Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Lun 02 Aug, 2004 2.04

Spartacus omnibus sodalibus sal.


In libro Ciceronis "De Amicitia" sententiam istam legi:

"Ut me hodie ante omnes comicos stulto senes versaris atque inlusseris lautissume"(99).

Revera, sententia ista tractat de eodem themate insuper scriptum.

Nescio an hanc rem bene intellegere possim. Potestisne aliter eandem sententiam latine reddere, si non valde molestus hoc modo fio?



Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Lun 02 Aug, 2004 13.43

Gastón Spartaco sal.

Fortasse "inlusseris" "inluseris" sit et "lautissume" lautissime". Si hoc est ita, facile intellectu esse videtur.

Vale quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Lun 02 Aug, 2004 21.03

Marcus Spartaco Gastonique sal.

Gastónis verbis paucissima addenda sunt:
I Non „stulto“, sed „stultos“ (cf. etiam Cic. Cato de senect. 11, 36).
II „versaris“, id est versaveris sive agitaveris sive exercueris.
III Versus deprompti sunt ex incerta Caecilii
Statii comoediarum scriptoris fabula.

Valete.

IV Non. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 03 Aug, 2004 3.12

Spartacus et Marco Favonio et Gastoni ceterisque sodalibus sal.

Merito vestro, Favoni et Gastón, maximas vobis gratias ego et agere et habere debeo. Sane nos omnes egemus auxiliis vestrorum.

Attamen quapropter illum locum aperte cernere non queivi, puto commemorandum esse, utpote qui – mirabile dictu – tres translationes Anglice e libro “De Amicitia” invenit quarum dissimilitudinum inter sese haud leves erant. Unaquaeque aliter quam aliae ! Praeterea in editione electronica Latina mea, e “Foro Romano” extracta, scripserant vero “stulto” pro “stultos”. Quamdoquidem scientia mea ad Latinam attinentem levissima est, neutiquam recte in Lusitanam convertire potueram, quamvis studiose patientiaque conatus essem.

Reapse, sine monitione ista a Favonio, non potuerim hoc mendum animadvertere. Nunc, vobis adiuvantibus, Marce Gastónque, sententiam Ciceronis bene intellegere possum!


Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Caecilii Epiclero

Emitteby Marcus Favonius on Merc 04 Aug, 2004 22.46

Marcus Spartaco sal.

Oro te quam brevissime ad me scribas, quid de Caecilii Epiclero scriptum legeris. Equidem nihil nisi tres illius fabulae versus novi (frg. 27-8, 29 Warmington): „Itane Antipho est inventus profluvia fide? / Itanest immemoris, itanest madida memoria?“ et „An ubi vos sitis, ibi consilium claudeat?“ (≈ 10% omnium qui exstant versuum). Etiam Menander comoediarum poeta inclutus Epiclerum scripsit, qua in fabula litigari videtur (cf. Quint. inst. 10, 1, 70).

Vale.

Pr. Non. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 05 Aug, 2004 22.01

Spartaco Favonio sal.

Quia maius de Caecilio scire vis, Marce mi Favoni, valde quam gaudeo.
Quoniam me hortatus es ut aliquid ad rem relatam tibi mittam, talis honoris causa laetor!

Habeas pro certo, amice, quod ego cras omnia quae legi tibi benevolenter dabo. Ut scis, ego non possum, heu!, cito Latinam scribere.

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 06 Aug, 2004 2.20

Spartacus omnibus sodalibus praecipue suo latinitatis studiosissimo Favonio sal.

Ausus sum, erubesco!, aliquid ad Statium Caecilium attinens narrare. Quid causae est cur hoc fieri potest, dicere sunt qui possint, si valde ignorans de re relata sim? Quia ego legens opus quiddam Ciceronis (De Amicitia) forte animadverti quod cum multa et pulchra iste scriptor citavit, ea vero tamen melius explicanda esse puto, potissimum erga nos discipulos talium rerum antiquarum tam inscientes.

Hoc officio fungi animose conabor! His rebus patefactis, prosequamur:

Statius Caecilius (219 – 166 a.C.) natus est in Insubria, et postea, iuveni captivo Romam adductus est. Paucis post annis, nescio a quo atque quapropter, manumissus est. Deinde circa annum CC inchoavit fabulam scribere, cum Plautus (ca 258 –184) maxima fama fruebatur. Scitur etiam Caecilius in extremo anno eiusdem vitae amicus Terentii (186 – 159) fuisset.

Scripsit fere triginti et novem fabulas, quae pleraeque Graece sed minor pars Latine atque aliae ambe, quarum infeliciter nullam omnino exstantem habemus!

Illud quod scimus pro certo est, quod Cicero eas bene aestimavit:

<<
Oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum. Oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. (De Optimo Genere Oratorum, 1, 2-3)
>>

Et alibi, ad amicum suum Atticum Thessalonicae scribens:

<<
Nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. (Ad Atticum 3,8,3)
>>


Ex excerpto quodam libri Ciceronis, Laelius citavit versum fabulae Caecilii “Epicleros” nuncupatae, ubi de femina quae meruit heredium narratur.

<<
Ut me hodie ante omnes comicos stultos senes versaris atque inlusseris lautissume. (De Amicitia, 99)
>>


“Epicleros” species heredis generis femininum. Temporibus illis, in Graecia atque praecipue Athenis, semper cum patre mortuo esset, filii viri omnes possessiones recipiebant. Sin nullus heres sexus virilis se praeberetur, feminae heredi quoque licuit praedibus patris sui potiri. Opportune, tali in re femina “Epicleros” nominata erat.

Deinde, et valde quam insolite, ut reor, necesse erat eam matrimonio iungi: unus e cognatis, ille proximus cognatione, interrogatus erat num cupiret feminam istam in matrimonium ducere, non sine ante divortium facere cum prisca uxore! Casu fieret ut hic vir negaret, ex sequenti viro proximo de eadem re quaesitus erat. Reliqui deinceps idem passi erant...

Quamquam tales res temporibus nostris mirabiles videntur, ipsae vero factae erant. Sic dumtaxat fertur. Hoc modo Anglice legi, nempe tum carptim tum in plurimis locis, ipsoque fere modo Latine ad vos libenter afferam.

Huius epistulae ne vos taedeat! Spero eandem saltem aliquo vobis auxilio fore.


Iubeo vos optime valere!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 06 Aug, 2004 11.06

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco Caecilianissimo sal.

Gratias tibi maximas ago pro epistula tua ponderosa. Semper aliquid addiscimus! :lol:

Ut vero te remunerer, ecce tres versus lepidos, quorum unum Pacuvius composuit, alterum et tertium Ennius:

I „Nerei repandirostrum incurvicervicum pecus“ (de delphinis) – frg. 358 Ribbeck2 ;

II „At tuba terribili sonitu taratantara dixit“ (onomatopoeiae exemplum) – frg. 140 Vahlen3;

III „Africa terribili tremit horrida terra tumultu“ (metonymiae exemplum) – frg. 310 Vahlen3.

Utinam his verbis aliquantulum delectemini!

Valete.

VIII Id. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De gratitudine

Emitteby Herimannus on Sat 07 Aug, 2004 23.46

Herimannus amicis sal.

Animus meus Senecam eget; cuius has sententias hodie magni facio:

(Ep. ad Luc. LXXXI, 1-2)

"1] Quereris incidisse te in hominem ingratum: si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias. Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum; nam si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia; ita ne apud alium pereant, apud te peribunt. Non respondeant potius quam non dentur: et post malam segetem serendum est. Saepe quidquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate unius anni restituit ubertas. [2] Est tanti, ut gratum invenias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis manum ut non saepe fallatur: aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragium maria temptantur; feneratorem non fugat a foro coctor. Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est quidquid offendit. Te vero benigniorem haec ipsa res faciat; nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando procedat saepe temptandum est. "

Ut videtis, animus meus angitur nec cedit.

Valete omnes!

Novocomi, a. d. VII Idus Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Iov 19 Aug, 2004 21.50

Spartacus omnibus sodalibus praecipue illis scholasticis faventibus sal.


Volo scire ubi librum "Defensor Patris" a Marsilio Patavino invenire possim, scilicet latine. Longe in interrete laboravi; frustra tamen, nam versionem originalem electronicam nondum habeo. Crucior!

Sunt qui possint me adiuvare?

Valeto.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

"Defensor Pacis"

Emitteby Marcus Favonius on Iov 19 Aug, 2004 22.40

Marcus Spartaco s.

Nonne libri titulus est „Marsilii de Padua Defensor Pacis“? Liber, qui inscribitur „Defensor patris“ mihi plane ignotus est.

Vale.
:)
XIV Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sat 21 Aug, 2004 19.14

Spartaco Favonio sal.

Recte dixisti, Favoni, festionationis causa scripsi "patris" pro "pacis": liber quem legere volo "Defensor Pacis" nuncupatus est. Mentionem aut de Marsilio "de Padua" aut "Patavino" inveni.

Potesne locum interretialem Latinum hunc librum praebentem, si est, mihi ostendere?

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Marsilio Patavino...

Emitteby Marcus Favonius on Sol 22 Aug, 2004 12.07

Marcus Spartaco s.

Marsilium Latinum in interrete reperiri non posse opinor. Quod valde doleo :( .

Vale.

XI Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sol 22 Aug, 2004 16.00

Gastón Spartaco sal.

Ego quoque hunc librum invenire non potui. Multissimi libri antiquii sunt in micropelicula, sed nescio cur plerique bibliothecum in interrete non ponant. :(

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Sol 22 Aug, 2004 22.06

Spartacus Favonio Gastonique sal.

Quandoquidem tu ipse, mi Favoni, qui mihi sane maxime eruditus es, omnia opera Marsilii latine in interrete hodie non esse affirmas, atque porro Gastón, quo neminem in rebus electronicis praestiotiorem puto, idem corroborat, quid faciam?

Nempe cedo vestris opinionibus, sed maereo et dolore animae crucior atque etiam haud parva sollicitudine correptus hanc epistulam perficio...


Valete, sodales!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron