Certamen Mundiale 2006!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Iov 06 Iul, 2006 11.46

Marcus Rhumaki magnanimo sodali Tusco ceterisque amicis s.p.d.

Pugna Dortmundae honestissime commissa – macte virtute, Cohors Caerulea! – vulneribusque Germanorum in cicatrices iam coeuntibus tempus est ad epistulam electronicam scribendam*).

- Filius minor (nomen ei est Martino), cum iuris prudentiae Monasteri Coloniaeque Agrippinae studeret, amicitiam cum multis Italis (quo in numero Romani, Udinenses, Sardi) contraxit et tam bene Italice loqui et scribere didicit, ut, priusquam ad doctoris gradum promoveretur, anno MMIV Bononiam proficisci auderet, ut apud advocatos Italos etiam rationem iuris Italici cognosceret. Sed haec hactenus.

- Quod vero ad Graecarum litterarum notas attinet, hoc addi oportet: maximi momenti est singulas notas Graecas singulis actionibus ex tabula in sententiam, quam scribis, inserendas esse :idea: .

- Nunc ad iambos! Caesurae optime factae! Sed alia exorta est quaestio: Parum intellego, quid in versu quarto sibi velit illud „se“ :oops: .

- Valde mihi placet, quid de verbo Italico „intignare“ scripseris (nonne etiam = „ostinarsi“ < obstinare?) :D .

- Transire velim ad rem longe aliam: Architecturae te studere scribis. Equidem ipse hanc artem admiratus plurimis ante annis („O mihi praeteritos...“) summo cum gaudio perlegi atque excerpsi Vitruvii de Architectura libros X. Postea in manus sumpsi Andreae quoque Palladii Vicentini De architectura libros IV. Quibus lectis operibus multo melius intellegitur, quid architecti veteres animo intenderint :D .

- Ut finem faciam: Gallis in certamen finale admissis nihil mihi victoria Cohortis Caeruleae antiquius est :lol: :lol: .

Optime valete. Pridie Nonas Iulias. Ex Rhenania inferiore.

...................................
*) Vocabulum Britannicum „e – mail“ barbarismus est :cry: . Quo ne utaris, te, optime Rhumak, oro atque obsecro. Ecce vocabula aptiora: litterae electronicae, epistula electronica, nuntius electronicus, electrogramma (-tis n.), quo vocabulo Ericus Palmén, patronus noster Finnus, uti solet.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 06 Iul, 2006 12.32

Marcus Iuliae amicae Saxoni fortissimae s.d.p.
Litteris tuis me semper delectari scito! Imprimis vero laetatus sum nuntio # 5171, quippe qui ad hoc pedifolliorum tempus pertineret. Quadam autem re perturbatus sum: Ad manum quidem habeo exemplar Tertulliani de Spectaculis libri, sed desunt capita illa „31sq.“. In libri fine legitur caput tricesimum, cuius verba novissima haec sunt: „Ceterum qualia illa sunt, quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt [1 Cor 2, 9]? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora“. Num exemplar meum multilatum est?
Optime vale. Pr. Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 06 Iul, 2006 13.51

Rhumak Mamarkesh vivavuve

AAAh, electrogramma placet quasi femina nigro crine, albo animo, rubro labello de terra Hellenum coxa incendia moventi!: grates plurimas ob hoc lumen, o macharie! :lol: :lol:

Ad severiora:

vocabulum "see" vel "seed" (littera iterata - e.g. litteraa iterataa - longitudinem significo, more Principis temporibus adsueto) praepositio antiquioris sermonis est, quae pro "sine" stat :arrow: XII tabulae: "se fraude esto" (= pro innocente habendus esto); ergo

petra ruisse se petra atque non ruens:
petra, sed sine petra, illum non ruens ruit.
Aliter sic dici poterat
petra ruisse non petra atque non ruens
sed repetitio negationis auribus displicebat; allitteratio econtra "ruisse se" gratior paululo visa est.
dicere: petra ruisse nec petra atque non ruens, maxime displicebat, quod sonum asperrimum efficeret. Ceterom aps antiquiosupus uerbois noenu abhorreo, immo macsume placent! :lol:

Quod ad litteras graecas huc transvehendas, mehercle, perlaboriosum est quod suades :( .

Quod ad Rem Aedificatoriam, aliquot excerpta Vitruvii solus perlegi, quandoquidem in schola mea, Romae sita (!), Vitruvius nullo fere pacto legitur vementerque vitatur :evil: :evil: :evil: . Et ille unus est, qui revera quid architectura esset plane mi explicuisse quivit: hoc verbis quam paucissimis: immutatio spatiorum humana manu secundum utilitatem, stabilitatem, venustatem, scientia materierum et roboris iis ingeniti atque conlati; scientia locorum et materierum locis genialium, amor antiquorum et in antiqua novando protervitas, diligentia fidesque non sine severitate demum in habilitatem singulorum structorum, in capacitatem illorum scientiarum: audacia maxima simul maxima notione suorumpte limitum. Quid maius? Ab hac ratione saepissime architectura moderna abhorret, singuli nimis fluminibus modisque insuetis obsequiose parent parereque docent, et ut academiam delerent, academiam multo severiorem temporibusque nostris longe ineptiorem crearunt. Ego scio, ut qui opera plerumque architectorum peregrinorum in Vrbe circa antiqua monumenta patiar. Visne exemplum? require in interrete thecam, quam Mayer Romae Arae Pacis Augustae adparavit :evil: :evil: . Sed huius recusationis causas explicare longa in una epistula dissertio fieret, et tempus deest: pergere autem libentissime licet, quod maxime argumentum interest, et valde gaudeo, quod et tibi huius Musae cantus aures allexerit :D.

Quod ad Gallos victores: o probrosa, o infamis, o dis omnibus mortalibusque invidiosissima cohors omnigenerique dignissima odio! Memini certamina nostra, vidi hesternum cum Lusitanis: ictibus vostris, o barbari sine spe salutis et civitatis, adversarii fere semper humum abiciuntur vulnerati arbitro tacenti et reticenti, a! Rumpenda, rumpenda, rumpenda per ossa medulla!!!!

:evil: :evil: :evil: :evil: :evil: :evil: :evil: :evil: :evil: :evil: :evil:

.... Absit iniuria verbis! :lol:

Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Iov 06 Iul, 2006 17.13

Iulia Marco sal.

Non puto exemplar tuum Tertulliani mutilatum esse, nam et in bibliotheca Augustana post caput tricesimum desinit isdem abs te citatis verbis. An aliquando de Tactico illo audivisti? Aptissimum vere nomen pro auctore perito 'apopoudobaliae'! Et respice auctores illos, quos indicat. Putasne eos forte A. Pedes et B. Pila appellatos esse? :idea: :idea: Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 06 Iul, 2006 17.21

Iulia sodalibus sal.
Cur turma pedifollica Italica vestibus utitur caeruleis? Pleraeque terrae utuntur coloribus vexilli, Batavi colorem de regno derivant, reges autem Batavi ex urbe Provinciae Narbonensis Arausio (Orange), unde venerunt, colorem tulerunt. Germanis vero Album est quasi quartus color nationalis, cum Album et Nigrum fuerint colores Prutenorum. Sed unde Italici caeruleis vestiuntur vestibus? :?:

Die Solis clamabo "Porro, caerulei!!!" :lol: :lol:

Valete.

P.S.: Rhumak, cave amazonas Germanicas! :twisted: Quod enim viris hoc anno non iam licet fieri, feminae iam sunt: Certamine Pedifollico Mundiali vicerunt, et ex anno MCMLXXXIX semel non victrices erant Certaminis Europaei. Anno vero MCMXCVII vicerunt 2:0 contra Italicas in ludo finali. :twisted:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Saltator on Ven 07 Iul, 2006 10.15

Saltator omnibus s.p.d.

Quidam scriptor Romanus de turmae suae certamine contra Gallicos haec scripsit:

"Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt defensores (Barthez, Abidal, Thuram, Gallas et Sagnol), aliam mediocampistae (Ribery, Makelele, Zidane, Vieira, Malouda), tertiam qui ipsius loco "Terry" (in turma enim Anglica, nomine Arsenal, merces suas comparat), nostra "Thierry" appellatur. Hi omnes officio, viribus, ac sodalitate pedifollica inter se differunt. Horum omnium optimi sunt mediocampistae, propterea quod a taedio atque obtusitate pedifollis Britannicae longissime absunt. Proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum pedifollicum gerunt (MCMLXXXII ac MCMLXXXVI, in certamine semifinali)."

Mihi ignoscat C. Iuli Caesaris umbra. :wink:
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 07 Iul, 2006 10.41

M. Favonius sodalibus sal.

Equidem quod ad colorem luteum, quo vestimenta turmae Batavae tincta sunt, attinet, (pace tua liceat, Iulia!) haec addere velim:

Anno MDXXX dux Nassoviae, qui ducatus in Germania situs erat, in possessionem venit regionis circa Arausionem sitae. Principes Nassovii, qui posthac etiam Arausienses appellabantur, praefecti Bataviae facti sunt. Eorum nobilissimus fuit Gulielmus, cuius etiamnunc mentio fit in nationis Batavae carmine. Ecce stropha prima (scr. a. MDLXVIII):

Wilhelmus van Nassouwe ben ick van duytschen bloet,
den vaderlant ghetrouwe blijf ick tot in den doot;
een prince van Oraengien ben ick vrij onverveert,
den coninck van Hispaengien heb ick altijt gheeert.


Id est:

Gulielmus sum Nassovius, de sanguine Teutonico,
praestabo fidem patriae, quoad ducam spiritum;
Arausiensis princeps sum, et liber et intrepidus,
Hispanum regem colui, semper, omni tempore.


Haec hactenus.

Nunc ad nuntium tuum # 5171, Iulia! Apopoudobalia: hapax legomenon ab ultima antiquitate repetitum! Gratulor! Doleo quidem multa in tenebris iacere, sed Kalendis Aprilibus vel potius Graecis omnia abs te apertum iri mihi persuasissimum est.

Transeo ad argutissimam epistulam tuam, Saltator! Quis est, quin legens mira voluptate perfundatur? Caesarem ipsum, si verba tua legeret, risu diruptum iri puto.

Ceterum Cohortis Caeruleae me fautorem esse fateor.

Valete.
Nonis Iuliis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Ven 07 Iul, 2006 11.49

Iulia sodalibus sal.
Marce, lemma de apopooudobalia iocus est, qui per errorem pervenit in hoc praestantissimum lexicon - revera inest, paginam photocopiavi (vol. I, col. 895). Vale! :lol:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 08 Iul, 2006 0.53

Non intellegi
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 08 Iul, 2006 15.22

Marcus Iuliae Rhumakique s.
Ain tu, Iulia? Iocus... ? Per errorem...?? Pro pudor! Scandalum est!
Lexicographus quidam, optime Rhumak, nobis imposuit turpissimoque mendacio nos oneravit.
Valete.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 09 Iul, 2006 2.18

Sophos, cohors germanica, ob illud III - I! :D

Sic di immortales cras nos itidem Gallis extorquere patiantur! 8)

Ab Italia pugnatura, pridie pugnae, ad vos augurium hoc salutis venit.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Oenipontanus on Lun 10 Iul, 2006 0.07

HABEMVS VICTOREM NOVUM: ITALIA, bene ludistis et urbs mea tota nunc delirat! Festa ubique celebrantur et ego nunc domum relinquo ut adeam!

Dis immortales vobis gratiam magnam dederunt!
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 10 Iul, 2006 9.47

Macte virtute, Italia!

„Ubi est Victoria? – Berolini!“
Victoria Italiae, Scipionis casside ornatae, toto capite annuit.

Gaudete, amici Itali, conclamate victoriam!
:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 10 Iul, 2006 11.09

PATRIAI TRIVMPE
ROMAI TRIVMPE
TRIVMPE PATREI CAPITOLINOI

ET GALLI TANDEM AQVILAE SVBACTI! :twisted:

... Ad propositum, quod ad Italiam et Galliam, nil memini recentius victoria italica! :lol:

VIVAVUVE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Lun 10 Iul, 2006 11.15

PS

Zidane, illo barbaro capite potius murum aliquem domesticum nunc pulses oportet :twisted:

VALETE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron