LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 21 Nov, 2005 21.35

Mercurius sodalibus s. d.

In hoc duello multo plus favoris Lucretio quam Vergilio adhuc datum, quod minime admiror: quem enim non taederet Vergilium laudibus extollere? is enim princeps habetur Litterarum Romanarum, cuius opera iam bis millesimum annum poetae legunt laudant imitantur, Lucretius vero, quamvis merito cum Vergilio comparatur, tamen gloria eius evanescere videtur in splendore istius. Quae cum ita sint, etiam ego magis de eo disserere velim, quid de Lucretio putem, aut rectius quare illum non amem.

Quare ergo non amem Lucretium? :(

Primum quidem: quid est hoc, theses philosophicas carmine explicare? Quasi theoriam Alberti Einstein de relativitate factam quidam Thalia invocata versis tragicis in theatro producere vellet! Certe nunc aliquis dicet: Quid? Num Georgicam, num Hesiodi opus non legeris? Etiam: sed in illis operibus haud vera "scientia" tradita est - num ullus agrestis Georgicam legisset? - sed illa opera maxime poetica, in quibus poesis ac stylus de materia triumphat.

Secundum meum argumentum: non placet mihi ardor iam iam propheticus , quo Lucretius epicureismum propagare voluit. Ita enim in principio carminis V. Epicurus producitur tamquam deus:

'nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
qui princeps vitae rationem invenit eam quae
nunc appellatur sapientia, quique per artem
fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locavit.' (V. 7-12.)

Ecce Epicurus, quasi dux nesciocuius sectae religiosae, ecce verus "deus"! :(

Et denique fateor me magis Christianum sive fidelem esse quam infidelem, ac non libenter lego Lucretii versus a Marco citatos "Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, / quandoquidem natura animi mortalis habetur." Ceteroquin concedo opus inscriptum "De rerum natura" esse opus magnificum, cuius libri admirabili modo sunt ordinata (Marcus), concedo Lucretium fuisse clarissimum poetam, qui philosophiam Epicuri a Romanis alienam propagare ausus est (soter), tamen numisma aureum Vergilio illiusque operi perenni tribuerim, operi, inquam, quamvis aulico (soter), tamen pulcherrimo ac divino. Valete. Budapestini, d. XIII. Kal. Dec., sub Iove frigido nivosoque.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 22 Nov, 2005 0.59, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 22 Nov, 2005 0.38

Marcus Mercurio suo s.d.p.

Memoria te, optime mi amice, complecti puto novissima epistulae meae verba: „Sed spero........“. Quae licet obscura sane videantur, tamen argumento sunt, quantopere animus meus inter Lucretium et Vergilium fluctuet; nihil enim aliud illis verbis significare velim nisi „Utinam ne Lucretii fautores Vergilium e certamine extrudant!“ Noli ergo mirari, si litterae tuae ponderosae magnam mihi praebent voluptatem. Cum vero gravissimis argumentis Lucretium obtrectaveris, opinioni tuae me paullulum repugnare oportet, idque quam paucissimis:

...QUID EST HOC, THESES PHILOSOPHICAS CARMINE EXPLICARE? Nonne etiam Parmenides et Empedocles versibus usi sunt hexametris?

QUASI THEORIAM ALBERTI EINSTEIN DE RELATIVITATE FACTAM QUIDAM THALIA INVOCATA VERSIS TRAGICIS IN THEATRO PRODUCERE VELLET! Lucretium cum poeta tragico comparari minime licet; neque enim Epicuri doctrina ita proponitur, ut in scaena agatur.

Lucretius, quid voluisset, ipse scripsit in quarto De rerum natura (1-25):

"Avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam,
unde prius nulli velarint tempora musae;
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali facto recreata valescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle;
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
naturam rerum ac persentis utilitatem."

Lucretium ergo apparet minime esse philosophum theoreticum, sed practicum: homines enim Epicuri doctrina suaviter exposita ad animi sanitatem vitamque beatam vult perducere.

EPICURUS PRODUCITUR TAMQUAM DEUS: ita est: TAMQUAM DEUS: quod ergo symbolice intellegi oportet: vocabulo dei vir summi significatur ingenii.

Praeterea cave putes, amice mi litteratissime, INFIDELEM me esse. Nonne, ut exemplo utar, etiam ii, qui Deum sincere et ex animi sententia colunt, fraudem praestigiasque religionis falsae gaudent ab Epicuro detectas esse?

Iuvat disputare :D . Sed nox me obruit scribentem....

Optime vale. XI K. Dec. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 22 Nov, 2005 0.57

Mercurius Marco suo s.

Gratias tibi, mi Marce, quod epistolae meae festinanter ac temere scriptae tam urbane ac expolite respondisti. Ceterum, ut Martiali verba citem, 'hoc volo': disputemus! Cras ut spero iam consultius ac sapientius illis omnibus, quae scripsisti, respondere potero. Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 23 Nov, 2005 0.12

Mercurius Marco suo s.

Nunc tandem tibi respondere possum, carissime amice.

De thesis philosophicis poetice explicatis: fateor me oblitum esse illorum Graecorum philosophorum: tamen, tempore Lucretii hoc genus philosophiae propagandae iam non fuit in usu - quamobrem Lucretius "anacronisticus" mihi videtur.

De Epicuro deo appellato: certe, et symbolice hoc intelligi potest, Epicurum tamen a Lucretio nimiopere laudari, ac fere religiose :!: honorari puto. Haud scio an Lucretius "fanaticus" nobis habendus sit. :roll:

Recte scripsisti, Marce, et a Christianis merito Epicurum Lucretiumque esse colendos, ob detectas superstitiones; tamen, quis est fidelis, qui sine maestitia doloreque legere posset illos versus de animi mortalitate ac de exitio hominum perpetuo? Vale. Budapestini, d. XII. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 28 Nov, 2005 20.46

Mercurius sodalibus ludentibus et ludere volentibus s. d.

Iulia, Lucia, Erice, Herimanne, Gastón, Tiberis: si velitis, agite suffragamini. Et quicunque ludo nunc se immiscere vult, secure facere potest! Disceptandum est vobis, utrum Lucretii opus de rerum natura, an Vergilii Aeneis vobis magis placeat! Budapestini, d. IV. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Mart 29 Nov, 2005 4.43

Iulia Mercurio ceterisque sal.

Magnopere dubitabam et adhuc dubito, utrum hoc in certamine suffragar, nec puto me aeque posse inter hos poetas decernere, cum Vergilius sit quasi area alba in tabula mea litterarum Latinarum, sed ubi tu sententiam meam rogas, mi Mercuri, respondebo.

Aeneidis novi nonnisi paucos versus Latine, aliquando autem omne opus in conversione perlegi. Sed nescioquam ob causam non tantopere commota sum - fortasse, quod iam parvula puellula fortasse octo annos nata Homeri Iliados Odysseiasque legi non conversiones quidem, sed narrationes. Scivi iam illo tempore esse quasi tomum tertium de Aenea agentem et ab alio quodam auctore scriptum, quod fortasse si tunc mihi in manus venisset, nunc tanti aestimarem, quanti Homerum. Ita habui Homerum et narrationes aliorum mythorum Graeciae, quae maxime mihi placuerunt et adhuc placent quasque iterum iterumque legi, cum Vergilium nonnisi multos annos post legerim, ubi iam non tanta simplicitate potui perspicere, quanta illo priore tempore, et, sive consciens sive non, semper cum Homero comparavi, in quo certamine non vicit Vergilius. Homerus enim fabulas narrat sine maiore consilio, Vergilius patriam suam extollit; Homerus mythos purius nobis praebet in tempore, ubi adhuc, sicut fieri debeat mythis, a maioribus narrabantur minoribus, ubi vixerunt in mentibus hominum, Vergilii autem tempore multo magis philosophabantur de natura deorum, nec multi erant, qui tali ratione in eos crederent, qua contemporanei Homeri; in Aeneide aguntur dei Romani, qui non minime differrunt a deis Graecis; denique nomina Graeca multo dulcius et pulchrius sonant quam Latini.

De Lucretio non multa dicere possum, quae non iam sint dicta. Marcus iam loca sibi carissima commemoravit, quibus nec addere volo ullum nec detrahere. Placet mihi ratio, qua utitur Lucretius, placet multitudo exemplorum, placent repudiaiones doctrinarum falsarum, imprimis si "ex post" rectae sunt! Maxime me delectat cognoscere doctrinas, quae a scientia moderna differrunt, videreque, quibus aliis rationibus res describi possint. Physici hodierni libenter agunt, tamquam pro certo scirent omnia ita se habere, ut dicerent, sed, etiam si non iam essent contradictiones, non potest demonstrari hanc esse rationem solam. Non verisimile est, sed tamen possibilis est nos omnia prave ac perperam intellegisse. E.g. omnes leges, quae dicuntur, physicales ita mutare potest, ut appareat nos in interiore globi vivere omneque universum, stellas, planetas, lunas in interiore huius globi conlocatas esse. Certe computare difficilius est hoc in mundo, sed quis mihi dicit hanc non esse veritatem? Item puto omnia etiam alia ratione explanari posse, qua de causa iuvat doctrinam hominis percipere expertis scientiae hodiernae.
Ultimum non minimon (i.e. "last not least" :lol: ) memorari oportet linguam Lucretii. Non satis novi Vergilii lingua, ut de ea iudicare possim, sed Lucretium legere magnam mihi affert voluntatem: Quam lucide res exprimere potest, quanto studio scribit, quam pulchre et quasi poetice naturam describere potest! O, utinam et docti rerum naturalium hodierni ita scribere possint!

Iam videtis: Et ego palmam tribuo Lucretio.

Valete quam optime.
Gottingae, a. d. IV. Kal. Dec. multa nocte.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Herimannus on Merc 30 Nov, 2005 19.34

Herimannus omnibus sal.

Non evanui amici, sed ex computatro domestici non amplius colloquiia legere possum! Scripsi de hoc frustra nuntiis Latinis, sed nihil mutavit. Ex loco laboris tantum lego, sed mihi non licet colloqui! Ad meliora tempora!

Novocomi, pridie Kalendas Decembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Ericus Palmén on Sat 03 Dec, 2005 3.58

Ericus Palmén Mercurio Hungarico ceterisque Lucretium et Vergilium inter se comparantibus s.d.
Ut antea scripsi, mihi difficillimum est dictos poetas Romanos de corona laurea certantes facere. Constat Vergilium saeculis labentibus apud lectores plus gratiae et favoris quam Lucretium sibi conciliavisse. Una e causis huius rei est, quod Vergilius, ut diu vulgo credebatur, in quarta ecloga sua divinare scivisset Christum salvatorem mox nasciturum esse. Medio aevo quanti aestimatus sit, vel ex eo patet, quod Dantes Alagherius in opere suo celeberrimo ’Divina Commedia’ Vergilio duce Infernum et Purgatorium peragrat atque paulo ante portas Paradisi demum ducis partes Beatrici tradit. In Inferno tribus aliis poetis Romanis – Horatio et Ovidio et Lucano – occurrit (Inf. IV 89–90), sed Lucretium miserum, de quo ne mentionem quidem facit, aspere etiam Inferno excludit .
Aeneis Vegilii, epos nationale Romanorum, me iam adulescentem valde affecit – praecipue Aeneae de excidio Troiae narratio (liber II), item descriptio amoris, qui inter Aeneam et Didonem exardescit ac tandem illo Carthaginem relinquente efficit, ut haec in rogum se proiciat (liber IV), atque Aeneae nequaquam â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 03 Dec, 2005 20.51

Mercurius Erico fautoribusque Lucretii aliis s. d.

Video iam, quibus de causis - ut puto, erronee - Lucretium pluris aestimetis, quam Vergilium. Creditisne Vergilium solummodo propter eclogam IV. in aevo medio amatum lectum, laudatum, recitatum? Quid? Creditis Lucretium solummodo ob verba detrectantia S. Hieronymi neglectum, ac Vergilio pospositum, immo etiam Inferno - ut Ericus haud sine sale :D scripsit - illum "miserum" exclusum? Prave hoc creditis; si enim Lucretii opus tanto praestantius esset, quam Vergilii, haud interfuisset, quid de eo Hieronymus dixisset! Si, inquam, illud opus praestantius esset, quam Aenis, nunc in scholis multo plus Lucretii quam Vergilii legeretur. Tempus semper diiudicat, quis sit poeta melior. Quid? quod Vergilii opus de mortalium sorte ac erroribus, de rebus humanis narrat; Lucretii vero de rebus physicis; magis autem decent res humanae poesim, quam physicae. Ignoscite mihi meam ferviditatem. :oops: Valete. Varadini, quod et Várda a Hungaris dicitur, d. III. Non. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Sol 04 Dec, 2005 2.25

Soter optimo Mercurio Hungarico et clarissimis Sodalibus s.p.d.

Doctissime ac carissime Amice Mercuri,

1)
in tuo fervidissimo :) nuntio 4036 dicis " Tempus semper diudicat, quis sit poeta melior".

Equidem, contra, dico non solum tempus, sed etiam victores diudicare!

Quod attinet ad Lucretium et , praecipue, ad Vergilium, duo "victores" : Octavius-Octavianus-Augustus et Ecclesia Christiana !!!

2)
Nonne in hac amatissima "Lectione Magna" de Litterarum Latinarum operibus , non de poetis - nisi fallor - , nobis carissimis iudicandum erat ?

Vale, carissime ac clarissime Amice mi Mercuri !!

Valete, optimi Sodales !

Quam laetissimam diem dominicam vobis exopto !! :)

Soter

Pridie Nonas Decembres a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Sol 04 Dec, 2005 2.45

Ericus, unus e fautoribus Lucretii, Mercurio, patrono fido Vergilii s.d.p.
Nihil est, Mercuri, cur a nobis petas, ut tibi ferviditatem tuam ignoscamus. Ea ipsa efficit, ut nuntios tuos semper magno studio legamus. Ego saltem eos legens numquam taedio capior; immo haud raro etiam ad rescribendum incitor, quod, ni fallor, unum est e propositis areae nostrae colloquiorum Latinorum. Ita nunc quoque factum est. Post hoc prooemium in medias res transeamus sive ad argumenta a te exposita:
1. Non credo Vergilium â€
Last edited by Ericus Palmén on Ven 01 Dec, 2006 13.02, edited 1 time in total.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 07 Dec, 2005 1.27

Mercurius Erico s. d.

Recte admonuisti, amice litteratissime, me in disputando modum excessisse. Quod ideo feci, quia iusto maiorem auctoritatem opinionibus antiquorum (e. g. Hieronymi) in hoc certamine a vobis tributam putavi. Certe recte dixisti opus Lucretii intellectu perceptuque difficiliorem, quam Vergilii, qua re factum esse, ut hic semper a pluribus legeretur, quam ille; quod argumentum etiam ego comprobo. Vale iam amice, ac moram meam in respondendo mihi animo aequo ignosce. Vale. Budapestini, d. VII. Iduum Decembris.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Dec, 2005 9.57

Mercurius sodalibus s.

In hoc duello quinque suffragati sunt: Iulia, Ericus, Marcus, soter et ego. Vos amici Lucretio favistis, ego Vergilio. Cum Herimannus iam certiores nos fecit se certamini nunc abfuturum esse, nec veri simile est ceteros, qui adhuc non suffragati sunt, mox seduliores esse futuros, eventum duelli pronuntio: Lucretii opus "De rerum natura" Vergilii "Aeneiden" superavit, quam ob rem "Aeneis" harenam relinquere cogitur. :!: Quem eventum ego omnium mirabilissimum esse existimo, cuius causas invenire oportet. Valete. Budapestini, d. VI. Id. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 12 Dec, 2005 14.16

DVELLUM VI. Senecae epistulae morales - Ciceronis in Catilinam orationes


Ecce duellum ultimum, sodales, ubi duo auctores praestantissimi certabunt: uterque philosophus, uterque poeta, ac uterque in rebus publicis versatus, sed neutri haec "versatio" felix fuit... :( Certe, multis in rebus inter se differunt: Cicero etiam in arte oratoria excelluit; Seneca autem propter tragoedias suas non minus, quam propter opera sua philosophica laudatur. Iam nolite dicere utrumque vobis gratum: nunc enim est eligendum! Valete. Prid. Kal. Dec. ex c. Budensi.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Lun 12 Dec, 2005 15.59

Ciceronis in Catilinam orationes


Non dubito! Pro Cicerone sententiam fero.
O tempora! O mores! :)

Valete
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron