De verbo exilii

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De verbo exilii

Emitteby Rhumak on Ven 25 Mai, 2007 16.29

Sodalibus etymologiae peritissimis spd

Salvete.

Nescio ubi exilii exulisque verba a sententia "ex Ilio", sive "extra urbem" (scil. ire) orta esse. Sed ipse parum assentior. Credo immo verba haec sententia "ex solo" (scil. patrio) oriri: ex solo -> exsul, exul; exul -> exilium, duplice apophonia pro duplice derivatione interventa.

Numquis recta utra sit opinio docere potest?

Quam optime valeatis
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

ex(s)ul et ex(s)ilium

Emitteby Ericus Palmén on Ven 25 Mai, 2007 23.12

Ericus Rhumaki s.d.p.
Vocabulum 'exilium' sive, ut etiam scribi solet, 'exsilium', certe non est mutatio elocutionis 'ex Ilio'; iam, quod in illo brevis et in hoc longa i est, talem explicationem minus veri similem facit. Potius id cognationem etymologicam habere potest cum verbo Graeco 'ex-elaunein', quod idem fere significat atque 'exigere' Latinum. Si ita est, orthographia 'exilium' probabilior videtur quam 'exsilium'., pariterque 'exul' probabilior quam 'exsul'. Sed alia quoque conamina etymologiae harum vocum explicandae reperiuntur. Quidam id, quod post praefixum 'ex' videmus, cum substantivo 'solum' coniungunt; eos igitur, qui in exsilium eiciantur, velut solum vertere cogi (cf. Livius 21,63,9 "...haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset"). Denique animadvertantur substantiva 'consul' et 'praesul', quorum pars posterior similem, atque 'exsul', terminum habent, sicut 'consilium' et 'exsilium' pari modo formata sunt. Eximiam paronomasiam invenit Cicero primam in Catilinam orationem habens (10,27): "...ut exsul potius tentare quam consul vexare rem publicam posses". Verum haec similitudo analogiae vel puro casui tribuenda est. Consul, summus magistratus Romanorum non e solo derivari potest; ideo ita nominabatur, quod senatum convocare debebat et "consulere", quid optimum factu esset (et in rebus agendis consilia senatorum sequi). 'Praesul' autem princeps erat Saliorum, qui iam regum aetate certis diebus festis, ante omnia Kalendis Martiis, tunicis pictis et trabeis induti et apicibus pilleati atque hastis et ancilibus armati rite tripudiare et carmen Saliare cantare consuevisse traduntur. Ut iam haec munera eorum ostendunt, posterior syllaba substantivi 'praesul' ab eadem radice, ac verbum 'salire', originem trahit. Minus credibile existimaverim id, quod Lewis et Short in Lexico suo Latino-Anglico dicunt, parem explicationem etiam in 'exsule' valere - proinde ac si exsules salientes aut saltantes in exsilium profecti essent?! Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Sat 26 Mai, 2007 1.50

Erico spd

Ergo, si bene intellegi, libentius etymologiae id sententia "ex solo" ortum esse contendenti consentis?

Hanc usque egomet malo. Titillor autem illa quae consuli praesulique cognatum retur; sed si consul em qui consulit significat, exsulne em de quo consultum est ut depellatur? Dubium videtur argumentum praesertim quando dum consulendi verbum exstat, nullum exsulendi verbum usquam legi.

Non necessario, quod ad saliendi verbum pertinet eiusque derivatis, id saltum solummodo significare: Itali, si quem quo ordine coetuve expulsum esse significare volumus, dicimus illum esse "defenestrato", seu per fenestram eiectum: sed hoc minime significat em revera comitibus per fenestram praecipitem esse caesum!!!, vero simpliciter indice sociorum eius nomen esse deletum, nullo (plerumque saltem) vulnere illato. Id si "defenestratis" nostris contigit, non video quin etiam exsilientibu maiorum nostrorum contingere debuisset, ut per extro salire coactos, limites soli patrii transire damnatos significarent.

Valeto!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Ex(s)ul et ex(s)ilium

Emitteby Ericus Palmén on Lun 28 Mai, 2007 22.48

Ericus Rhumaki s.d.p.
Hodie etiam, quid A.Walde et J.B.Hofmann in Dictionario suo etymologico Latino de ’ex(s)ule’ et ’ex(s)ilio’ dicant, pervestigandi habui occasionem. Monent illi haec vocabula, licet vulgo ’exsul’ et ’exsilium’ scribantur, potius ’exul’ et ’exilium’ scribi oportere, ac negant ea etymologice cum ’solo’ coniungi posse. Potissima eorum, quae in unius fere paginae analysi dicunt, Dictionarium Latinum Oxoniense enucleate repetit: a veteribus quidem dicta vocabula cum ’solo’ conexa esse, sed veri similius partes eorum esse praefixum ’ex’ et stirpem *’ul-’, quae etiam in verbo ’amb-ul-are’ reperiatur. Illa stirpe, quae semantice admodum obscura manserit, fortasse motum quendam certa meta carentem indicatum esse, qui ab exulibus haudquaquam alienus sit. Occurrere quidem elocutionem ’ex(s)ilii causa solum vertere’ non solum apud Livium (21,63,9), sed etiam apud Ciceronem (Or.Quinct.60), sed eam vix pro explicatione etymologica accipiendam esse. Item ’salire’ Walde & Hofmann verbum semantice minus aptum iudicant, etsi in hoc conexu participii Theodisci ’hinaus-, hinspringend’ (lat. ’exsiliens, insiliens’) mentionem faciunt, manifesto de simili fere explicatione cogitantes, ac tu protulisti elocutionem Italicam ’defenestrato’ commemorans: ’in exsilium eici’ idem fere valere atque ’e patria exsilire cogi’ vel ’in terram alienam insilire cogi’. Quaenam autem explicationum supra examinatarum vera sit, pro certo dici nequit. Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron