ITER STELLARE (STAR TREK) Praevisio Subtitulis Latinis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

ITER STELLARE (STAR TREK) Praevisio Subtitulis Latinis

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sat 22 Nov, 2008 14.00

L. Amadeus laetus s. pl. dicit omnibus Latinitati fautoribus.

Aliquid contribuere cupivi communitati nostrae Latine loquenti et legenti, id est praevisionem novae STAR TREK pelliculae anno MMIX exhibendae subtitulis Latinis redditae:

http://www.youtube.com/watch?v=5ZDRbbnooLc&fmt=18

Apud ScorpionemMartianum habitum erit programma de STAR TREK deque praesertim hac pellicula nova, itaque responsa vestra, opiniones, commentaria a vobis laetissimus accipiam ac recitabo.

Exspectatis pelliculam bonam? Phantasticam? Terribilem? Tepidam? Dato opere a J.J. Abram viso (e.g. Lost, serie Americana televisifica), putatisne hanc parem esse, ac Star Trek in saeculum XXI propulsaturam?

Uti dico semper, VOX VESTRA AVDIATVR. :)

Etiam ad hanc inscriptionem electronicam responsa mittere licet: ScorpioMartianus@gmail.com

Valete atque valete!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: ITER STELLARE (STAR TREK) Praevisio Subtitulis Latinis

Emitteby Rhumak on Sat 22 Nov, 2008 16.34

Ave amice.

Doleo sed nexum tuom visitavi hic supra scriptum; praevisionem vidi, sed nullus subtitulus latinus mihi adparuit. Vtrum difficultas meapte est an in praevisione quid non fungitur? Ceteri comites eos legere potuerunt?

Vale(te)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: ITER STELLARE (STAR TREK) Praevisio Subtitulis Latinis

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sat 22 Nov, 2008 17.42

Lucius Rhumakshi sal. pl.!

Si ibis, amice, ad nexum ac pelliculam videns nullos subtitulos invenies, spectato in parte ima dextra: ibi enim videbitur cum pulsaris sagittam illam sursusm indicantem exsurgentes litterae CC, quae Anglice "Closed Captions," idest subtitulos indicant. Hoc pulsato subtitulos legere quibis.

Spero haec utilia fore!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: ITER STELLARE (STAR TREK) Praevisio Subtitulis Latinis

Emitteby Rhumak on Sol 23 Nov, 2008 15.58

Lucio spd

Amice lectissime, consilio tuo parui et omnia processerunt. Quamvis nisi muliere mea iuvante nil intellexissem, quia rerum computatralium imperitissimus sum, nil efficere potuissem :lol:
Vtcumque res se habet, opera quam nobis proposuisti optima est. Quidni in hoc foro iumentum aliquorum poscis, ut pluribus vocibus voces pellicularum latine reddantur non subscriptis verbis, sed viva voce latina anglicae superposita (quod apud vos to dub, apud nos doppiare - ex doppio, quod duplum significat - dicitur, sed nescio qui apte latine dici possit).

Vis tecum, Luci
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: ITER STELLARE (STAR TREK) Praevisio Subtitulis Latinis

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sol 23 Nov, 2008 17.32

Lucius Rhumaksh sal.

Duplare sane! :) Consilium est opitumum; duplemus igitur. Pendet de vobis — quam pelliculam aut praevisionem vultis duplare?

V.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron