Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Ecce novum patibulum!

Emitteby Marcus Favonius on Merc 05 Ian, 2005 21.25

M. Favonius aenigmatistis patibulariis s.d.p.

Quid vita est sine patibulo, sodales?

Hodie ergo patibula erecturus sum, quibus quam plurimos patibularios affixum iri spero :evil: .

Ecce libri cuiusdam titulus Latine redditus: _ _ _ _ _ _ _ //.

Rem admodum quidem insolitam, sed minime difficiliorem esse scitote :twisted: .

Titulus originalis? Auctor?

Valete. Non. Ian. Crefeldiæ.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 05 Ian, 2005 21.45

Mercurius Marco patibulatori crudelissimo s. d.

Etsi adhuc nemo nostrum in patibulo vitam suam finivit, nunc nescioquid malum suspicor... :shock: Videamus ergo litteram I! Vale. Transaquinci, Non. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 05 Ian, 2005 21.59

Marcus Mercurio suo s.
Heu te miserum! Caret titulus I littera. Erratum ergo primum: +.
Ne me sadicum putes! :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 05 Ian, 2005 22.06

Iulia patibulatori conpatibulariisque (placetne? :wink: ) sal.

Absque vado fluvius, nec stant sine vocalibus verba...
Monstra ergo, mi Marce, ubi lateant litterae A. Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Pistos on Merc 05 Ian, 2005 22.49

Pistos omnibus p. & c. & a. s.d.p.

Inferam iterum legionem "X" in patibulatoris agmen.

Valete!

Hamelina, Non. Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 05 Ian, 2005 23.06

Marcus Iuliae ingeniosissimae poetriae Pistoque fortissimo legionis X tribuno sal.
Ah, Iulia, A littera in titulo reperitur. O te infelicem, Piste! Deest enim X. Utinam Caesar in gratiam te recipiat! Erratum alterum: + +

_ A _ _ _ _ _ //

Curate, ut valeatis.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Merc 05 Ian, 2005 23.56

Pistos, curans, ut valeat, Marco tribuno suadenti sodalibusque s.d.p.

A me infelicem! Quomodo tantum damnum Caesari nuntiari potest? Legio X perdita! Qua re - tanta gloria! - Galli gaudebunt maxime meque in caelum fortasse efferent laudibus! A me felicem!

Itaque a Gallis D equites peto, ut me non modo ab ira, sed etiam tortoribus Caesaris atque carnifice ipso tribunus tamquam equitum defendere possim.

Valete!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 06 Ian, 2005 11.18

Marcus Pisto magistro equitum s.
Et equites nihil profecerunt; neque enim in titulo inest D littera. Deorum immortalium ira implacabilis te implicare videtur. Errrratum terrrrtium: + + + Ecce status immutatus:
_ A _ _ _ _ _ //
Utcumque se res habet, vale!
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 06 Ian, 2005 14.09

Mercurius Marco suo s. d.

Videamus ergo litteram E! Vale. Transaquinci, d. VIII. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 06 Ian, 2005 15.07

Marcus Mercurio leoni maximo sal.
Iterum plaga tibi inflicta est, mi Mercuri: Titulus enim ille vere Latinus E quoque caret.
Erratum igitur quartum: + + + +.
Cum vero leonum ritu pugnare soleas, a patibulo te recessurum non esse spero.
Ecce aenigmatis status immutatus (nescio an immutabilis?):
_ A _ _ _ _ _ //.
Vale.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 06 Ian, 2005 16.24

Mercurius Marco s. d.

Non recedam, nec concedam, ac denique minime decedam! Quis enim leonem in patibulo unquam vidisset? :D Ostende ergo, ubi illa littera U lateat! Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 06 Ian, 2005 18.08

Marcus Mercurio suo s.
Macte virtute, mi Mercuri! Non leo es in pace, in proelio cervus. Gratulor tibi de U electo. Ecce aenigmatis status novissimus:
_ A U _ _ U _ //.
Perge porro...
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 06 Ian, 2005 20.57

Mercurius Marco suo s. d.

Titulus est, nisi fallor, Faustus, sive Faust, auctore Johanne Wolfgango Goethe. 8) Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 06 Ian, 2005 21.10

Mercurius iterum Marco s. d.

Apud hoc aenigma palam factum est non semper titulum, qui longior sit, etiam solutu difficiliorem esse!! Cuius rei causa haud est diu inquirenda: in titulis enim longinquioribus cum plures litterae lateant, rarius fit, ut littera erronea, quae titulo desit, a nobis proponatur. Ceterum congratulor tibi, mi Marce, quod tam callidum aenigma excogitasti. Faustus :!: Non solum titulus est ille, sed etiam adjectivum Latinum! Vale ac valete. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 06 Ian, 2005 22.59

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Non est „Faustus“! :cry: Noli irasci, mi amice! Rem enim „admodum insolitam“ esse scripsi et titulum „Faustus“ admodum insolitum esse nego. Ceterum titulum perversum esse scitote. Quid ergo? F et T litterae titulo desunt. Erratum quintum , erratum sextum: + + + + + + . Ecce status aenigmatis mutatus:
_ A U _ S U _ //.
Forsitan aenigma difficilius sit quam ut solvatur. Quod si ita esse arbitramini, Mercurius noster, cum tanta titulum „Faustus“ reppererit sagacitate, victor est! :D
Ex animo scribo: Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron