Page 1 of 1

Poema bibuli

EmitteMissus: Iov 12 Iul, 2007 23.31
by Andreas Filius
Poema bibuli

Inter tantos philosophos sum.
Inter tantos iudeces sapientesque...
Insanitatem meam ante omnes colo.
Omnes de meis problematibus loquuntur.
Omnes de meis doloribus disputant.
Tanti sapientes in via vitae meae.
Perpauci adiuvantes...
Et sic a fratrum denudatus argumentis inebriatusque vivo.
Mihi Deus paxque non sunt.
Tantum rationes, magis magisque rationes.
Praedatores meorum somniorum cum pace Dei me salutant.
Et mihi horam ad omnia esse dicunt.
Hodie malum mane me visitavit et tarde me carro portavit.
Carri sonaces in auditibus meis plura mendacia rationesque pronuntiant.
At debiles bibulosque servet Deus!
Nam his "sani potentesque" disputare possunt.
Et ita suarum simulationum ipsarumque miseriarum oblivisci possunt.