Florilegium II sive loci scriptorum peregrinorum carissimi

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Florilegium II sive loci scriptorum peregrinorum carissimi

Emitteby Marcus Favonius on Sol 30 Mai, 2004 0.28

M. Favonius sodalibus sal.

Florilegio Latino prospere instituto non alienum videtur florilegium alterum proponere; nam in litteris quoque peregrinis permulti inveniuntur loci, qui memoria digni esse videantur.

Ut initium faciam, en accipite, quid nuper scriptum legerim in Victoris Hugonis libro, qui inscribitur „Miserabiles“:

„Vitiis plane puro esse vix licet cuiquam; sed humanae vitae ratio postulat, ut iusti sitis. Errate, delinquite, peccate, sed iusti este. Nihil aliud condicio humana iubet nisi ut quam minime peccetis. Nemo peccato prorsus et culpa se carere somniat nisi angelus. Quidquid ad res humanas pertinet, id peccandi consuetudini subiectum est“ (pars I, liber I).

Caroli Myrielis episcopi haec sunt verba humanitatis plena et benignitatis.

Valete.

Dominica pentecostes.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Areostus

Emitteby Herimannus on Sol 30 Mai, 2004 0.58

Herimannus Marco salutem dicit

Bene rediisti, Marce!

Nuper inveni in interreti hoc amoenum epigramma Ferrariensis maximi poetae Lodovici Areosti, qui saeculo XV et XVI plerumque Ferrariae apud regiam domum Estensium vixit, quorum gloriam in celebri poemate "Orlando irato" cecinit:

"Sum" dat "es est", et "edo" dat "es est": genus unde, magister,
Estense? An quod "sit" dicitur, an quod "edat"?

Non tam grave quam quod citasti!

Vale!

Novocomi, a. d. IV Kal. Iunias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 01 Iun, 2004 9.26

Mercurius Marco s. d.

Magnum proventum florilegiorum mensis Maius attulit... :D Sed ioco amoto, novum thema a te institutum approbo, et saepe visitabo. Cuius titulum cum legissem, equidem timor mihi fuit, ne fragmenta ex operibus 'peregrinis' (aut rectius non Latine compositis) excerpta in lingua sua originali huc describenda esse censeres, quod institutis colloquiorum nostrorum prorsus repugnasset; viso autem nuncio tuo, ubi sententias aliquot e libro illustrissimo Victoris Hugonis Latine reddidisses, tuam voluntatem consiliaque intellegi. Unum est, quod difficultatem non minimam huic themati afferre potest, scilicet quod talem conversionem facere nimium difficile complexumque est, nec quisquam eam creare posset, nisi longum temporis perdendo. Vale. Kal. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 01 Iun, 2004 13.50

Tiberis cunctis sodalibus sal.
quamquam timeo, ne quodam modo a themate proposito aberrem, quia lingua Germanica,qua auctor operis citati utitur,sermo meus patrius est, tamen non facere possum, quin imaginem afferam, qua in illo praeclarissimo Francisci Kafkae opere capellanus carceris Iosephum K. de causa eius allocutus sit:( cuius loci nimiae longitudini vos,quaeso, indulgeatis..)
"Pro lege ianitor stat. ad quem venit homo quidam rusticus petitque ab eo, ut in legem sibi liceat intrare.
sed ianitor dicit se nunc aditum ei dare non posse. qua re cogitata homo interrogat, num postea futurum sit, ut ei intrare liceat. tunc ianitor: "fieri quidem potest", inquit, " at non hoc tempore."
porta legis patente,ut semper, atque ianitore paululum secedente homo se demittit, ut per portam interiora inspiciat. quod ubi ianitor animadvertit, ridens " si tanta tibi est irritatio", inquit, "conare me vetante inire. sed memento me esse potentem,quamquam minimus quidem ianitor sum. sed in oecos ianitores stant alii aliis potentiores.ex quibus tertii vultum atque oculos ne ego quidem ferre possum. tantis difficultatibus non exspectatis homo rusticus cogitat legem unicuique semper apertam esse oportere , sed cum ianitorem nunc maiore diligentia spectat pellicia sua indutum, magnum et acutum nasum eius, promissam ac tenuem barbam Tataricam, constituit exspectare, dum aditus sibi detur.
ianitor scamno dato eum prope portam iubet considere,ubi sedet in dies atque in annos. iterum atque iterum petens,ut admittatur,ianitorem precibus suis fatigat. ianitor autem interdum in quasdam res inquirit, percontatur eum de patria eius deque multis aliis rebus, quas quidem scire, ut domini magni, eius non interest.quibus in extremis percontationibus identidem dicit se eum nondum admittere posse. ille homo omnibus quidem rebus ,et maxime pretiosissimis, quas itineri suo faciendo comparaverat, utitur,ut ianitorem corrumpat. qui, quamquam omnia illa accipit, tamen "tantum ea de causa id accipio", inquit, " ne putes te quicquam praetermisisse."
inter multos annos homo noster ianitorem assidue fere observat.ceteris ianitoribus neglectis hic unus ei videtur esse, qui aditu legis eum prohibeat.quem eventum primo detestatur,deinde,cum senescit, tantummodo morosus murmurat. repuerascens pulices quoque,quos in ianitore per multos annos observando in collari eius pelliceo animadverterat, rogat, ut se adiuvent animumque ianitoris flectant.
tamen luminibus deficientibus iam nescit, re vera tenebrae circum se adoriantur an lumina se fallant. sed in tenebris nunc splendorem quendam cognoscit inexstinctum e porta legis emicantem. iam finis vitae prope est.ante mortem omnia,quae senserat in his temporibus,in mente eius se colligunt in unum, quod ianitorem adhuc nondum interrogaverat. cui manu signum dat,quippe qui corpore torpescente nequeat se levare. ianitori iam in eum inclinandum est magnitudine corporis homini incommodo mutata.
tunc ianitor "quidnam etiam nunc scire cupis?" , inquit, " non potes satiari."
deinde homo"omnibus legem petentibus",inquit, "qui fit, ut tot annis nemo aditum petiverit me excepto?"
tunc ianitor,ut qui intellegat hominem iam moriturum,maxima voce eum increpans, ut auribus deficientibus percipere possit: "hic nemini quidem licebat ", inquit, " intrare nisi tibi, cui scilicet soli iste aditus destinatus fuerit.quem nunc clausurus sum."
valete. :)
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Quanti sit momenti unus solus versus...

Emitteby Marcus Favonius on Mart 01 Iun, 2004 23.27

M. Favonius sodalibus sal.

Alexander Márai, clarissimus scriptor Hungarus, in libro, qui inscribitur „Caelum et Terra“, exponit, qua ratione carmen bonum a malo internoscatur:

„Carmine bono, quod summa quidem arte poetica conditum est, diligenter perlecto non plus quam unus vel duo versus penitus inhaerescere solent in mentibus nostris. [...] Carmen bonum nobiscum communicat versum suum arcanum, quo totum nititur. [...] Sine illo versu carmen quidem ex ordine componi potest, sed verum bonumque nullo modo“ (ex capite, cuius titulus „Versus“).

Ut exemplum afferam: Horatii carmine 2, 3 regustato apparebit, quam vera sint Márai verba („Aequam memento...“, „omnes eodem cogimur“).....
:o

Ceterum gratias agamus Tiberi nostro. Equidem Kafkae narratiuncula in Latinum conversa summo me gaudio affectum esse confiteor.
:D

Valete.

Kal. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 03 Iun, 2004 21.50

Spartacus omnibus sodalibus litteris studentibus sal.

Cum hinc aliquod de Victorio Hugo nuperrime dicitur, scriptor ille mihi magnificus videtur, mitto nunc excerptum epistolae quam iam dudum vobis scripsi (vide " libros, lege " ), ubi paululum de eius libro "Notre Dame" appellato qui imprimis de aetate media narrat cogitandum puto.

En ecce:

<<Nescio an legeritis “Notre-Dame de Paris” a “Victorio Hugo”, ubi multa de latinitate narrata sunt. Sunt qui dicunt auctorem Gallicum illo libro laudem magnam mediae aetati fecisse, quam ob rem penitus de latinitate scivisse. Sunt tamen aliquot qui , vituperantes , arbitrantur difficilime atque paene impossibile, octo et viginti annos natus, Victorium tantopere scire, itaque auxilium aliquorum doctorum sane ostendere noluisset.



Re vera, libro legendo sentimus opus magnificum esse, ergo scriptorem ingentem scientiam praebuisse. >>

Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Sat 12 Iun, 2004 9.30

Ecce flosculus ex Epicteti carptus Enchiridio (c. viii):

„Μή ζήτει τά γινόμενα γίνεσθαι ώς θέλεις, αλλά θέλε τά γινόμενα ώς γίνεται καί ευροήσεις.“

„Noli postulare ea, quae fiunt, arbitratu tuo fieri. Sed ita fieri quaeque velis, ut fiunt, et beata tua erit vita secundo defluens cursu“ (cf. Sen. ep. cxx, xi).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 12 Iun, 2004 20.47

Iulia Marco sal.

Veram citavisti sententiam, quae mihi semper valde placuit. Exprimit quidem interpretationem libertatis, quae etiam ab aliis dicta est auctoribus, libertatem non esse facere quae velit, sed velle quae facere debeat.

Quae sententia mihi solum in in conversione nota fuit germanica, quae valet solum ad commata exercenda: "Verlange nicht, dass das, was geschieht, so geschieht, wie du es willst, sondern wolle, dass das, was geschieht, so geschieht, wie es geschieht, und du wirst glücklich sein." O linguam Germanicam! Commata decem in sententia duodetriginta verborum! :shock: Hic quisviscumque mihi dicat linguas antiquas difficiliores esse intellectu quam Germanica!

Vale!
:D
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De cive vere Europaeo

Emitteby Marcus Favonius on Sat 19 Iun, 2004 12.48

Ecce sententia ex clarissimo Ernesti Roberti Curtii excerpta libro, qui inscribitur „De litteris Europaeis mediaque aetate Latina“ (Bernae, a. mcmxlviii, cap. i)“:

„Civis Europaeus non eris, antequam factus eris civis Romanus“ (< „Man ist Europ
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De caseo

Emitteby Herimannus on Lun 21 Iun, 2004 23.53

Herimannus omnibus sal.

Cum in hoc spatio versus et scripta singulares trascribantur dilectus magis quam culturae causa, hoc carmen poetae Siculi cuiusdam (Antonii Panhormitae) saeculi XV in interreti inventum refero. In eodem lepide describitur quomodo conficeretur temporibus illis caseus quem nos "parmigiano reggiano" (Germane "Parmesan") appellamus, etsi de montibus apud Placentiam (urbem Parmae proximam) auctor locutus sit.
Similiter, puto, caseus idem hodie fit.

Antonii Panhormiti elegia de caseo

"Silua Placentinas inter densissima ualles
Tangit arenosi littora curua Padi;
Forte uiret iuxta florenti gramine pratum,
Mille petunt illic pabula grata boues,
5 Hirsutaeque solent illic errare capellae,
Nec non lanigerae quaerere gramen oues;
Siluestres tenui canna culmoque palustri
Pastores humilem composuere casam.
Hic ego de multis emisso lacte iuuencis
10 Caseus in densum comprimor arte globum;
Inde ubi sum manibus latum calcatus in orbem,
Perstringit tenerum lignea zona latus;
Et ne confodiant furtim mea pectora uermes,
Me tegit aequoreo rustica turba sale;
15 Neue nimis capiam lignosum molis odorem,
Sedula me uoluit atque reuoluit anus;
Nec dum nostra duos aetas compleuerat annos,
Aequauit currus cum mea forma rotas.
Me uix impositum tergo portasset asellus,
20 Pulsasset forsan pondere pressus humum!
Tandem me cupidus uenalem pastor in urbem
Detulit, in medio constituitque foro;
In me conuertunt oculos iuuenesque senesque
Et me certatim garrula turba petit:
25 Pinguis erat croceoque cutis spectanda colore,
Implebam totum lactis odore forum.
Me uidet interea spectatque Azanelus et optat.
Argentique dato pondere solus emit;
Inque lares tergo sublatum mittit equino
30 Laetus et in thalamo collocat ille suo;
Saeuaque ne rapidi faciant mihi uulnera mures,
Alligat ad summam fune tenente trabem;
Neue nimis durus constringeret ilia cortex
Vngebat liquido terque quarterque oleo.
35 Ah quotiens fixis dum me conspectat ocellis,
O magno, dixit, munera digna duce!
Heu heu, me miserum crudelia fata manebant,
Nec potuit uitae consuluisse meae.
Nam dum forte abiit foribus male cautus apertis,
40 Irruit in uacuos impia turba lares,
Succisoque trahit pendentem saeua rudente,
Nec pudet ex alta praecipitare trabe;
Vixque ruens duram concusso corpore terram
Contigeram, ferro cum mea membra petit,
45 Exanimesque artus in plurima frusta secantur,
Sicque superiecta transferor inde toga.
Non mea marmoreo componunt membra sepulchro
Concaua nec cineres contegit urna meos;
Alter sed calidas tritim me mittit in offas,
50 Ingerit et pingues alter in arterias;
Alter et ardenti liquefactum decoquit igne,
Et tenuis tosti crustula panis habet.
Pastillus sine me digitis productus aduncis
Nec tereti baculo lagana tensa placent.
55 Quid referam quod nunc rabido me dente lacessant,
Mille modis miserum turba gulosa uorat?
Plange meos casus iamque iamque, Azanele, caueto
Incustoditas deseruisse Lares!"

Vobis omnibus caseum verum "parmigiano reggiano" (qui haec ambo verba in superficie inscripta fert) valde commendo!

Valete!

Novocomi, a. d. XI Kalendas Iulias MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De "parmigiano" caseo

Emitteby Marcus Favonius on Mart 22 Iun, 2004 21.08

Marcus Herimanno ceterisque caseorum amicis s.d.p.
Carmen de „parmigiano“ caseo conficiendo ita nos, id est collegas, delectavit, ut eo ipso caseo cenam hodie condiremus! Ceterum in mentem mihi venit illud opusculum, quod „Moretum“ inscribitur... Sed cum Octaviani Augusti tempore scriptum esse videatur, alio loco tractandum esse censeo.
Valete. x Kal. Iul.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De caseo

Emitteby Herimannus on Merc 23 Iun, 2004 1.00

Herimanno Marco sal. dicit

Dum gratulor quod caseum "Parmensem Regiensem" cognoscis et magni facis, cupio similia poemata proximis diebus mittere.

Vale!

Novocomi, a. d. IX Kalendas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Ex Baltasari Graciani Oraculo manuali

Emitteby Marcus Favonius on Sol 27 Iun, 2004 19.40

Ecce titulus aphorismi cxxvi-i, quem scriptum legimus in clarissimo Baltasari Graciani libro, qui inscribitur „Oraculum manuale et de arte prudentiae“ („Oráculo manual y arte de prudencia“, a. mdcxlvii):

„Non est stultus is, qui rem stulte gessit, sed is, qui rem stulte gestam dissimulare nequit.“
(Hispanice: „No es necio el que haze la necedad, sino el que, hecha, no la sabe encubrir.“)

Quid ea de sententia censetis?

Obiter dictum: Graciani liber ab Arturo Schopenhauer, illustrissimo philosopho Germano, in linguam Germanicam conversus est.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De stultitia

Emitteby Herimannus on Sol 27 Iun, 2004 22.55

Herimannus Marco sal. d.

Minime huic dicto convenio. Potius dicere malo:
„Non est stultus is, qui rem stulte gessit, sed is, qui rem stulte gestam agnoscere et emendare nequit.“
cui addam, simul cum Bibliis Sacris:
"Infinitus est numerus stultorum"
vel, ut aiunt apud nos:
"Semper praegnans est mater stultorum" (quod mihi de visu constat).

Vale!

Novocomi, a. d. V Kalendas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

"Franciscae meae laudes"

Emitteby Marcus Favonius on Sol 04 Iul, 2004 11.53

M. Favonius sodalibus sal.

Casu incidi in carmen amatorium, cui titulus est „Franciscae meae laudes“. Conditum est Latine a Carolo Baudelaire a. mdccclvii (Flores Mali, lx). Equidem non modo carmine ipso (i) delectatus sum, sed etiam verbis (ii), quibus Baudelaire Latinitatis praedicat virtutem.

(i)
"Franciscae meae laudes

Novis te cantabo chordis,
O novelletum quod ludis
In solitudine cordis.

Esto sertis implicata,
O femina delicata,
Per quam solvuntur peccata!

Sicut beneficum Lethe,
Hauriam oscula de te,
Quae imbuta es magnete.

Quum vitiorum tempegtas
Turbabat omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,

Velut stella salutaris
In naufragiis amaris.....
Suspendam cor tuis aris!

Piscina plena virtutis,
Fons æternæ juventutis,
Labris vocem redde mutis!

Quod erat spurcum, cremasti;
Quod rudius, exaequasti;
Quod debile, confirmasti.

In fame mea taberna,
In nocte mea lucerna,
Recte me semper guberna.

Adde nunc vires viribus,
Dulce balneum suavibus
Unguentatum odoribus!

Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica;

Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis esca,
Divinum vinum, Francisca!"

-----------------

(ii) Quo de carmine Baudelaire haec fere scripsit:

Sermonem Latinum, quo usus esset in carmine componendo, ad Latinitatem annis et aetate confectam pertinere; ea ipsa de causa „hanc linguam admirabilem“ maxime idoneam esse ad animi ardorem imitandum; nam ut Latinitatem senectute invalidam soloecismis et barbarismis obsitam esse, sic animum cupiditate flagrantem a ratione abhorrere et legibus.

-----------------

Nescio an vos quoque hoc poematio delectemini.

Valete.

iv Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron