Saecula ficta - quid sentitis?

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Saecula ficta - quid sentitis?

Emitteby Matthias on Iov 08 Sep, 2005 23.23

Salvete sodales!
Fortasse omnes audivistis, quam magnam offensionem, certationem atque irridiculum hypothesis Herriberti Illig excitaverit. Auctor ille non minus affirmat, quam saecula tria annum Domini 642. sequentia nunquam circumacta esse, sed a viris nonnullis potentibus circa millennio primo ficta esse.
Quid vos de hypothesei scitis aut arbitramini?
Valete.
Matthias
Matthias
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Mart 22 Feb, 2005 0.23
Location: Hungaria

Emitteby Iulia on Sat 10 Sep, 2005 0.40

Equidem perdifficile censeo saecula fingere...

Quae narrasti, Matthias, mihi videntur coniurationis theoriae simillima, ergo non credo, potius ludibrio habeo.

Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron