Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Lucia Aurelica on Merc 25 Mai, 2005 7.52

Lucia Aurelica Tiberi s.d.p.
Erras, Tiberis, non est ita. :D
Consilium: numerus huius obiecti magni momenti est et modus eius indicandi in tabulis.
Ad primum aenigma: ordinem verborum non licet mutare
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 26 Mai, 2005 8.48

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Lucia, Lucia, non Sphinx, sed (bona tua venia hoc dixerim) tortrix videris esse; neque enim aenigmata sunt, quae nobis admovisti, sed acerrima tormenta! Equidem in eculeum me coniectum esse reor... Tamen tot tantisque cruciatibus hoc me modo liberatum iri spero:

Ad aenigma 1: „Amoris spiritu afflata Roma potestatis columnam - sensu scilicet metaphorico - in caelum exstruxit.“ (Verba ordine servato in casus declinavi.) Quid ergo? „Exstruere“ verbum illud esse puto, quod in seriei fine ponendum sit. :lol:

Ad aenigma 2: Nonne est Observatorium Grenvicense (51 28' 38" septentr. - 0 0' 0" orient./occid.), prope Londinium situm? Sed timeo, ne responsum sit facilius.

Optime vale! VII Kal. Iun. Ad Cornicum Campum. :D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 26 Mai, 2005 15.07

Lucia Aurelica tortrix :wink: Marco Favonio s.d.p.
Quamquam opinio tua curiosissima et facetissima mihi videtur, falleris. :P Verba haec non pertinent ad propositionem unam, solum est verborum series, cuius membrum octavum (!) quaeritur.
Quid ad secundum aenigma attinet, hac in re quoque erras. Indicium do: obiectum hoc mons est et numerus eius 6. Nomen praesens ei per legendi errorem est datum.
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 26 Mai, 2005 18.10

Marcus Luciae Aurelicae tortrici clementissimae s.d.p.
Quod ad aenigma primum attinet, nunc hoc ausim proponere:
Ut exemplis utar:
amor primus (o di immortales! :roll: ) ,
...,
Roma Tertia (id est Moscovia :D ),
...,
columna quinta (id est exercitus quintus, qui bello civili Russico a Trotzki delectus est, sive Francistae, qui bello civili Hispanico Matriti clam legatum adiuverunt Molam, qui quattuor „columnis“, id est agminibus, eam urbem erat aggressurus :cry: ),
...,
caelum septimum (in quo ea utimur felicitate, qua maior nulla esse potest :D ),
miraculum octavum (cf. Plin. n.h. XXXVI 30: „Mausoleum... opus id ut esset inter septem miracula, hi maxime fecere artifices“).

Aenigmate altero me etiamnunc crudelissime vexari confiteor :cry: .

Vale quam optime.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 26 Mai, 2005 20.10

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Perfecte!!!!!!! Congratulationes!!!! Solutio aenigmatis primi:
amor primus
spiritus secundus, sive vires novae (Anglice second wind vel second breath, Hispanice segundo impulso vel segundo aliento, Francogallice second souffle vel deuxième souffle, Russice второе дыхание, Theodisce - ?)
Roma tertia
potestas quarta, sive scripta typis edita (quae Russice пресса, Theodisce Presse nominantur) (Anglice fourth estate, Hispanice cuarto poder, Francogallice - ?, Russice четвертая власть, Theodisce - ?)
columna quinta
sensus sextus (Anglice sixth sence, Hispanice el sexto sentido, Francogallice sixième sens, Russice шестое чувство, Theodisce der sechste Sinn)
caelum septimum (Anglice seventh heaven, Hispanice el s
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 26 Mai, 2005 22.18

Marcus Luciae Aurelicae s.p.d.
Epistula, in qua aenigma primum a me solutum esse confirmas, summo me gaudio afficit. Gratias tibi maximas! Nunc ad interrogata:
spiritus secundus: Germanice sive Theodisce: frischer Atem (cf. frischen Atem holen, id est respirare);
potestas quarta: Germanice: die vierte Gewalt;
miraculum (mundi) octavum: est Germanice, ut scribis.
Ceterum non solum aenigmatis tuis subtilissimis, sed etiam incorrupta Latini sermonis integritate me scito delectari :D .
Quod vero ad aenigma alterum attinet, hastam nunc abicio...
Sit tibi fausta nox!
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Ven 27 Mai, 2005 19.00

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Gratias ago tibi pro verbis in Germnicam linguam versis. Aenigma secundum manet: forsitan quis solutionem inveniat?
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Tiberis on Sat 28 Mai, 2005 14.40

Tiberis Luciae Aureliae, doctissimae Sphingi ex gente Russorum,s.d.p. :D
Cum nemo nostrum adhuc hoc aenigma geographicum solvere potuerit, nimia curiositate solutionis cognoscendae vexatus te oro atque obescror, ne diutius nos torqueas. nam ego, ut qui rerum geographicarum non plane imperitus sim , cum iterum atque iterum tabulas pervolutassem, nullum in toto orbe terrarum montem invenire potui, cuius nomen cum quaestione a te posita congrueret. sed tabulae , quas adhibui, nescio an mensurae nimis parvae fuerint: innumerabilem enim montium multitudinem invenias, si modo tabulis aptis utaris. :(
vale. :)
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 28 Mai, 2005 16.35

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Tiberi, doctissimo amico nostro Austriaco, vehementissime assentior. Cum enim „hominem homini Deum“ esse tibi persuaseris, nos, quippe qui aenigmate tuo tam arduo tamque difficili quasi in „igneum rivum“ coniecti simus, abs te quoque, Lucia, e dubitationis flammis ereptum iri speramus. :roll: Vale. V K. Iun. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sol 29 Mai, 2005 10.08

Lucia Aurelica Tiberi et Marco Favonio s.d.p.
Ignoscite mihi cruciatum longum :D , nam difficilius aenigma apparuit, quam putavi; eo tamen curiosior est eius solutio:
Huic monti initio, ut iam dici, nullum erat nomen, in tabulis autem hoc modo indicabatur: “Mons sexta de orienteâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Gastón on Sol 29 Mai, 2005 12.47

Gastón Luciae Aureliae ceterisque s.p.d.

Isti nauta de quo loqueris, Lucia, non Latine "Montem video" dixerit, sed Portogallice "Monte vide eu". Id est "Montem vidi ego". Sed nescio utrum in lingua Portogallica haec sententia recta est. In ligua Hispana et articulus et praepositio et praenonen addendum est (Al monte lo vi yo). :?:

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Regiomontanus on Ven 03 Iun, 2005 5.54

Regiomontanus Gastoni ceterisque sodalibus s.p.d.

Dubitas, Gaston, an sententia “monte vide eu” in lingua Lusitana recta sit. Pro certo habe illam nullum sensum in nostra lingua habere, nam vox “vide” non verbum sed substantivum nomen, videlicet latine ‘vitis,
-is’ significat. Si quis sententiam ‘montem vidi ego’ Latinam lusitane expromere vellet, diceret “eu vi um monte”. Neque umquam, nisi poesim recitaret, “um monte vi eu” diceret. Sic interpretatio, qua veriloquium Uruguaiae capitis nominis ab ore nautae cuiusdam Lusitani exortum esset, mihi maxime insolita videtur. Profecto nescio unde talem interpretationem deprompseris.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Gastón on Ven 03 Iun, 2005 15.29

Gastón Regiomontano s.p.d.

Gratias multas tibi, Regiomontane, pro tuo responso.

Quod ab "Monte vide eu", nomen urbis capitalis Uruguaiensis exortum est, a multis Hispane loquentibus creditur. Si in scrutatore interretiale "Google" "Monte vide eu" quaesiveris, hanc fabulam vulgarrissimam esse invenies :shock:.

In lingua Hispana saepe ordine "obiectum-verbum-subiectum" utimur, cum vehementius aliquam partem sententiae enuntiare volumus. Sed cum articulo definito utimur, praepositione "a" "obiectum" indicamus, et praenomen "lo-los, la-las" (accusativum) aut "le-les" (dativum in Argentina, dativum aut accusativum in Hispania) ante verbum ponemus. Si articulo "indefinito" utimur, praenomen non est addendum. Praepositione tantum uti licet, si obiectum definitum est loquenti, sed indefinitum audienti (A un monte vi que...)

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Sat 04 Iun, 2005 18.54

M. Favonius sodalibus s.

Ecce novum aenigma, idque ad res metricas pertinens!
Considerate quaeso hunc hexametrum mysticum:

BARBARA, MEVM: MIRABILE.

Quomodo is versus (legibus scilicet metricis severe observatis) pronuntiandus est? :idea: :lol:

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 07 Iun, 2005 16.14

Tiberis Marco suo s.d.p.
Mihi iterum atque iterum animo volutanti, quaenam verba addenda sint, quibus iste versus compleatur, nulla adhuc ratio se ostendit solutionis inveniendae. :(
quam tamen in caesuris diligenter observandis latere opinor, quarum signa non sine causa colore rubro te affecisse suspicor.
in tanta difficultate te oro , mi amice, ut hoc unum quidem prodas, utrum tria illa verba a te proposita immutata maneant an fieri possit, ut duo verba sine interpunctione continuentur, quorum alterum investigandum est, e.g. Barbara = barba + ra.... etc.
utinam subvenias mihi ullius consili experti! :cry:
vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron