De Creationibus Brittanicis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Creationibus Brittanicis

Emitteby Africanus on Iov 05 Mai, 2005 1.01

Africanus Omnibus s.d.

Britannicus sum atque cras censebo. Autem pro quid factione? Similis tertiae civium partae, hac nocte, arbitrare me oportet.

Quamquam Britannium est regnum, tamen res publicam popularem habemus. Duas curias habemus quarum altera est Domus Plebum et altera est Domus Dominorum. Domus Dominorum curia antiqua est sine magna potestate. Plerusque dominorum numerus non creatus est sed aut officium patritum tenet aut a gubernatione delectus. Haec curia potest disicere novas leges a Domo Plebum latas sed non potest ipse leges novas ferre. Itaque omnes potestates a Regina concessas Domus Plebum tenet. Haec curia DCLIX sedes habet (una sedes pro pago uno) a factionibus diversis attentas. Omnino tres factiones maiorem partem sedum in domo plebum tenent. Et factio quae sedum numerum tenet maiorem quam ulla factio alia, potest gubernationem facit et eius princeps Primus Magistratus fiat.

Autem, ob creationis modum, factio potest magnus sedum numerum capere sine suffragiis pro portione. Exempli gratia: si pagum habemus in quo prima factio XL suffragia e centum habet et secunda factio XXX suffragia habet et tertia factio habet XX suffragia, factio prima pagum tenet ac suffragia ceterarum factionum alienantur. Itaque quamquam modo XL suffragia e centum habet in omne britannio, haec factio potest tenere circa LX e centum sedum in Domo Plebum. Pleraque sedum parte a quadam factione capta, omnes leges ab ea laturae sine ulla difficultate a domo accepturae. Atque nominamus creationis modum nostrum 'dictaturam popularem'.

Quid factio? Cui potestatem dictaturae donabo?

Pro factione Laboris, quae summam potestatem nunc tenet et quam in omnibus creationibus praeteritis censebam? Princeps eorum, Tony Blair est odio mihi nam omnes rationes persuasionesque quas olim factio tenet easdem abolevit. De bello, de mercatu, de re publica, de gubernationis forma, de pecunia, de omnibus aliis rebus nunc dissidemus.

Pro factione Conservante? Nunquam hanc censebam et princeps eorum est odio mihi maior quam Blair. Cur? Haec est factio foedifraga quae pactionem genavae Consociationemque Europaeam vult deserere. Et semper de rebus malis clamant, semper de peregrini periculo, de calamitatibus, de populi consternationibus et nunquam de sententiis novis aut de futuri viso.

Pro factione Libero-Populare, quae est tertia factio maximitate? Nunquam haec factio potestatem tenet (nam Conservantes ante factionem Laboris potestatem tenuit). Autem haec est factio sola quae bellum negat factioque sola a populo credetur et inprimis factio sola quae persuasiones meas tenet. Fortasse quoque si censebo pro hac factione, suffragia a Labore amovebo atque occasionem factioni Conservanti dabo ut maiores suffragia teneat ergo potestatem!

Dicitur tertia aut fere dimidia pars civium Brittanicorum non censebunt et plerusque adulescentum numerus. Omnes factiones esse similes aliis dicunt. Dissideo. Similis tertiae civium Britannicorum partae noctem trepidam habebo. Cras, post diem operariam, futurum patriae nostrae arbitrabo cum censeam.

Valete!
Inter malleum cupidinis incudemque pronoeae hominum fatus procuditur
Africanus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Lun 21 Mart, 2005 17.33

Emitteby Gastón on Iov 05 Mai, 2005 15.02

Gastón Africano s.p.d.

Nulla ratio qua magistratus et legislatores eliguntur satis bona esse videtur. In Argentina catalogis nominum longissimis utimur ad deputatos censendos. Hoc modo, ignoti nobis sunt multi ex iis quibus suffragamur. Pro portione electi sunt, quod optimum mihi est, sed multi hanc constitutionem vituperant.

Problemata quoque sunt cum de praesidente eligendo agitur. In Argentina ratio nomine "ballotage" est, sed a "ballotage" in aliis terris defferit. Haec est lex:

Si quis candidatus XLV centesimas suffragiorum acceperit, aut magis quam XL et inter eum et secundum minus quam X centesimae sunt, praesidentem dicatur sine secundis suffragiis.

Quamobrem, si candidatum qui pro expectatione praesidentem electurus est abhorres, non optimum sed secundum censere debes, ne ille sit praesidens. :?

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron