De Aede Sacra Dominae Dresdae restituta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Aede Sacra Dominae Dresdae restituta

Emitteby Marcus Favonius on Lun 31 Oct, 2005 14.24

Salvete, sodales amplissimi!

Dresdae heri consecrata est Aedes Sacra Dominae (*), quae bello mundano secundo mense Februario a. MCMXLV media urbe incendio deleta cum ingenti fragore corruerat. Per quinquaginta fere annos nihil aliud conspici poterat nisi immanis ruinarum moles. Post interitum Democraticae Reipublicae Germanicae Dresdenses clarissimam illam Aedem Sacram Dominae restituendam esse censuerunt. Quo facto homines omnium regionum tantae per decem annos pecuniae munera et publice et privatim dederunt, ut restitutio nihil haberet difficultatis. Hoc loco praetereundum non est, quod Britanni, quorum bombis urbs deleta erat, turrim cruce aurata ornandam curaverunt. Ceterum, cum ruinarum illa moles in planum deduceretur, quam plurimi conservati sunt lapides, quibus structores ad aedem restituendam uterentur. Qui facile in aede restituta conspiciuntur; nigrum enim per decennia duxerunt colorem.

Aedes Sacra Dominae evangelico-lutherana, quae ad artem barocam pertinet, saeculo XVII exstructa est, idque eodem loco, quo septingentis ante annis aedes catholica romanica Nostrae Dominae sacra aedificata erat.

Utinam aedes restituta remotis procul bellis multa maneat saecula!

Die reformationis Lutheri a. MMV.

-----------------------------------
(*) Germanice Frauenkirche: Frau = Domina vel potius Domina Nostra, i. e. Maria mater Iesu (cf. Gallice: Notre Dame, Hispanice: Nuestra Señora, Italice: Nostra Signora).
Last edited by Marcus Favonius on Mart 01 Nov, 2005 9.39, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 31 Oct, 2005 17.07

M. Favonius sodalibus artis musicae peritissimis, imprimis Tiberi suo s.

Epistulae priori pauca addere velim, eaque ad artem musicam pertinentia:

In Aede Sacra Dominae Johannes Sebastianus Bach organo, quod a Silbermann factum erat, canebat. (Novum organum – prospectu pristino restituto – a Daniele Kern Argentoratensi ex nostri usu temporis amplificatum est.)

Ricardus Wagner, cum Chorum Crucis Dresdensem in aede sacra de tholo canentem audivisset, adeo mente incitatus esse dicitur, ut eas scaenas, quae in dramate melico Parsifal ad Sanctum Gradalem pertinent, divino quasi spiritu inflatus componeret.

Nescio an plura vobis nota sint.

Valete. Pr. K. Nov.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Mart 01 Nov, 2005 14.06

Ricardus Wagner, cum Chorum Crucis Dresdensem in aede sacra de tholo canentem audivisset, adeo mente incitatus esse dicitur, ut eas scaenas, quae in dramate melico Parsifal ad Sanctum Gradalem pertinent, divino quasi spiritu inflatus componeret.

Nescio an plura vobis nota sint.


Autem mihi nota est. Superiore anno scholastico, de litteris Germanicis, studui fabulae Parsifal atque operi Wolframis Von Eschenbach.
Amo Musicam Wagner, et Parifal est unum Drama melicum inter eius multa, quod ego praesertim amo.

Bene est videre, Aedis Dresdensis restitutione, reconciliationem inter Britannicos et Germanicos.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby soter on Merc 02 Nov, 2005 16.35

Soter Marco Favonio, optimo Amico, et Sodalibus s.p.d.


Clarissime ac carissime Marce,

de Aede Sacra Dominae Dresdae restituta inscriptionem hanc interretialem ephemeridis Italicae illius, quae inscribitur “Corriere della Seraâ€
Last edited by soter on Iov 03 Nov, 2005 8.43, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 02 Nov, 2005 20.36

Marcus Soteri amico suo amplissimo s.d.p.

Equidem tibi, optime mi Soter, summam habeo gratiam, quod iterum epistulam iucundissimam ad me misisti.

Et gaudeo valde, quod etiam „Cursor Vespertinus“ et verbis consideratis et imaginibus diligentissime electis dilucide nos edocet de Aede Sacra (Nostrae) Dominae Dresdae restituta. Res fines Germaniae transiit. Quam ob rem iusto scribis iure aedem illam sacram „non solum Artis opus mirum esse, sed etiam indicem certum Spei et Pacis hominibus bonae voluntatis novae Europae“.
Obiter dictum: Imprimis una imagine photographica commotum me esse confiteor (# 14): Anno MCMLVII ante ruinarum molem oves pascuntur. Qua conspecta statim venerunt mihi in mentem – nescio quomodo – vaccae, quae trecentis fere ante annis, nisi fallor, per Campum Vaccinum (i. e. per Forum Romanum) pastae erant.

Ex animo iubeo te bene valere.

IV Non. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 03 Nov, 2005 9.03

Soter Marco Favonio s.p.d.

Sicut iam intellexisti, Amice carissime, in meo superiore nuntio "Artis opus mrum" legendum est "Artis opus mirum": iam " lapsus calami " meus (immo, forsitan, melius "lapsus claviaturae" vel " lapsus digiti ": quid iudicas?) nuper emendatus est .

Vale quam maxime, Marce mi !

Soter

A. d. III Nonas Novembres a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 03 Nov, 2005 17.30

M. Favonius Soteri amico praestantissimo s.d.p.

Lapsus calami: optime! Transferri enim licet verba ex eo loco, in quo propria sunt, in eum, in quo propria videntur deesse (cf. Quint. inst. or. 8, 6, 5).
:D
Bene vale. Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 03 Nov, 2005 22.49

Soter optimo Marco Favonio s.p.d.

Prorsus tibi assentior, carissime Marce, et pro tuo responso acutissimo ac doctissimo maximas gratias tibi ago !!

Vale quam optime, Amice mi !

Soter

A.d. III Nonas Novembres a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron