De bona Latinitate

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De bona Latinitate

Emitteby Martinus567 on Sat 26 Dec, 2009 17.39

Salvete omnes,
(de me: linguam Latinam ab anno quodem studeo,nonnunquam Neo-Latinos locos interetiales ( e.g. Vicipaediam, "Nuntios Latinos Finnicos, Italicosque) et varias operas variorum auctorium lego, meus auctor favoritus Ovidius est)
consilia petere volo,ut Latinum meum explicare possim. Qua causa? De mea urbe patria "Savaria" (oppidum Hungaricum, nomen Hungaricum eius 'Szombathely' est) commentationem scriberem in Latina Vicipaedia, qua sic quoque valde inops nuntiationibus est. Potestne aliquis mihi consilium de Latinitate bona nuntiat.
Multas Gratias Responsis!
Vale!
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis

Re: de bona Latinitate

Emitteby Rhumak on Sat 26 Dec, 2009 21.55

Martino spd

Si vis potes edenda tua scribere mihique privatim mittere: quae lecta, si quam repperero mendam, emendabo, quod ad grammaticam pertinebit: quod ad eam rem quae stylus dicitur, cum suum cuique habere fas sit, dum Auctorum exemplis non nimis aberret, timuerim adponere manum. Ceterum, si fateris te malle cunctis Ovidium, quid a quo umquam reprendi potuerit? Haud a me, quandoquidem et mihi super omnes omnium temporum praeferatur poesi una cum Sallustio quod attinet ad verba soluta numero. Sunt eg qui hodie existiment non expedire in syntaxi obsequi exemplis Auctorum, Seneca fulti, qui iam suis temporibus aspernabatur eos qui verba agendi in cauda dicti removerent: autumant ei hodie melius prodesse syntaxim ut ita dicam modernam sequi, seu quae communis est plerisque linguis contemporariis: ergo "canis Titii expellit canem Caii ex horto sui domini" pro "Titii canis Caii canem ex domini sui horto expellit": quae opinio multorum latinistarum assensum lucrari videtur. Alii autem ex converso nimis rigida mente exempla sequuntur antiquorum, quasi duo milia annorum frustra interiecta sint, ut liceat hos liceat et Ciceronem legas vix quid discrepare animadvertes. Sunt autem et qui non solum neglegant exempla veterum sed et ipsam grammaticam perfringant vulgarium suorum sermonum grammaticae - nec id quidem sentiunt - immiscentes (quam rem ut verum dicam neminem nostrum vel omnium hodie latine loquentium semper vitasse putarim, excepto forsan uno et altero nostrum, quod norim, Erico scilicet et Marco dico; sed illi de quibus loquor non semel rarove sed semper id faciunt). Quid de verbis? Instanter suapte numquam latino sermoni per naturam accepta, per vim impellunt; antiqui errores vocesque dialectorum olim latinorum (quatenus exstiterunt) aeternis analogiae, quam linguistae appellant, legibus reviviscunt ita ut hic et hic legere possis "audiem" pro "audiam" "audibis"que pro "audies" et "dico quod es" pro "dico te esse": qui hodie dicit haec, nescius dicit, sed talia etiam antiquitus exstabant. Quid ergo? Dolendumne? Reprendendum? In hoc nil video ac lucidissimum documentorum unde sentias latinam linguam vivere, non perisse. Et hoc addo, etsi non deerit qui forsan hoc rideat, quod ex his corruptellae documentis linguisticae et id pateat, quod lingua latina substantialiter incorrupta vivat, cum easdem quas prius corruptellas patiatur: nullus fere novus hostis limites eius pervadit et ei pauci novi facile paullulo grammatici auxilii compescuntur: qui inemendati restent, quis dicit hos radicitus nocere? quis hoc iurare valeat? quis iudicare? Possunt attulisse nova. Mensura semper omnia a vulnere servat et vulnerata sanat.

Ne te diutius morer, dictito desinens sententiam me quod auxilium tibi pollicitus sim praestare et posse et velle, quo si frui voles, laetabor, dum - quod feci - e limitibus auxilii bene delineatis et ipsa auxilii vis pateat: ut siquid maius petas bene statimque videas ab alio petendum esse.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: de bona Latinitate

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 27 Dec, 2009 14.23

Marcus Martino sal.
Equidem cum Savariam, quo in oppido S. Martinum (ex quo meum quoque minorem nominavi filium) oriundum fuisse* constat, nonnullis ante annis cum amicis Hungaricis inspexerim, rem fore puto iucundissimam, si quid ipse Latine de oppido scripseris tuo. Quo vero fortius aggrediaris ad scribendum, nihil scito obstare, quin, quidquid scribendo perfeceris, ipse ad nos mittas in forum. Tu quid sentis, amice?
Vale. V. Kal. Ian. Ex Germania inferiore.

____________________
* Sulpici Severi Vita S. Martini c. 2, 1.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: de bona Latinitate

Emitteby Martinus567 on Mart 29 Dec, 2009 11.03

Martinus Rhumaki Marcoque salutem dicit,
(Date veniam, ob festa accedere ad interretem non possum)

Rhumak: gratias tibi ago censura tua, non solum ago gratias, sed etiam accipio ea. In breve tempus hanc commentationem preferram (propter tua argumenta,nam experus es), in pluribus auctoribus Romanis et Latinis me involvabo atque plures nuntiationes de mea Savaria legam.

Marcus: Savaria unus oppidorum antiquitatis,atque antiquissimum oppidum thalis Charpatiensis est :D . Facilius est mihi, Latina enim administratio Hungariae rei publicae existat. (sermo officialis usque ad 1844 annum Regni Hungariae ob terram multinationales Latinus erat). Omnibus annis Savariā mense Augusto "Saturnalia" :D sunt, quae tres diēs tenent, et antiquitatis memores sunt.

quarto Kalendas Ianuarias

Valete!
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis

Re: de bona Latinitate

Emitteby Martinus567 on Mart 29 Dec, 2009 11.08

Marcus (obliviscor eius): gratias ago,ut me admoneas Martinum Sanctum. Nescio quomodo meus sanctus patronus ovlivitus est.
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis

Re: De bona Latinitate

Emitteby Rhumak on Iov 14 Ian, 2010 0.19

Martino spd

Loquere mihi Martine de his Saturnalibus quae agitis: multum mea intersunt.

Gratias agens pro futuro responso valedico tibi.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De bona Latinitate

Emitteby Martinus567 on Ven 15 Ian, 2010 22.06

Rhumaki salutem,

de hoc 'festo':
hoc festum permanet tres dies, quod cerlebrant iam ab decem annis mense Augusto diebus 20-23. Quomodo incipiam?
Homines in vestes induit antiquos. :D
In Savaria hoc tempore progredintur figurae (homines) in partibus historiae Savariae. Iter faciunt :D ad primum 'Romani (seu Savarienses)(millites, viri, feminae, pueri puellaeque antiquitatis), postquam Hungari ubi illi occupat thalem Carpathiensem, tum "agmen nigrum praeclarum" Mathiae regis, sed videbam quoque partes in "perscutione strigarum" (inquisitio strigarum), quod sucedit tempori sub obsidione Turcicorum, millites domus Habsburgiensis... et cetera... Ideo hoc festum 'Saturnalia' nominavi, quia non solum "itinera" sed etiam fenestra tabernaria, in quo 'laganum' (cibus Hungaricus quod percoquitur adepte, et obducitur flote lactis vel allio caseove, vel omnibus :D ) venum datur. Illud iterfactum repetatur de nocte cum face. Adhuc sunt in quadem "arena" ordines rerum agendarum habentur Hungarice (qui in vestem induit antiquum, ei parvo pretio persolvit :D ). Sed aliquid,-mea sententia- deest. Quid? perse intelegetur, lingua Latina. Dolet mihi Latina deesse.
Vale!
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron