de ieiunio

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de ieiunio

Emitteby augustinus on Iov 17 Nov, 2005 1.54

Hodie, die XV mensis Novembris, in omnibus Orientalibus Ecclesiis, per universum mundum dispersis, quae novo gregoriano calendario adhaerunt, Nativitatis Domini nostri Jesu Christi ieiunium, quod vocant Latini "Adventum" , incipit.
Apud Occidentales quoque, antiquis temporibus,i.e. saeculo quarto-sexto p.Chr.n., in Gallia praecipue,nisi fallor, Adventus longior hodierno erat, in festo Sancti Martini Turonensis initus.
Last edited by augustinus on Sat 17 Dec, 2005 2.18, edited 2 times in total.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby augustinus on Ven 18 Nov, 2005 19.03

Preparare Bethleem; praesepium preparare; specus acceptum suum monstret; adest veritas, umbra fugit; natus ex Virgine hominibus apparuit Deus, nostram induens formam et quos induit vestitus deiformes faciens. Ideo, Adam cum Haeva renovantur et clamant "In terra benevolentia revelavit tua ad genus nostrum salvandum".
Sophronii Hierosolymi ad "Horas Regias" sticheron.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron