De tabulis pictis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De tabulis pictis

Emitteby Herimannus on Sat 27 Mart, 2004 3.55

:)

Herimannus vetulis amicis et novis, quorum numerus XXXIV esse constat, salutem plurimam dicit

Mercuri die Mediolani vidi mirabiles tabulas a Belgico pictore creata, cui nomen est Antonius Van Dick: in illis Venetos et Bononienses, Belgicos et Germanicos, religiosos et paganos modos conspexi, unde mihi Europeorum communio a septimo et decimo saeculo coepisse visa est.
Vobisne grata sunt pictorum opera, de quibus numquam - si memini - in his colloquiis locuti sumus? Nonne vobis videtur pictores iam a decimo quinto saeculo per Europae natones iter facientes haud conscios multa fecisse in unum ad cogendum Europae populos atque doctos? Qui pictores vobis gratissimi sunt?
Valete omnes!

Novocomi, a. d. VI Kalendas Apriles MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

"Italia et Germania"

Emitteby Marcus Favonius on Sat 27 Mart, 2004 16.49

Marcus Herimanno ceterisque sodalibus artium amantibus s.d.p.

„De tabulis pictis“! Propositum, per Iovem, sane praeclarum, quo animos mirum in modum ad cogitandum allici posse suspicor. Gratias tibi maximas, Herimanne. Quid igitur?

Epistulam tuam perlegenti ante oculos ilico mihi obversabatur tabula quaedam, quam Iohannes Fridericus Overbeck pinxit a. mdcccxxviii. Inscribitur „Italia et Germania“ (antea „Sulamith et Maria“) expositusque est Monaci, in Bavariae capite (in „Pinacotheca Nova“; cf. www.topofart.com/painting.php?id=852).

Equidem, quamquam pingendi artis haud ita sum peritus, tamen tabula illa picta excellentissime puto demonstrari, quam rationem inter omnes Unionis Europaeae nationes intercedere oporteat: spectate modo duas virgines formosissimas mutuam inter se benevolentiam declarantes. Quis est tam durus, ut non aliquo modo commoveatur? :o

Valete.

Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Antonio Van Dick

Emitteby Herimannus on Sol 28 Mart, 2004 1.33

:)
Herimannus Marco et sodalibus sal.

Quomodo variae Europae artes iam a saeculo XVII commixtae sint, intelligitur si opera pictoris eius quem nominavi percurras: hic patricia domina morbida veste induta et margaritis caput ornata, Venetorum more; illic densae arborum frondes velut photographica cum diligentia pictae, sicut apud Germanos et Belgas usque a Media Aetate; hic imago beatae Arcadiae Graiorum fabulas ostendens, illic suave beatae Virginis os Tuscorum et Umbrorum more. Quod pulchrum et nobile in picturis occidentalis Europae inveniri poterat, haec Antonius Van Dick tabulis ostendit.
Valete sodales.
Novocomi, a. d. VI Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De "Flandro clarissimo, qui Italiam amabat"

Emitteby Marcus Favonius on Sol 28 Mart, 2004 23.04

Marcus Herimanno ceterisque sodalibus tabularum pictarum amantibus sal.

Auctore te, Herimanne, :D indicem hodie evolvi tabularum pictarum, ut Antonium van Dyck memoria repeterem.

[Obiter dictum: Dyck = Dijk; y = ij in lingua Flandrica eodem modo effertur quo „ei“ („tu sei“) in lingua Italiana; ceterum vocabulum Flandricum „dijk“ idem significat quod Germanicum „Deich“ = agger, quo mare arceri vel fluvii coerceri solent. Qua de re Antonius van Dyck quasi vir est „ab aggere“ oriundus. – Ceterum agger Hispanice redditur „dique“: Ecce linguarum permixtio! Vocabulum Flandricum! Flandria enim aliquamdiu in potestate erat Hispanorum. - Ignosce quæso loquacitati meæ.]

Sed ad rem. Ut iam scripsi, parum peritus sum artis picturæ. Itaque oro te eas indices pictoris Flandrici tabulas, quæ tibi videntur esse præstantissimæ. Nihil nobis gratius.

Vale, valete.

v Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Belgico pictore

Emitteby Herimannus on Lun 29 Mart, 2004 1.51

:) Herimannus Marco s.p.d.

Libenter respondeo, post brevem investigationem in interreti, hoc praemittens: auctorem de quo agitur "Belgicum" vocavi, quod in lexico meo (non doctissimo) hanc conversionem inveni verbi "fiammingo" (Flemish); si mihi concedis adiectivo "Flandricus" uti, libentius scribam.
Expositio quam vidi, in regia domo Mediolanensi, appellatur "Riflessi italiani" (fere "Italicae imagines velut in speculo contemplatae"): ibi itinera Antonii Van Dyck per Italiam pictis documentis percurritur, quamobrem "contaminatio" videtur thema princeps operum delectus. Quae partim videre potes apud inscriptionem:
http://canali.libero.it/speciali/vandyck/pg1.html#
Quamquam "libero" unus ex maximis Italis interretialibus servis sit, cave, Marce, ne inter iconas et muliebria nomina quos ibi invenies quid mure premas, nisi in sinistro latere (sub "Mostra di Van Dyck") et in dextro latere sub imaginem "Lamenti in Christum", ubi "Fotogallery" legitur: aliter submergeris pornographicis et ineptis imaginibus, quarum servus hic abundat.
Si decem (non omnes ostenduntur) tabulas pictas in serie imaginum (Fotogallery) videris, modos mea opinione Venetos (I, III, V, VII), Aemilianos (II, III, VIII), Tuscos et Umbros (IV, VI), Flandricos vel Germanicos (IX, X) invenies. Haec scripsi sicut qui delectatur pictura, non ut studiosus.
Te ergo saluto, non omittens parvum nuntium: cur non visis "Inbox" (litterarum thecam) tuam, quo aliquid privatim heri misi?

Vale quam optime!

Novocomi, a. d. IV Kal. Apr. MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 29 Mart, 2004 10.21

Mercurius sodalibus s. d.

Apud nos Hungaros nunc impressionistae celebrantur: in Budapest enim nuper exhibitio tabularum pictarum "Monet et suorum amicorum" a Gallis instituta erat, quam plus quam centum milia hominum viderunt. Valete. Aquinci d. IV. Kal. Apr.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Gratias...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 29 Mart, 2004 20.54

M. Favonius Herimanno, Mercurio ceterisque sodalibus pingendi artis studiosis sal.

Gratias tibi ago maximas, Herimanne, pro epistula, qua perlecta nunc melius tabulis Dyckianis operam dare possumus. De hoc pictore et de impressionistis a te, Mercuri, commemoratis postea. Me parum expertum esse mementote.
Ceterum vocabulum „Belgicus“, ut mea quidem fert opinio, vitandum esse censeo; nam Regnum Belgicum, nisi fallor, constitutum sive iuris sui factum est anno salutis mdcccxxx. Sed res videtur parvi sane momenti.
Valete.
iv Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Impressionistae (??)

Emitteby Herimannus on Mart 30 Mart, 2004 1.37

:roll: Herimannus Mercurio sal.

Pictores plerique Galli, qui Impressionistae vocati sunt, me magnopere delectant: quorum operas aliquoties admiratus sum in Europae (eheu non Pannoniae) urbium museis et exhibitionibus. Tibi gratus ero Mercuri si mihi ostendas inscriptionem interretialem, ubi exhibitionis de qua loqueris aliquot operas aspicere queam: sine fructu conatus sum.
Vale!
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Meae gratissimae tabulae pictae

Emitteby Srell on Sat 10 Apr, 2004 16.21

Srell comitatibus s.d.

Image
Gustavus Klimt
Vitae arbor

Image
Edvard Munch
Eiulatus

Image
Vincent Van Gogh
Nox sideribus ornata

Image
Paulus "Picasso"
Guernica

Ceterae tabulae mihi placent...inseram ceteras!
Valete
Srell
Tusculanus natione, Acherontiae Lucanus origine, non moribus.
Mea patria orbis est!
Srell
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Ven 09 Apr, 2004 3.02
Location: Tusculum (Italia)

De tabulis

Emitteby Herimannus on Lun 12 Apr, 2004 18.48

:) Herimannus Srell sal. p. d.

Gaudeo te resurrexisse colloquium hoc, et tibi consentio tabulas illas quas indicavisti inter optimas esse. Me tamen fugit, quid sententia saepe a te rescriptam, puto Finnico sermone utenti, significet.

Vale.

Novocomi, pridie Idus Apriles MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Zeuxide et Parrhasio pictoribus

Emitteby Marcus Favonius on Sat 03 Iul, 2004 13.49

M. Favonius sodalibus, imprimis Herimanno Novocomensi sal.

Iam dudum video delectari te, Herimanne, Plinii, conterranei tui, naturalis historiae libris. Quod opus maximum (plus duo milia quingentas paginas quae dicuntur Teubnerianas complectitur!) summa admiratione dignum est, quippe quod non solum ad rerum naturam, sed etiam ad cultum humanitatemque pertineat. Quis hunc fontem exhauriat?

Ecce narratiuncula, quae invenitur in libro tricesimo quinto. Ex qua apparet, quam ingeniose Plinius et doceat et delectet. Legamus ergo, quid de Zeuxide Parrhasioque pictoribus narraverit:

„Descendisse hic (sc. Parrhasius) in certamen cum Zeuxide traditur et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scaenam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum ita veritate repraesentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, Parrhasius autem se artificem“ (Plin.nat. 35, 65).

Exemplum insigne honestissimi certaminis.

Valete.

v Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron