Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Merc 22 Iun, 2005 22.36

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.

S littera tanta a te, mi Mercuri, calliditate proponitur :shock: , ut verba tua humanissima solacio mihi esse nequeant:

_ _ A / _ _ _ _ _ _ S / E S _ / _A _ A _ _ _ S _ _ A //

Quis vestrum mortiferam mihi plagam infliget?
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Merc 22 Iun, 2005 23.47

Tiberis cunctis patibulariis, imprimis Marco suo, s.d.p. :)
mirum, quod nemo adhuc litteram I flagitavit. quapropter a te peto, mi Marce, ut I nobis detegas !
vale!
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Iov 23 Iun, 2005 0.03

Marcus sodalibus, imprimis Tiberi suo s.

Vae mihi! Timeo Tiberim litteras proponentem... Quae ratio est?
Considerate modo aenigmatis statum:

I _ A / _ _ _ _ _ _ S / E S _ / _A _ A _ _ _ S _ _ A //

Mortem appropinquare video :cry: .
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 23 Iun, 2005 0.30

Mercurius Marco suo s.

Pavida quidem Sphinx es, o Marce: sed etiam ego saepe cum partes Sphingis ago, littera una alterave retecta maxime anxius esse soleo, ne nimium cite aenigma meum solvatur. Quae anxietas plerumque vana fuit. :D Quid plura? Demonstra mihi litteras T! Vale. Ibidem, die IX. Kal. Iul.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 23 Iun, 2005 9.17, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 23 Iun, 2005 1.47

Marcus amicis, imprimis Mercurio suo s.
Negotio molesto et operoso hac ipsa hora, id est medio noctis silentio, feliciter transacto respirandi causa iterum ad patibulum adeo. Quid ergo? Videamus, ubi T litterae lateant:

I T A / _ _ _ _ T _ S / E S T / _A _ A T _ _ S T _ A //

Quem vestrum – litteris his diligenter perpensis – patibulum terrore complebit? :shock:

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 23 Iun, 2005 9.12

Mercurius Marco suo s. d.

Titulus est: ITA LOCUTUS EST ZARATHUSTRA, sive Also sprach Zarathustra, liber praeclarus auctore Friderico Nietzsche. :D Post tot cladium tandem tropaeum iterum ego rettuli!! :D Vale ac valete. Budapestini, d. IX. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 23 Iun, 2005 17.54

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Gaudeo, mi amice, gratulorque tibi de titulo prudentissime investigato :D . Tot vero tamque iucundis patibulis in colloquiis nostris defixis nonne mirum est neminem adhuc poena affectum esse? Nonne ludi leges aliqua ex parte commutandae sunt? :roll: Equidem maiorem severitatem adhibendam esse censeo. Qua de causa hoc velim commendare: „Patibulo defixo antequam aenigma universum solvas, non plus quam quinque litteras proponi licet.“ Tibi quid videtur?
Vale. Nono Kal. Iul. Ad Cornicum Campum solis exustum ardoribus.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 24 Iun, 2005 12.54

Mercurius Marco suo s. d.

Placet: esto! Abhinc ergo

„patibulo defixo antequam aenigma universum solvas, non plus quam quinque litteras proponi licet.“ (Marcus Favonius)

Hodie novum patibulum erigam, quod nonnisi hac regula nova servata deici poterit! :D Vale ac valete. Budapestini, d. VIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 27 Nov, 2005 15.01

Salvete, sodales spectatissimi!

Longiore temporis spatio intermisso novum patibulum erigendum esse censeo:

_ _ _ _ / _ _ _ _ _ / _ _ _ / _ _ / _ _ _ _ _ _ //

Quaeritur titulus fabulae romanensis, quae ad illustrissimum pertinet poetam Romanum. Cuius auctor non sermone patrio, sed lingua Francogallica usus est, idque, cum quinquaginta fere ante annis in Hispania (!) versaretur.

Nolite quaeso neglegere novam regulam severiorem: Non plus quinque litteras inter se diversas licet proponi (cf. nunt. 3308).

Dominica prima Adventus.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 27 Nov, 2005 19.45

Mercurius Marco suo s.

Viso in indice colloquiorum recentium patibulo non dubitavi, o Marce, quin tu novum aenigma nobis proposuisses... :D Videamus ergo litteram I! Vale. Budapestini, d. V. Kal. Dec., Dominica prima adventus Salvatoris nostri.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 27 Nov, 2005 21.55

Marcus Mercurio suo s.
I littera optime proposita! Gratulor, mi amice.

_ _ _ _ / _ _ _ _ _ / _ _ _ / I _ / _ _ I _ I _ //

Vale. Ex Cornicum Campo gelu nivali rigente.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 28 Nov, 2005 20.38

Mercurius Marco suo s.

Videamus nunc litteram E. Vale. Budapestini, sub Iove foedissimo pluvio, nive commixto, d. IV. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 28 Nov, 2005 22.33

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo sal.

Et E litteram, optime Mercuri, in sententia inesse sagacissime suspicatus es. Stupor me invasit. Ecce patibuli status novissimus:

_ E _ _ / _ _ _ _ _ / E _ _ / I _ / E _ I _ I _ //

Quid porro? Titulus libri est, quem devoratu dignum esse censeo.

Vale, valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 29 Nov, 2005 0.23

Mercurius Marco suo s.

solus hoc aenigma solvere frustra contendam! :( Ubi estis sodales? Duas litteras iam perdidi, ac fere nihil in solvendo sum progressus! Videamus litteram O. Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby augustinus on Mart 29 Nov, 2005 1.14

Augustinus omnibus salutem dans simulac veniam pro interventione sua petens,
Litteras "s" , "t" et "n" proponit.
Valete.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron