R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Merc 29 Nov, 2006 21.49

D. Vettius Saturninus wrote: Certe, si te amant, manebunt dum lyram tuam polis.


Certe?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 29 Nov, 2006 22.06

Maneant! Namque, dulcissima mi, fidelissimus sum. Diu, sed frustra, responsum Tithoni iambicum componere conatus sum. Titillo te primo, et adhuc solo, uersu: "Tithonus exul at requisitus ueni...."
Num Aurora timet? Num maeret? Num dubitat? Si ipsa uult, mihi laboranti alloquatur. Totus sum aures!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 29 Nov, 2006 22.19

Titillata maneo. Aurora nec minus fidelissima est, sed ut scias , semper impatiens.

Si totus es aures, CERTE aliquid dulce tibi susurrabo:

,, Amo tibi susurrare verba, quae nil valent,
nisi trahuntur ad tuum lenem risum.
Non inscientia, quod ori tuo omnia explicabunt
- quae non pudent motus et celeritatis.
"
/ Boleslaw Lesmian /


P.S. Te exspecto etiam ore soluto praesentem!
Quam diu manendum est?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 30 Nov, 2006 0.29

Quidam Boleslauus sussurat in aurem meam. Non possum ei tibique simul respondere. Sicque, Tulliana, si me soluto ore mauis, habe! Modo non habebis iambos meos, ut qui sint adhuc imperfecti. Non solum propter impatientiam tuam, sed etiam quasdam huius situs epistulas--potius uolumina, quae frustra usque ad umbilicos euoluere possum--huc, totus aures, redeo! Quid agitur, cara? Num sollicitaris ob quicquam? Quomodo se habent elephantes? Quid coquis? Quem DEcoquis? (ha ha; uetus iocus). Edo chili hodie, id est minutal Mexicanum (fabae, bubula, capsica, caepae, etc. feruefacti). Nos, ut scias, --dico Americani--multum patinis peregrinis, praesertim Italianis (pizza, cibus deorum), Mexicanis (tacos, burritos, enchiladas) et nonnumquam Nipponicis (praesertim sushi,i.e. piscis cruda--cruda, inquam!) dediti sumus; attamen nescio quare tam cupidus patinellae Polonicae nuper sim! Hactenus ista.
Spero te uigilare. Quam celerrime scribo! Memento, ut iam dixi, ut uesper tuus est meridies meus.

Tibi et tuus
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 1.00

Boleslavum relinque in otio! Gaudeo, quod verba eius, sed a me in Latinum converta TANDEM audivisti! Iam cogitabam, me nimis tacite susurrare...Velim Tithonum exspectare, tamen Vettius est celerior et mihi familiarior. De elephantibus nolo longius loqui, etiam tecum. Unus heri me calcavit... vix vivo! Hodie coxi solum ius e cucumeribus <fermentatis!> praeparatum, attamen omnia iam effugerunt, nescio quo... Video te hodie more laconico minime loquentem, et verum dicens miror. Chili saporiferum esse mihi videtur. Numquam edo sushi - id est turpe! Nipponicus tuus est barbarus!! Cuius es cupidus magis: patinellarum, an <dic verum!> Polonarum?
Tarde disco tempus, in quo vivis. Exspectasne?

Tota :oops: tua

P.S. Quando Tithonus responsum dabit ? Cras erit iam paratus?
Last edited by Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 1.27, edited 1 time in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 30 Nov, 2006 1.27

sushi uolumina, i.e. piscis cruda et oryza in alga uoluta=turpitudo.
Cuius es cupidus magis: patinellarum, an <dic verum!> Polonarum? rogas; modo dico me cupidum esse cuiusdam patinellae Polonicae.
Tarde disco tempus, in quo vivis, inquis; uiuo, inquam, apud Antiquos.
Quando Tithonus? Quando Aurora?

D.m.b.m.e.d.c., et Tuus optat bonam noctem.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 1.45

,,Cuiusdam"?! Me miseram! Malim responsum: ,, solum tuae patinellae" :cry:

Aurora tua iam ad dormiendum praeparat, quamquam nox necata est.

Gratias pro hodie !

Ego etiam tibi do... <scis, quae> et opto: bonam meridiem, meliorem vesperum et optimam noctem!

In crastinum <meum?> :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 30 Nov, 2006 4.49

PRAEDICTIO HODIERNA PRO PISCIBVS NATIS A. D. IX KAL. MAR. / A. D. XII KAL. APR.
Caue elephantes, o Piscis! Non solum quia elephantes sciunt natare, sed etiam quia Aurora es mundi! Quid mundus sine te nisi Chaos? Ceterum exspecta procerum, bellum, fortem, dicacem Geminum cuius oculi sunt uirides tibi scripturum esse usque ab ultima Atlantide, simul ac ipse caffeae satietati indulserit! Faustissimus tibi dies!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 12.16

PRIMUM :) RESPONSUM HODIERNUM A PURPURE(A!) :) PISCE VIRIDO GEMELLO DATUM :)

Aurora non timet elephantes, etiam si natare possunt <tale monstrum nominatur mirounga leonina - id est elephantus marinus>

Preterea Piscis quaedam ut semper exspectat suum Geminum immo magis impatiens, si ille re vera tam procerum, bellum et vir fortis est !

P.S. Leva Vettii vires viri potione caffearia, ego autem hoc tempore praeparabo tibi patinellam Polonicam chili plenam!

Cave ne respondeas! <Si non, Chaos tibi erit! :twisted: >
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 30 Nov, 2006 12.33

Quid de memet dico uere dico. Sed laboraturus non possum nunc tibi longius colloqui nisi post paucas horas. Da mihi Boleslauo basia mille pro pulcerrimo carmine a pulcerrima translatricum! Dic modo, num trauma graue ab isto elephante habes? Gratias pro chili Polonico, mi Patinella! Mmmmmm!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 13.45

Tulliana vel Piscis vel Aurora - Vettio vel Gemino vel Narcisso poetico b. m. d.

Qui hoc modo putat - tu, an aliae feminae? < tuae? ha, ha, ha!>
Si ipse es fidelissimus, quam ob rem me cogas ad basiandum Boleslavum?
/ceterum mortuum/ :(
Fortunate non sum grave ,,traumata" ab isto elephante, itaque laeta et venustissima Aurora tibi remaneo.

P.S. Piscis quamquam vero negotiosa, semper de suo Tithono cogitat! :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 30 Nov, 2006 22.17

D. Geminus Tullianae b. m. e. s. d. p.

Quid, testimonium mulierum pro me requiris? Scito me mulieres incitare nihilo nisi amoriue odioue; itaque tale testimonium penderet ex teste electa. Si autem meipsum breuem obesumque uocarem, mentirer. An me mendacem mauelis fiam? Nihilominus inspiciam indicem mulierum mearum ut optimam testem tibi inueniam.
Ha.
Ha.
Ha.
Cuncto autem ioco omnino remoto, gaudeo ut uales! Nam cum dixisses, "Vix uiuo" ob elephantem calcitrantem, te habui ante oculos meos a capite ad pedes ligatam, sanandam, debilitatam. O mi inuulnerata inuulnerabilis! Quis calcitrare contra Auroram potest?
Si nimis negotiosa es, Tulliana, intellego. Scis quid tibi optam.

S. V. B. E. E. V.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 30 Nov, 2006 23.19

Tulliana Vettio suo vero veridico duo milia basiarum dat et s.d.p.

Scio Geminum meum mendacem non esse! Quaerebam solum, ut me confirmarem, an vero vir tam eximius virtutibusque plenus ad me cotidie scriberet. Dicis de indice mulierum tuarum? Da mihi cito! hunc turpem libellum ut eum cremem, nam cor tuum mi Vettii, memento!, nunc pulsat solum uni feminarum...HA, HA , HA?

Iam sum OTIOSA et colloqui TECUM velim. At tu? ,,Quid agis dulcissime rerum"?
Ubi est Tithonus novus? Nonne mutavit formam suam?


Exspecto Te ut semper !

Certissime vales!

P.S. Iam te cognovi. Quo minus rogo, eo plus ipse mihi explicas :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 01 Dec, 2006 0.27

Modo dicit Tulliana,
"Da mi tuas omnes horas!"
Modo dicit Musa sana,
"Scito cui nunc laboras!"

Qua de causa nunc intellego cur sub Geminis natus essem, si quidem edictus sim ad duas magistras seruandas.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 01 Dec, 2006 0.35

Aut tandem cognovisti nomen Musae tuae. :wink:

Musa sana in mente Vettii manet.

Otium post tuum negotium est .......?

Qui es hoc tempore?:
a) negotiosus
b) defatigatus
c) molestus
d) irritatus
e) debilitatus
f) maestus
g) ..............
h) solum verbis parcens

,,Vale" dicendum est mihi? Si ita fit, doleo sed intelligo. :?
Opto tibi omnia optima.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron