Moderatores desiderantur!!!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 06 Ian, 2007 0.59

Mercurius soteri s. d.

Gratias tibi, amice Italice, quod nuncio tuo in nostram sententiam ivisti. Sunt quidem nebulones, qui ita omnium animos ad se advertere contendant, ut alios opprobriis cumulent, linguamque Latinam vivam minuere conentur. Vidimus iam istiusmodi homines, et quidem videbimus. Vale! Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 06 Ian, 2007 1.17

Ericus Barbarus Agricolam Barbarum barbare simulque benevolenter salutat.
In nuntio tuo 7035 scripsisti valde tibi displicere â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Agricola on Sat 06 Ian, 2007 4.25

Matthaeus Eirico ceterisque spd


Care Eirice, doceas discipulos tuos si quos habes, aut eos saltem quos cum vocarem barbaros aliqua iniuria se affici crediderunt. Nemo pro me locutus fuit; scilicet dissensum inter vos non patimini. Iterum dico: non me paenitet verborum a te relatis quia ab eis iniuria aberat. Inveni homines indoctos, qui manus conserere quam disputare malint, qui nesciunt quare verbum proprius ineleganter scriptum videatur, quique nolunt aliquid sibi contrarium vel audire. Sed ego, nihilominus coram omnibus veniam peto: non veni huc ut rixas ingrederer sed ut amicos invenirem ex quibus aliquid me addiscere rebar. Ut ad aliud transeam

virginitate vocant: pars invenit utraque causas. ..

Pleiadesque Hyadesque, feri pars utraque Tauri,

quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota

transversae Andromedae latera utraque persecat actus

nec paribus positae sunt frontibus; utraque caudam

numina magna vocat cum protinus utraque tellus

nihil novi scripsisse me puto, neque quod laudibus efferatur.
Lucretium autem non odi, siquidem editionem Martinianam fere semper ad manum habeo, sed eum non imitandum censeo in eis locis quibus a normis poesis Vergilianae discrepet. Igitur non video cur paullo ordine verborum mutato Iulia scribere noluerit

Compara ut illa tibi possideas propria

cum chiasmo

valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Moderatores desiderantur!!!

Emitteby Ericus Palmén on Sat 06 Ian, 2007 14.30

Ericus Agricolae s.d.
Care Agricola, suades mihi, ut eos doceam, qui a te barbari vocati â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Agricola on Sat 06 Ian, 2007 18.34

Matthaeus qui et Agricola, nunc Pentadius alter, arbiter elengatiarum litterarum latinarum invitus suo munere fungens, omnibus sodalibus suis, licet non bene de se merentibus, salutem dicit quam plurimam.

Concordantiae verbi "proprii" optimorum poetarum latinorum quae "interretialiter" perquisivi

Lucretius

Lib., Ver--------------------------------------------------------------------------------
1 II, 219| ponderibus propriis, incerto tempore ferme~
2 V, 770| dum loca luminibus propriis inimica per exit?~
1 II, 367| usque adeo quiddam proprium notumque requirit.~
2 II, 660| mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,~
3 II, 849| nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.~
4 III, 358| perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo~
5 III, 831| adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,~
1 I, 781| quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.~
2 VI, 851| forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.~
3 VI, 994| quorum quisque suam proprie rem percipit in se;~


Vergilius

Aeneidos libri

visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. 6, 871|

vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae 2, 428

3 3, 167| hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,~
3 3, 85| Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia nobis
2 2, 35 | Quare agite o proprios generatim discite cultus,~

Ovidius:

Ibis
Ver.--------------------------------------------------------------------------------1 313 | Curabar propriis aeger Podalirius herbis,~


Remedia amoris
Ver.--------------------------------------------------------------------------------2 1, 5, 32| nunc mihi sunt propriis cognita vera malis. ~
3 5, 1, 28| materia est propriis ingeniosa malis. ~

Tristia
Lib. Carm. Ver.
________________________________________
1 2, Mes, 123| adde sed et proprias ad mea verba preces.~
2 4, Pom, 88| munera, ne proprias attenuaret opes. ~


Amores
Lib. Carm. Ver.
________________________________________
3 5, 639 | vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.~


Tristia
Lib. Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------1 4, Alb, 64| quae proprium mixto de sale pondus habet. ~


Amores
Lib. Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------2 6, 350 | nec solem proprium natura nec aera fecit~

Metamorphoseon libri

1, 638 | pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.~

Ars Amatoria

1, 707 | A! nimia est iuveni propriae fiducia formae,~

Propertius:

III, 9, 16| Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.~

1 I, 2, 6| nec sinere in propriis membra nitere bonis?~
2 II, 15, 45| nec totiens propriis circum oppugnata triumphis~


Admodum miror in Claudianum frusta verbum proprium indagari.

Ausonius:

Commemoratio professorum Burdigalensium
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------1 2, 64| transferat ut proprias aliena in crimina culpas. ~


Ordo urbium nobilium
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------2 21, 6| rexit opes proprias, otia agente viro:~


Omnia quae extant opera
Op. Pars. Carm. Par. Ver.--------------------------------------------------------------------------------1 mo, 4, 6| Matricida Nero proprii vim pertulit ensis. ~


Parentalia
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------2 6, 3 | fortunamque ferunt, proprii discrimine fati. ~


Epicedion in patrem
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------1 73, 2 | nomen qui proprium cum vitio loquitur?~


Epigrammaton Liber
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------2 13, 6| ipse super proprium desiluit clipeum.~


Genethliacum ad Ausonium nepotem
Ver.--------------------------------------------------------------------------------3 10 | Nunc autem, quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam.


Liber protrepticus ad nepotem
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------4 332 | Huic proprium clausos consaepto gurgite


Ordo urbium nobilium
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------5 24, 2 | ut proprium hoc vestrae gentis habere


Precationes
Carm. Ver.--------------------------------------------------------------------------------6 1, 7| Quid stulti proprium? non posse et velle nocere.~


Hi sunt optimi poetae Romanorum sed ut et Statium, Lucanum, Tibullum, Manilium, Silium Italicum, Grattium, Germanicum, Rutilium Namatianum, Optatianum, Symphosium, Nemesianum, Pentadium aliosque scrutari queam mihi tempus abest. Obiter dicam; multum refert quod forte aliis monstrare velis an omnino absurdum videatur necne, quod plerumque ne fiat, duce Natura, cavere valebis. Nempe, is pentameter absonus auribus Romanorum esset, quia nimis ab usu aberraret. Quid igitur?Nonnisi optimos poetas romanorum, seu barbarorum imitari nos oportebit.

valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron