Ericus Palmén omnes sodales hac area colloquiorum Latinorum utentes salutat.
Hoc anno, sicut multis superioribus annis, in diversis partibus Europae atque in America quoque varia seminaria vivae Latinitatis instituentur. De iis vos certiores facio, ut, si quis vestrum velit, de participando aliquo eorum cogitare possit. Numquid enim gratius esset nobis, qui in hac area Latine scribere solemus, quam aliquando occasionem nancisci etiam â€