M. Favonius omnibus aenigmatophilis, praecipue autem Mercurio Hungarico sal.
Vah! Confectus sum, Mercuri! Fortuna te complexa est
:
V I R I / N O B I L E S / F L A V A S / P R A E F E R U N T //
Ecce pelliculae titulus Britannicus:
“Gentlemen Prefer Blondes“ (1953): Howard Hawks, Jane Russell, Marilyn Monroe, Charles Coburn, Elliott Reid, ...
Obiter dictum: Viros nobiles esse suspicor, qui non solum „flavas praeferant“, ...
Sed haec hactenus. Nunc enim iterum tuae sunt partes.
Ut finem faciam: Iam satis constat duos esse Oedipodes, qui summum Sphingi terrorem iniciant: Tiberis, amicus noster Austriacus, et Mercurius, amicus noster Hungaricus: foedus Austriaco-Hungaricum!
Valete.
Eodem die.