Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Mart 08 Iun, 2004 13.27

Iulia cum omnibus tum Marco Favonio ac Spartaco s.p.d.

Primum mihi dicendum est, mi Spartace, me tecum plane assentire.
Recte indicas bella cum aliis de causis tum saepe religionis causa agi, tamen raro nonnisi propter religionem aguntur. Religio potius a bellatoribus causa praelata est, cum reapse de potentia divitiis auctoritate pugnetur. Constat ergo causam veram bellorum non esse religionem, sed avaritiam, cum bellatores saepe religionibus aut aliis rebus plus minusve vilibus utantur bellandi occasionibnus.

Quod attinet ad hominem bona malaque commiscentem addere possum Senecam ut alios philosophos censere hominem semina divina continere eaque idem esse atque virtutem. Bonum et divinum in homine esse animum, corpus autem a voluptatibus seductum mala proferre. Quod oporteat animo subicere, si velit bonum fieri virtutemque assequi.

Bene vale.
a.d.VII Id. Iun. e Saxonia Inferiore.
Last edited by Iulia on Iov 10 Iun, 2004 22.12, edited 1 time in total.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Mart 08 Iun, 2004 13.47

Ignoscite: a. d. VI Id. Iun. :oops:

Valete
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 08 Iun, 2004 18.30

Marcus Iuliae Spartacoque s.d.p.

Ut paucissimis dicam:

Si vocem „edit“ in superiore parte dextra marginatam mure pulsaveris, Iulia, facillime epistulam tuam emendabis.

„Lupus est homo homini“: verba sunt Plauti, Spartace (Asin. v. 495).

Valete quam optime.
:)
vi Id. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 10 Iun, 2004 19.14

Spartacus sodalibus de nequitiae causa quaerentibus praecipue Iulae Favonioque sal.

Hoc haud dudum inveni, quod mihi ad rem relatam in epistula mea proxime praeterita attinet: rex Aeetes, pater Medeae furore graviter commutus, deprehendit insidias filiae suae cum Iasone. Ea mox fuga salutem petivit, patriam suam patremque suum reliquens, quamobrem admodum tristis. Hic locus mihi fletus quibusdam movere potest... Utinam vobis itaque omnibus comitibus placeat!

<<
si possem, sanior essem!
sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
mens aliud suadet: video meliora proboque,
deteriora sequor.
>>

(Metamorphoses, 7.18-21, ab Ovidio)
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 10 Iun, 2004 21.35

Spartacus viro erudito Marco Favonio salutem plurimam dicit.

Recte, mi Favoni, dixisti de sententia quae tractat de lupi similitude cum homine. Esto! Plautus nempe id dixit. Festinus sententiam illam citavit, non sine omnes admonere quod veritus sum ne erraret, sicut certe animadvertisti. Gratias tibi nunc palam agam, quod maximi adiuntorii mihi fuisti.

Sententiam quae cupidus scribendi volebam, nunc omnibus mitto: “Quid est homini inimicissimum? Alter homo”. Re vera sententia ista incerti auctoris est: huc “Publilii Syri Sententiae”, illuc “Proverbia Senecae” aut “Incerti Auctoris”.

Mutatis mutandis, quod dixit in litteris illis nullo modo convertendum est, ut omnes bene intellegere possint, nam significatio ipsa mihi videtur!

Sed haec hactenus.

Optime valeas.
Last edited by Spartacus on Ven 11 Iun, 2004 23.43, edited 2 times in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Iov 10 Iun, 2004 22.59

Iulia Favonio et praecipue Spartaco suo s.d.p.

Recte indicasti versus illos pulcherrimos, qui digni mihi videntur, ut in florilegio nostro conscribentur.
Ut iam dixisti, bene monstrant hominem duci cum ratione tum variis affectibus easque persaepe illa fortiores esse, cum revera animus deberet regere. Hunc censeo esse fontem magnae partis perturbationum, quibus obnoxii sunt homines.
Affectus illi non semper, sed saepe oriuntur ex otio. Ad hoc attinent versus Catulli (carmen 51, versus 13-16):

Otium, Catulle, tibi molestum est,
Otio exsultas nimiumque gestis,
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes.

Perturbationes autem, quamvis saepe sint malae hominibus, tamen
habent aliquid bonum, etsi nonnumquam singulis solum prosint et saepe nihil aliud efficiant quam ut homines expergiscantur ex inertia.


Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 11 Iun, 2004 23.46

Spartacus illis quorum res ad religionem pertinens interest s.p.d.

Incipio iam pridem Novum Testamentum penitus explorare. Satisfaciam nunc curiositati aliquorum sodalium nunc studio doctrinae atque humanitatis, rebus quae vobis tam carae sunt!

Nuntio autem quibusdam festinatis quod properabo, sed potius lente quam opus est, quippe materia ista mihi gravior vel difficilior facendi videtur.

Re vera, non eo infitias quin hoc thema mea, ac fortasse vestra, interest. Cum multum negotii vel officii habeam, polliceor igitur omnes res tradituras esse, sed carptim.


Ac ne longum scribens maneam, ut exspectatio de hac re vobis magna sit!
Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 12 Iun, 2004 20.00

Spartacus omnibus sodalibus sal.

De Malefici Existimatione ex Euangelio sucundum Marcum

Narrationes plures de diabolo in euangelio inventae sunt. Quattuor sunt euangelia: secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem. Hic de euangelio secundum Marcum, id quod habitus a eruditis primus liber ex omnibus euangelis est, vobis loquetur. Recte, circa anno sexagesimo quinto post Christum – atque fortasse post paulum - liber iste fieri videtur. Docti putant eundem omnes eventus verior ostendisse quam alios euangelios, quibuscum historia Christi religiosior vel mirabilior praebita est.

Illis temporibus Iesus spiritum immundum e hominibus vitiosis aegrotisque extrahere solebat. Exempli gratia:

1:23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
1:24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
1:25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
1:26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
1:27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

Et alibi (videte quoque Mt 8,16-17):


1:32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
1:33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam
1:34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum


Facile visu, in principio Iesus volebat potestatem suam diabolum extrahendi ab audientibus occultare, quia noluit ubicumque patefacere quod filius Dei erat, nam metuit fortasse ut sacerdotis haec omnia placerent. Deinde fama eius prodigii apud Iudaeos facta est, atque etiam in compluribus vicis saepissime praedicavit (idem invenitis in Mt 4, 23-44):

1:39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 12 Iun, 2004 20.03

Vere, posteaquam manum hominis cuiusdam die sabbatis in synagoga curavit, aemulos eum volentes necare contrahit. Nemo non scit morem eorum Iudaeorum fuisse, nunquam die sabbatis in aliquo incumbere.

3:1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
3:2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
3:3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
3:4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
3:5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
3:6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent


Porro, Christus statuit ut discipuli eius, loco ipsius Iesi, non solum homines aegrotos sanare potuissent sed etiam daemonia eorundem ejicere. Ut iam scimus, apostoli Christi, cum ille mortuus esset, perseverabant mirificas res agentes. Legite quoque alibi (Mt 10 5-15):

3:11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
3:12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
3:13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
3:14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
3:15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 12 Iun, 2004 20.05

Potestas filii Dei tanta erat, ut plura daemonia ex uno homine ad duo milia porcorum misit, atque postea eisdem mortem dedit. Tempore, porci animalia impura Iudaeis videbantur. Haud praetermittendum est, quod in euangelio secundum Matthaeum, de duobus hominibus daemonium habentibus pro uno narratum est. Praeterea, numerus porcorum ibi non patefactus est (Mt 8.28-34).

Mirabile dictu, gentes antiquae quaedam veluti Sumerii, extrahebant satan ex aliquo hoc ipso modo: deponebant bestiam validam prope hominem entemve adrepticium simul atque rogabant ut diabolus in animali intraret. Deinde ipsum animal mactabant. Quoad fas est nobis putare, si quisquam interrogare vult, quippe aliquae similitudines inter easdem gentes et Iudaeos haud parvae sunt?



5:1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
5:2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
5:3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
5:4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5:5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
5:6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
5:7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
5:8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
5:9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
5:10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
5:11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
5:12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
5:13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 12 Iun, 2004 20.09

Iesus hoc loco iussit pares discipulorum iter facere et ad extrahendum demonium e populo et ad morbum depellendum ab illis qui aegroti erant, nam ii summa potestate Deo oriunda dehinc proediti erant.




6:7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
6:8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
6:9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
6:10et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
6:11et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
6:12et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
6:13et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant


Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 12 Iun, 2004 20.11

Attamen apostoli aliquando quemquam sanare non poterant. Cum puer epilepticus venisset rogatum a Iesu valetudinem, quia tantummodo is hanc rem puero concedere poterat, Christus accepit causam et mox puerum curavit. Cur hoc accidit? Propter orationem ieiunumque, dixit Iesus. Necesse est nunc dicere quod ipsam narrationem in euangelio secundum Matthaeum legere potestis (Mt 17, 14-22). Efficitur ut fides discipulorum disciplinaque eorum minor quam eius esset. Quis est quin hoc intellegat? Sed corroborandi causa, cito excerptum ipsius libri e Matthaeo: “tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum. Dicit illis propter incredulitatem vestram”.



9:14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
9:15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
9:16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
9:17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
9:18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
9:19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
9:20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
9:21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
9:22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
9:23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
9:24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
9:25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
9:26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
9:27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
9:28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio


Mitto quaerere num sentitis diabolum minus participem praeter omnium spem? Res ipsa loquitur: cum daemon in Novo Testamento qualis prava potestas videtur, praecipuum tamen est quod ille neutiquam cladem magni ponderis hactenus inferre potuit.

Finis
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 13 Iun, 2004 20.30

Spartacus omnibus sodalibus artes poeticas dilengentibus praecipue Iulae sal.


Cum citaveris carmina Catulli, mi Iulia, quae mihi percara – quin dicam, dilectissima – videntur, vitare non possum de aliquo ad ipsum thema attinentem mentionem facere.

Volo te scire quod lego maximo cum gaudio versus illius poetae in florenti aetate – heu! – mortui. Quis tibi est sincerior vel apertior quam Catullus? Nonne tractabat de hominum vitiis sine pudore? Quis omnia narrare sub imo corde solebat?

Exempli gratia, poema octogesimum quintum:

“Odi et amo. Quare id faciam fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.”

Ne plura dicam. Sane illo magno viro Catullo, sicut invenimus in octavo poemate, “candidi soles quondam” fulserunt, atque puto modo modo fulgere.

Finem imbutus Catulli carminibus faciam, non sine imitatione versuum eius: “hoc est quod unum est pro laboribus tantis (Carmina 31,11).

Optime valeas.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 27 Iun, 2004 15.37

Spartacus omnibus sodalibus sal.

De Malefici Existimatione ex Euangelio sucundum Mattaeum:

Nunc tempus adest ad interpretationem euangelii secundum Matthaeum agendum. Primum evangelium nescio quo pacto in Vulgata praebitum, ille liber fere anno septuagesimo aut posterius scriptus erat. Opinor hoc libro multa de ieiuno dicta esse. Quadraginta diebus Iesus ieiunaverat; ipsam quantitatem Moses prophetaque Isaias tulerant (Ex 34,28; 1 Rs 19,8). Quadraginta numerus magni momenti Iudaeis erat: quadraginta diebus hic usque ad Horeb ambulavit (“mons Dei” nuncupatus), quadraginta diebus ille cum Domino mansit “et scripsit in tabulis verba foederis decem”. Sequitur ut in hoc euangelio Matthaeus nempe volebat Iesum eisdem duobus magnis viris aequare.

Satan hoc loco tentavit Iesum, sed illud tantummodo iussu Domini fecit. Num meministis, carissimi lectores, de libro Iob? Rogo vos ut rursum caput tertium e prima parte haec dissertationis legatis, ubi de libro Iob tractatur. Ipsa narratio de diabolo in deserto invenitis alibi (Lc 4, 1-13).



4:1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
4:2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
4:3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4:4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
4:5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
4:6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
4:7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
4:8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
4:9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
4:10tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
4:11tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 27 Iun, 2004 15.39

Iesus quoque dixit fictos prophetas a Domino damnaturos:

7:21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
7:22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
7:23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem



Mirabilia Iesus fecit secundum Matthaeum: morbum depulit a homine muto, res quae magnopere impulit ut Pharisaei iracundia permoti fuissent (videte quoque Lc 11, 14-19).



9:32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
9:33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel
9:34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones





Cur Satan nobiscum manet? Ut nos temptare possit, dixit Christus, quamobrem temptationis omnibus obsistendae sint.


13:36tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
13:37qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
13:38ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
13:39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
13:40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
13:41mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
13:42et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

Sequitur
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron