Praelectio in Montegranaro (FM), Italia.

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Praelectio in Montegranaro (FM), Italia.

Emitteby Sergio Fucchi on Ven 20 Apr, 2007 10.54

Ut Hannibalis Caro, qui abhinc quingentos annos natus est, memoria condigne recolatur, Aloisius Manni, praeses consilii ad illum virum commemorandum electi, omnes viros, qui scholas praesertim humaniorum litterarum studiis dicatas moderantur, certiores facit de his rebus:

ut quam plurimi adulescentes, maxime qui in earum studium disciplinarum incumbant, celebrationibus adeant quae die V mensis Maii a. MMVII, ex hora 9,30 usque ad horam 11, 30 in theatro cinemateoque 'Margarita' appellato, quod in oppido Montegranaro situm est, habebuntur. Inter omnes constat primam poematis Vergiliani 'Aeneidos' nuncupati translationem in sermonem Italicum ab Hannibale nostro mirum in modum confictam esse. Superioribus diebus quidam huius urbis nostrae viri 'Sodalitatem Latinam Cluanensem' condiderunt profestrici Iuliae Bonservizi Mastronardi dicatam eoque insuper consilio, ut litterarum studia Graecarum et Latinarum foveantur. Cuius quidem conventus occasione nancta, viri sodalitati nostrae praepositi opportunum ducunt ut quaedam orationes Latino sermone habeantur, quo clarius et discipulis et omnibus Latinitatis cultoribus pateat quam iuvet vivâ, quae non inepte dicitur, linguâ uti Latinâ. Hanc igitur linguam adhibebunt Ioannes Carolus Rossi, architectus, qui 'Sodalitatem Latinam Mediolanensem' moderatur, et Victorius Ciarrocchi, qui sodalitatis 'Grex interretialis Latine loquentium' nuncupatae est particeps. Uterque de linguae Latinae praestantia loquetur. Praeterea nonnulli versus e quarto poematis illius Vergiliani libro deprompti Latine cumque versione Italica ab Hannibale composita legentur omnibusque audientibus erit facultas quaerendi quid significent, hac aetate quoque nostra, Romanorum sermo atque illud patrimonium Latinum, quod etiamnunc sicut nostri cultus civilis fundamentum a non paucis viris doctis iure meritoque habetur. Hannibali Caro semper gratum fuisse scimus oppidum Montegranaro, cuius in theatro ea, quorum supra mentio est facta, legentur atque audientur. Necesse autem est, humanissimi scholarum moderatores, ut nos de quibusdam adiunctis ad illum diem quintum mensis Maii spectantibus (scilicet de adulescentium numero deque eorum professoribus) certiores faciatis, quoniam tantummodo 450 eo in theatro sellae collocatae sunt ideoque ipsae sunt illis reservandae auditoribus, qui conventui certe aderunt. Gratiae, quas Vobis agimus, sunt a me atque a sodalibus meis agendae atque habendae etiam administratoribus huius urbis et oppidi Montegranaro pariterque 'Circulo philologico Mediolanensi' et hominibus, qui munera huius regionis scholastica curant ut ipsa bene expleantur: illi enim omnes huic incepto nostro comiter humaniterque faverunt. Qui plura scire velint, numeris telephonicis aliisque instrumentis ad notitias dandas accipiendasque aptis utantur, quaeso. Haec scripsit Aloisius Manni, sodalitatis Hannibali Caro celebrando constitutae praeses.

---------------------------------------------------------------------
Vivitur ingenio, cetera mortis erunt (Andreas Vesalius).
---------------------------------------------------------------------
Sergio Fucchi
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Merc 21 Feb, 2007 10.19

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron