by Ericus Palmén on Sol 23 Apr, 2006 16.56
Ericus Palmén Marcum Favonium summa reverentia salutat.
Nihil est, amice, cur graviter feras, quod paululum mecum dissentis. Scio bene multas in doctrina mea lacunas inveniri; quin etiam gaudeo, quod unam ex iis patefecisti ac mihi copiam praebuisti doctrinae meae locupletandae. Libenter fateor me antea neque locos Gellii e Prisciani a te commemoratos neque commentarios de iis in grammatica Kühneriana prolatos novisse.
Praeter ea, quae attigisti, aliud quoddam in hac re par est observare. Manifestum est iam apud veteres de illo pronuntiatu controversiam, ut dicis, vel contrarias opiniones fuisse. At meminerimus P. Nigidium Figulum, qui Ciceronis fuit aequalis et amicus, aetate ab A. Gellio circiter ducentis et a Prisciano plus quam quadringentis annis distingui. Tam longo temporis spatio lingua Latina, praesertim cum in diversis partibus imperii Romani usurparetur, etiam quod ad pronuntiatum attinet, necesse est variis mutationibus sit obiecta. Pariter lingua Anglica hodierna aliquantum a lingua Shakespeariana differt, aliaque est in Britannia, alia in America, alia in Australia etc.
Sine dubio Gellius et Priscianus in casu vocativo aliter nisi VALÉRĪ et MERCÚRĪ et VERGÃ
Ericus Palmén