Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Iazygibus...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Sep, 2004 17.54

Marcus Mercurio s.
Quod ad Metanastas attinet, mi amice, inspexi ingentem verborum Graecorum thesaurum, quem ab Henrico Georgio Liddell Robertoque Scott saec. XIX editum esse non ignoras.
Quid igitur? Μετ-ανάστης (μετ-ανίσταμαι) is est, qui domo emigravit sive emigrat. Qua de re Iazyges suspicor gentem esse, quae aliunde in novam demigravit regionem. Equidem nescio, unde... :)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 17 Sep, 2004 19.18

Mercurius Marco s. d.

Gratias pro tua diligentia, Mi Marce! Iamdudum enim sgnificationem illius nominis cognoscere volui, sed piguit me illam indagare. Nunc autem, sicut in fabulis, ut tuum beneficium remunerar, rogare potes a me aliquid. :lol:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 27 Sep, 2004 19.38

Marcus Mercurio suo s.
Nuper scripsisti, sicut in fabulis, ut meum beneficium remunerareris, me rogare posse a te aliquid. Quid ergo? Studere in animo habeo rationi, quae linguae Hungaricae intercedat cum Latina ("sors" :idea: ). Notum tibi puto esse librum, qui ea est de re. Cuius titulum oro te ad me scribas.
Vale.
:)
V K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 27 Sep, 2004 23.36

Mercurius Marco s. d.

Interdum tam eleganter ac urbane Lingua Latina uteris, mi Marce, ut verba tua vix intellegere possim :oops: Sed ut tibi respondeam, nulla propinquitas linguae Hungaricae cum Latina intercedit, cum haec familiae Indoeuropaeae (aut, ut tibi morem geram, Indogermanae :wink: ) adnumeratur, illa autem familiae Finnugoricae. Certe plurima vocabula in nostro idiomate inveniuntur, quae originem e lingua Latina capiunt, cuius vero rei causa haud in origine quadam communi inquirenda, sed in auctoritate linguae Latinae in Hungaria, quae usque ad saeculum XX. perduravit. Sed de hoc satis. Fortasse haec omnia iam tibi nota. Librum a me rogasti. Cras et libros tibi commendabo, unde historia linguae nostrae cognosci potest: nunc autem oculi mei iamiam clauduntur, quamobrem epistola mea plane inanis iam finienda. Vale. Contra Aquincum, d. V. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Sep, 2004 10.33

Marcus Mercurio s.d.p.
Gratias tibi ago pro tua epistula. Equidem nihil aliud scire velim nisi quae vocabula Latina in linguam Hungaricam penetraverint. Qua de causa exemplo “sorsâ€
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 23 Nov, 2004 20.57

Ecce facete dictum, quod hodie scriptum repperi in ephemeride Hispaniensi:

-Cur crocodili grandes, longi viridesque sunt?

-Quia, si parvi, rotundi rubrique apparerent, lycopersica essent!

:lol: :roll: :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Nov, 2004 1.12

Mercurius Marco s. d.

Dic mihi, quaeso, quid vocabulum mihi plane ignotum "lycopersicus" (?) sibi velit? Cuius significationem si in interrete gugularem :D, fortasse eam invenirem; sed nimium iam fatigatus sum ad gugulandum. Vale. Transaquinci, d. IX. Kal. Dec.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 24 Nov, 2004 8.42

Marcus Mercurio suo s.
"Lycopersicum esculentum", mi amice, Germanice redditur vocabulo "Tomate". Fac valeas.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 28 Nov, 2004 0.00

Iulia sodalibus facete dicta amantibus sal. :D

Confitear oportet, mi Marce, me tuo dicto longe praeferre facete dicta de mathematicis, cum tam bene extollant quae iis sint peculiaria. Videte ergo:

Stat vas plenum aquae in parte dextra foci. Physico et mathematico idem est munus aquam calefacere. Physicus vas in focum ponit. Mathematicus idem facit.
Die sequente vas in parte laeva, munus idem. Physicus vas in focum ponit. Mathematicus autem deponit vas in parte foci dextra, quo reducat munus ad problema iam solutum.


Vel aliud in physicos:
Tres mathematici et tres physici sunt in tramine. Physicorum unusquisque habet tesseram, mathematici omnes habent unam. Cum venit inspector, mathematici omnes in unum eunt secessum et inspectori pulsanti tesseram dant sub porta.
Die sequente idem physici idemque mathematici iterum eunt tramine. Nunc physici unam hanent tesseram, mathematici vero nullam. Venit inspector, physici recedunt in secessum, mathematici pulsant...

Novissimum mihi est carissimum :D


Valete!
Gottingae, a. d. V. Kal. Dec.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 29 Nov, 2004 0.30

Mercurius Iluiae s. d.

Tuis fabulis, mea amica, non minime delectabar. Dic vero mihi, illud vocabulum "tramen" utrum istum currum electricum significet (Anglice tram), an aliquid aliud? Vale. Transaquinci, d. IV. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 30 Nov, 2004 13.03

Spartacus cum omnibus sodalibus tum praecipue Iulae sal.

Fabula quam narravisti de physico et mathematico, Iulia, mihi valde placuit. Ubi tales res invenis, dic, sis?


Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Merc 01 Dec, 2004 20.18

Iulia sodalibus, imprimis Mercurio ac Spartaco sal.

Gaudeo, amici, vos ita esse delectatos meis fabellis!
Mercuri, vocabulum illud "tramen" inveni pro Anglice "train".
Fabellas a me narratas traxi e libello quodam "lepos in mathematica" ("Humor in der Mathematik") inscripto, in quo nugae referentur ad res mathematicas pertinentes omnis quidem generis, inter alias etiam fabellae, anecdotae, poemata mathematica ("oda in cotangentem"), circiter viginti facultates leonis capiendi in deserto, totum carmen in sentententiam fundamentalem calculi etc. etc. etc.

Hodie amicae dixit aliquis latinistas omnes pauculum insanire. Si autem insaniunt iam Latinistae, quid de mathematicis??? Cum enim - ut semper videmus - sane pauci sint latinistae, qui ita insaniant, ut non illis satis sit textus Latinos legere, sed qui sermone Latino utentur quasi vivo, cum quiviscumque affirmet eam linguam esse mortuam. :wink: Mihi quidem nullae sunt notae fabulae ita latinistas vel omnes philologos deridentes...

Valete.
Gottingae, Kal. Dec.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Merc 01 Dec, 2004 20.38

Iulia sodalibus sal.

Cum vobis placeat, aliam praebeam fabulam de mathematicis:

Duobus viris aerostato Montgolfierano in nebulis perditis, cum in alium involantes aerostatum quaerunt, ubi sint, post aliquod temporis responsum datur hoc: "Estis in canistro aerostati Montgolfierani." Dicit alter: "Ille est mathematicus." - "Undenam scis?" - "Facillimumst: Primum longe cogitavit, ante quam respondit, deinde responsum suum pro certo rectum est, tertium minime nobis prodest." :lol:

Valete!
Eodem die.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 02 Dec, 2004 1.14

Mercurius Iuliae s. d.

Amica mea, stylus tuus in diem rectior, expolitior exactiorque mihi videtur! Ceterum, cum mathesim diligis, in mentem mihi revocas discipulam meam privatam maxime ingeniosam callidamque, quae demum in facultatem classicae philologiae, ac aeque in facultatem mathesis in universitate feliciter adscita est. Bene, auge! Vale. Kal. Dec.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 03 Dec, 2004 1.44

Iulia Mercurio suo sal.

Nuntio tuo novissimo lecto fere putavi te esse magistrum meum privatum: Didici enim linguam Latinam et nunc disco Graecam privatim, studeo in universitate mathesi - modo venio de problemate quodam mathematico post longa cogitatione denique soluto, ob quam rem valde gaudeo :D :D :D - et participio in cursu Latino de Ovidii Heroidibus. Ceterum magister ille privatus laudibus solet me nimium extollere, qui etiam posset me dicere "maxime ingeniosam callidamque". Adhuc autem numquam dixit se scire linguam Hungaricam... :wink:

Ceterum non ignoro me stylo pro temporibus condicionibusque nimium variare et nunc melius nunc deterius scribere. Scito autem et mihi non placuisse stylum, quo scripsi primas meas fabellas de physicis et mathematicis. Ob illam fabulae novissimae sententiam primam autem et ipsa mihi plausi ipsae. :D

Vultisne aliam anecdotam?
Professor quidam mathesis olim invitatus fuit in celebritatem quandam, sed cum venire noluerit, in epistula sua renuntiationis scripsit facultatem veniendi non sibi esse, cum modo de vita decesserit. Et venit paulum post responsum consolans maestitiam eius ob illum fortunae ictum.

Cura ut valeas!
Gottingae, a. d. IV. Non. Dec. multa iam nocte. :roll:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron