisi a Deo?
- Caesarius Heisterbachus, Dialogus Miraculorum
Iulianus Apostata
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 25 Apr, 2006 19.24
Location: Voorburgi, Hollandia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 01 Mai, 2006 14.27

M. Favonius sodalibus, imprimis Lucio Iulianoque sal.
Quod ad „Dominum Anulorum“ Latine redditum attinet, cum Iuliano Apostata consentio: opus „adhuc non perfectum“. Ut rem duobus tantum exemplis confirmem: Si „http://www.geocities.com/dominusanulorum/“ inspicietis, non legetis „imponi“ (inf. praes. pass.), sed – horribile dictu – „imponeri“. Si caput primum legere coeperitis, reperietis „diem natalem undecimagesimum primum“ (!), quod nomen numerale a consuetudine sermonis Latini prorsus abhorret. Quam ob rem totum illud opus Latine redditum mendis scatere ausim suspicari, sed legite modo ipsi! Ex quo illam conclusionem puto nasci: librum aut omnino neglegendum aut diligentissime retractandum esse censeo. Tolkien enim, ut qui ipse sit scriptor eruditissimus, libro optime translato dignus est. Ceterum hanc habeo opinionem: Quicumque diligenter penitusque scire vult Latine, eum studiose et multum in optimorum scriptorum Romanorum operibus versari oportet.
Valete. Kal. Mai.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Lun 01 Mai, 2006 16.02

Lucius Marco atque Iuliano s.d.

Gratias tibi ago, Iuliane optime, quod mihi praebuisti hunc situm tametsi imperfectum. Care Marce, uera dicis, talia ut "imponeri" horribilia sunt dictu. "Vndecimagesimum" tamen ut uerbum finctum optime redditum esse censeo, nisi uersionem Anglicam numquam legisti? Nescio quidem quomodo Germanice reddatur, sed Anglice "eleventy-first" uocabulum etiam Anglice prorsus finctum (ut bellulius sit) habetur. Sed recte dicis, "Quicumque diligenter penitusque scire vult Latine, eum studiose et multum in optimorum scriptorum Romanorum operibus versari oportet." Verba quibus uiuamus.

Vale atque ualete, eodem die.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 02 Mai, 2006 23.47

Mercurius sodalibus s.

Quod ad me attinet, nescio quidem, cui prosit huiusmodi opera Latine reddidisse. Quid enim? Qui bene scit Latine - ita scilicet, ut Dominum anulorum Latine redditum legere possit -, minime illam translationem volvet, quia habet ille meliora, quae legat. Qui vero adhuc Latine discit, illi textus Tolkienianus Latine translatus nimium difficilis erit intellectu. Qui nondum Dominum anulorum legit, non equidem conversionem Latinam, sed vernaculam in manus sumet; qui vero iam legit illud opus, fastidiosum erit ei fabulam istam iam satis notam Latine repetere. Hae ergo translationes mihi prorsus supervacaneae videntur. Valete. Budapestini, a. d. VI. Nonas Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Agricola on Sol 18 Iun, 2006 17.23

Matthaeus gll salutem!

The Lord of the rings sive Dominus anulorum

Et ego coepi Dominum anulorum in latinum vertere, sed mihi videtur maius quam ut unius umeris opus suscipiatur; habeas hoc munusculum igitur

Cum dominus Bilbo Perans De Pera Extrema, eius undecimagesimum primum diem natalem sumptuose iamiam se celebraturum nuntiavit, ilico Hobbituvicus exagitatus fuit. Bilbo peculiaris alioquin et praedivis, eo quod sexaginta annos antea cito disparuit, mox praesens velut quoddam portentum Pagos remeasse videbatur. Ceterum quascumque secum longinquis ex itineribus portarat, mirabiles omnibus divitiae videri, omnesque collem apud deversorium ipsius Peransis, licet id iam senes negent, redundantibus thesauros speluncis confertum arbitrari; quodque iam nonagenarius ante omnium obtutus circumsecus bellule versaretur, de eius vivacitate suspicari; tempus etenim fugiens nonnisi rudi senio eum vestiri pati; omiumque iudicio plusquam senem scitule sese annis gestari, nihilque fere a iuvene mutasse.
Nutabant nonnulli nimiam eius fortunam increpantes; videlicet eum iuxta
perpetem iuventutem divitiis grassari fere plerosque taedebat."Olim de nimia felicitate poenas dabimus" inquiunt "repugnante natura". 2)Sed etiamnunc mala non contigerant, atque illi quippe de sua fortuna prodigo utcumque ignoscebatur. Propinquis familiariter usus est (exceptis videlicet Saccivilla-Peranses) et sive inter Hobbites communes seu inter pauperiores amicissimus fuit. Sed caruit vera amicitia quoad nonnulli patruelis fratres adolescere ceperunt.Maximus natu eorum carissimusque Bilboni Frodo Perans iuvenis fuit. Bilbo, cum iam nonaginta novem annorum fuit, eum heredem adoptavit et domum secum attulit ut simul Pera Extrema viverent. Et scilicet Saccivilla-Peransum spes evanuit. Ambobus etenim idem dies natalis fuit, vicesimus secundus mensis Septembris."Melius fuerit hic mecum devertes mi Frodo"inquit"ut simul eundem festum concelebrare possimus"Sed ille adhuc talis videbatur
qualis inter pueritiam adolescentiamque tenellus qui apud Hobbites vicimus cognominatur.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Sol 18 Iun, 2006 18.31

Matthaeus natione Italus omnibus salutem

Iam dixi hoc opus maius videri quam ut unius umeris suscipiatur siquidem quas ipsi attulistis versiones adeo inter sese differunt ut legitime dubitari possit quin unius manu exaratas fuerint; sed id aliquando subirem neque detrectarem si cui usui foret. An si quis id confecerit alius, erunt qui legent?
Ecquid, cum tot opera praeteriri malumus inlecta quam vel inspicere quis umquam illud opus non stomachetur? Itaque non progrediar ulterius

Atque ea venturis post me tractanda relinquam.

Sin autem aliter censetis, modo plusquam nunnulli, libens sub fasce durabo

valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 18 Iun, 2006 22.45

Auete omnes sodales!
Scitisne uos si praeterquam "Dominus anulorum" alios libros hodiernos aliquis latine uertiuerit? Ego ad meliorem faciendam meam cognitionem linguae latinae enim libenter legam uarios libros latine redditos, scilicet praeter illos antiquos semper ualidos.
Curate ut ualeatis
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron