Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 24 Iun, 2005 16.25

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Editio illa pretiosa, amplissime mi amice, nonne maximam habet admirationem? :D Neque enim solum ex poetae ipsius operibus, sed etiam ex „Praefatione“ (vol. I, p. IIIsqq.), ex „vita Iani Pannonii a variis consignata“ (vol. II, p. 109sqq.), ex „dedicationibus et praefationibus“ (vol. II, p. 243sqq.) exque „Testimoniis et iudiciis selectis“ (vol. II, p. 319sqq.) summam capimus voluptatem.
Sed revertamur ad Iani opera. Inter alia multa imprimis mihi placet elegia XI (eleg. lib. I; vol. I, p. 322-329), quae inscribitur „Ad Somnum“. Quicumque enim nostrum insomniis fatigatur, is optime intellegit, quid sibi velit distichon illud septies iteratum „Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! / Huc ades, et placidus, langvida membra leva!“ (9sq.). [Quam elegiam forsitan liceat comparari cum carmine quodam, quod de „Somno“ condidit P. Papinius Statius (Silv. lib. V 4).]
Quod vero ad Iani carmina lasciva attinet, legi oportet verba Ignati Norberti Conradi (vol. II, p. 133), de quibus v. nunt. 3059.
Valete. VIII K. Iul. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Iun, 2005 11.02

M. Favonius sodalibus pariter omnibus salutem.

Iani Pannoni elegiam XI (eleg. lib. I), cum in interrete nondum reperiri videatur, hoc loco exhibendam esse censeo. Ecce eius disticha quinquaginta quinque (I 11) (utinam ne offendamini inusitata ratione, qua distinctionum notae positae sunt!):

Ad Somnum.
A. MCCCCLXVI.
ELEGIA XI.
Cimmeria seu valle jaces, seu Noctis opacae,
Axe sub occiduo mollia strata premis;
Seu tua, gentili madidum te nectare, Lemnos,
Pasitheae tepido detinet in gremio;
Seu Iovis ad mensas, resides conviva, supernas;
Inrer siderei, Numina sancta, poli;
(Nam quis tam mitem crudelibus inserat umbris,
Orci qua fauces, horrida monstra tenet?)
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!
Septima jam fulget pulsis aurora tenebris,
Pectora ut in duro volvimus aegra toro.
Multum equidem morbus, sed plus insomnia torquet,
Ante diem vires, obruit illa, meas.
Quod modo corpus erat, nunc est cutis ossibus haerens,
Nunc tantum larva est, qui modo vultus erat.
Comprimo saepe genas, et lentum invito soporem,
Nec tamen in pressas, labitur ille, genas.
Tantum dira meis monstra obversantur ocellis,
Quîs nasi ingentes, et Stygiae effigies.
Quales Alcmaeon, quales cernebat Orestes,
Quales tu caeso, Romule moeste, Remo.
Immites Superi! faciles, per litora phocas
Sternitis, et gliri, tota cubatur hyems.
Iam pecudum vobis, major quam, cura virorum,
At genus hoc vestrae semina stirpis habet.
Si tamen Endymion triginta dormiit annos,
Causa erat, ut Lunae gaudia longa forent.
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!
Quod fuit humanae, totum tentavimus, artis,
Inventa est nostri, nulla medela, mali.
Nil rosa, nil violae, nil semina lactucarum,
Nil me, cum lolio juvit hyoscyamus.
Frustra aloë, frustra nobis fragravit anethum,
Nec gelidis linier profuit ungvinibus.
Non habuere suas in me ulla papavera vires,
In me mandragorae non habuere suas.
Ergo ego vel Phariae possim perferre venenum
Aspidis, unde tibi mors, Cleopatra, fuit.
Blanda nec arguta Siren me voce resolvat,
Nec Circe Aeaeis daedala graminibus.
Nec si pollenti tangat mea corpora virga
Mercurius, tactu quo, vigil Arge, jaces.
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!
Te Lethaea, parens ad flumina, progenuit Nox,
Cyaneos multo sidere picta sinus.
Praebuit et plantis alas, et cornua fronti,
Ac ferrugineam texuit ipsa togam.
Addidit et comites, totis tibi moribus, aptos,
In quibus est segnis Torpor et uda Quies,
Sunt et mordaces pulsura Oblivia curas,
Sunt testudineos Otia nacta pedes.
Muta sed in primis tibi adesse Silentia jussit,
Assidue murmur quae procul omne fugent.
His tu, quicquid agis, semper stipare ministris,
His, quicquid toto vivit in orbe, domas.
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!
Serus ab obscuris te suscitat Hesperus antris,
Clarus in atra iterum Lucifer antra fugat.
Luce vacas ipsive tibi, dulcive Lyaeo,
Facta e nigranti fulcra premens hebeno.
In tenebris volitas, et latum spargis in orbem,
Lecta soporiferis grana papaveribus.
Quae postquam in terras ceciderunt; oppida et urbes,
Aequoris et fluctus, et nemora alta silent.
Tu potes et patulo luctantes aëre ventos,
Tu potes et rapidi sistere Solis equos.
Si libeat, stabunt jam fusi nubibus imbres,
Haerebunt medio, fulmina torta, polo.
Te quondam custos aurati velleris hydrus,
Sensit, et angvineis, torva Medusa, comis.
Dum tibi victa fovet Tithonum longius Eos,
In Iovis officium, Nox geminavit iter.
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!
Non ego te hostiles jubeo defigere turmas,
Caedibus ut subitis castra inimica premam.
Fraude nec audaci magnum sopire Tonantem,
Iunonis toties quod meruere preces.
Vel cum decepto Tirynthia vela marito,
Egit ab Iliacis, litora Coa, vadis;
Vel cum cedentes Phrygibus miserata Pelasgos,
Callida in Idaeis rupibus accubuit.
Obsequium posco, Divûm quod nemo queratur,
Quod pater aethereus consulat ipse boni.
Obsequium posco, tutum tibi et utile nobis;
Nam nec servari per tua damna velim.
Quod nisi tu nostros claudas paullisper ocellos,
Aeternum claudet mox tua furva Soror.
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!
Non ingratus ero; Viridi de cespite surget,
Fumatura tuis, haud semel ara, sacris.
Hic tibi ponetur tenerum jecur anseris albi,
Altera cristatus victima gallus erit.
Haec super adjiciam flavi duo cymbia mellis,
Ac totidem lactis cymbia mixta mero.
Alme pater rerum, miserae pars optima vitae,
Mens simul et corpus, quo recreante, vigent.
Index venturi; superas qui mittis ad oras,
Somnia, per geminas, illa vel illa, fores;
Sic tibi parva dies, et sit nox annua semper;
nec desit longae copia desidiae;
Sic sine fine, tuo facilem se praestat amori
Inter Acidalias maxima Naïadas;
Huc ades, o hominum, simul et res, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus, langvida membra leva!


Quos versus comparari licet cum Statii carmine IV (Silv. lib. V):

SOMNVS
Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,
quove errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque
et simulant fessos curvata cacumina somnos,
nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror
aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque renident
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido spargit miserata flagello.
unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,
inde veni nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis - hoc turba precetur
laetior - : extremo me tange cacumine virgae,
sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.


Quicumque hos versus legerit, eum arto et gravi somno sopitum iri puto :lol: .

Optime valete.
VII K. Iul. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 28 Iun, 2005 9.59

Mercurius Marco suo s. d.

Etsi haud cito (dies enim duo ac NOCTES duae praeterierunt...:D) elegiam tamen utramque perlegi, mi Marce. Sane fieri potest, ut elegia Statii a Iano nota fuerit, quod ut crederem, imprimis his Iani versibus adductus sum:

Septima jam fulget pulsis aurora tenebris,
Pectora ut in duro volvimus aegra toro

ad quos scribendos Ianus inspiratus esse videtur his Statii versibus:

septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas

Tamen multum inter se elegias illas differre censuerim: cum enim illa Statiana quidem magis iocosa ac lasciva, elegia vero a Iano nostro composita tristissima ac desperata sit. Ianus enim in hoc carmine non solum insomnia (ut Statius), sed etiam morbo aliquo se cruciari queritur (saepe illum aegrotavisse a carminibus suis edocemur):

Multum equidem morbus, sed plus insomnia torquet,
Ante diem vires, obruit illa, meas.

Male enim torquetur, qui nocte infirme ac aegrote quamvis invitus vigilat, nubila enumerat, ac nescioquibus cogitationibus animum frustra fatigat; praesertim cum tam infirmus est, ut nec legere nec alia re mentem suam occupare possit :( Qua re fit, ut maiorem esse Iani elegiam a Statiana illa crediderim: quod in Iani carmine non fictos sed veros dolores inveniuntur. Sed et Statii elegia placet mihi, praecipue versus hi:

tacet omne pecus volucresque feraeque
et simulant fessos curvata cacumina somnos,
nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror
aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.


Vale ac valete. Budapestini, d. IV. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Iun, 2005 19.42

Marcus Mercurio suo s.p.d.
Gratissima mihi tua est epistula, in qua Ianum cum Statio magna cum cura et diligentia comparasti. :D Maxima quidem ex parte tibi assentior, sed Iani versus doctrina paullum redundare arbitror. Utcumque res se habet, doctrina quoque placet; fortasse Iano pictura quaedam nota erat, quam fecit Hieronymus Bosch, clarissimus pictor Batavus (1450-1516). Lege modo versus 19sq.: „Tantum dira meis monstra obversantur ocellis, / Quîs nasi ingentes, et Stygiae effigies“ et eleg. X versus 21sq.: „At sopor almus abest; nec luce aut nocte quiesco, / Sed vigil horrendis vexor imaginibus“. Quibus verbis lectis nonne admonemur de triptycho quodam Vindobonae exposito, cui titulus est „Ultimum iudicium“?
Europa aestu flagrantissimo exusta cura, ut valeas.
IV K. Iul. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Merc 29 Iun, 2005 11.04

Soter optimis Amicis Mercurio Hungarico et Marco Favonio s.p.d.

Clarissimi ac carissimi Mercuri et Marce,
pulcherrimis carminibus Iani Pannonii (János Csezmiczei) et Publii Papinii Statii valde delectatus, hanc praeclaram occasionem nanciscor ad simul salutandos vos, doctissimos et optimos Amicos !

Ut ad rem veniam, sententia clarissimi Mercurii de fictis doloribus (“aegras…genasâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 29 Iun, 2005 13.55

Mercurius soteri s. d.

Quotiescunque lego elegiam Statii, mi soter, illa mihi semper iocosa ac lepida, ac minime tristis acerbave videtur. Praecipue horum versuum te admonere ausim:

at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit, :D
inde veni nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis - hoc turba precetur
laetior - : extremo me tange cacumine virgae,
sufficit, aut leviter suspenso poplite transi. :)

Ceteroquin vitam Statii poetae operaque mihi minus nota esse fateor. De quibus operibus vitaque si plus noveris, ac etiam de hoc carmine quid commentarii legeris, de his omnibus ut nos certiores facias te amicissime rogo. Vale. Budapestini, d. III. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 29 Iun, 2005 17.39

M. Favonius sodalibus, imprimis Soteri Mercurioque amplissimis suis amicis s.d.p.
Litterae tuae ponderosae, mi Soter, tanta urbanitate excellunt atque doctrina, ut sine mora mihi rescribendum esse censeam, idque animo et gratissimo et libentissimo.
Ecce Silvarum editio, qua egomet usus sum: »P. Papini Stati Silvae. Krohni copiis usus edidit Alfredus Klotz. Lipsiae in aedibus B. G. Teubneri. MCM.« Quae editio quamvis obsoleta sit, tamen etiamnunc non mediocrem mihi affert utilitatem. Quod ergo ad versum illum octavum (Silv. V 4) attinet, haec habeo, quae annotationibus tuis addam. In editionis enim Klotzianae praefatione et apparatu critico hae quoque lectiones reperiuntur:
„recusent a:“ (a nota est editionis principis Romanae, 1472) [p. LXVIII];
„renident Baehrens“ et „relucent Krohnius“ [p. 145].
Cum codicem M 31 non ab homine docto scriptum esse constet (p. IX), mirum non est varias esse lectiones. Quae autem lectio pro verisimili approbanda sit, difficile est perspectu. En accipe quaeso, quid mihi quidem videatur:
I - „praeterit“ et „spargit“: indicativus, praesens;
II - ergo vel „revisunt“ vel „renident“ vel „relucent“;
III –„revisunt“ lectio praeferenda videtur, quippe quae minime discrepet cum Matritensi illo „revisent“.
Utcumque vero res se habet, non multum interesse puto inter „revisunt“, „renident“, „relucent“: „totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt/renident/relucent lampades“ (Oetaea lampas = Hesperus; Paphia lampas = Lucifer).
Ceterum Silv. lib. V carmen 4 omnium, quae condidit Statius, brevissimum „stilo“ vere „remissiore“ (Silv. lib. I praef.) compositum videtur esse: Quid igitur aliud est nisi suspirium hominis insomniis fatigati?
Haec hactenus, amici carissimi.
Omnia vobis laeta precor atque iucunda. :D
Tertio Kal. Iul. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 30 Iun, 2005 17.24

Soter optimo Mercurio s.p.d..

Tuam sententiam, Amice Mercuri, de lascivia et iucunditate carminis IV libri V Silvarum P.Papinii Statii culpae posse (absit iniuria verbis) tribui lectioni cursim institutae crediderim.
Studiosius perspicienti, autem, versus illi hexametri Poëtae Parthenopeii - existimo - maesti ac tristes videntur.
Ipsi versus, quorum me admonivisti et quos iocose parva imagine vultus ridentis signavisti, videntur quasi velum quod, male dissimulata maestitia, adumbrat non fictos, sed veros dolores et aegrarum genarum et animi defatigati lassique. Sic, ceteroquin, monet Seneca in Phaedra, 607 : « Curae leves loquuntur, ingentes stupent ».
Rursus redeo ad carmen illud III,5 Silvarum (iam in nuntio 3342 memoravi versus 12-13 et 39), praesertim ad versus 85-86 (et sequentes, quos omitto) : « pax secura locis et desidis otia vitae / et numquam turbata quies somnique peracti » : quod carmen Statius, circa annum 94, scripsit ut mulieri persuaderet ad defatigantem vitam Urbis effugiendam et amoenam Parthenopes quietem repetendam.
Adde, Amice, quod carmen « Somnus », sicut cunctus liber V Silvarum, editum est post mortem Statii, quae evenit, verisimile, circa annos 95-96.
Concludo hanc longiorem epistulam et amicissime te hortor ad XXXII carmina Silvarum legenda magna laetitia ac diligentia : crede mihi, operae pretium est !
Vale !
Soter
Pridie Kalendas Iulias - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Iov 30 Iun, 2005 17.26

Soter optimo doctissimoque Amico Marco Favonio s.p.d.

Clarissime ac carissime mi Amice Marce,
gratissima mihi pervenit tua doctissima epistula et humanitas tua, una cum tua summa doctrina, admirabilis mihi visa est: optimum et summae utilitatis de philologicis quaestionibus tecum, excellentissimo philologo et iugi fonte doctrinae , disserere !!
Magna admiratione legi varias lectiones, quas summa cum peritia ex praefatione et apparatu critico optimae editionis Klotzianae comiter mihi indicavisti ( nisi fallor, teubnerianan editionem illam secutus est illustris Frère ad pariter claram editionem “Les belles Lettresâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 30 Iun, 2005 18.48

Mercurius soteri s. d.

Tibi qui melius elegias illas vitamque poetae Statii noveris, libenter concedo dolores veros verbis illis iocosis celari. :D Vale. Budapestini, prid. Kal. Iul.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 30 Iun, 2005 19.07, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 30 Iun, 2005 19.05

Marcus Soteri s.d.p.
Calamo quasi festinante (inter plurima officii mei munera):

Silvarum editio, quam curavit Henricus Frere, venit Berolini :D !

Stace: Silves. Silvarum. Texte etabli par Henri Frere et traduit par H.J.Izaac. 2 volumina (compl.)/2 tomes cplt. Les Belles Lettres Paris 1961, chartacea, ca. LIII, 400 p., in bona condicione, secreta ex bibliotheca, Latinum/Francogallicum <numerus mandati: 43870>

Venditor: Antiquariat Thomas Haker [D-10439 Berlin] Pretium: EUR 67,60
Vecturae pretium: EUR ???
Inscriptio interretialis: www.thomashaker.de
Inscriptio electronica: antiquariat@thomashaker.de
(Vide http://www.zvab.com).

Ceterum gratias denuo tibi, amplissime mi amice, ago maximas pro epistula tua perhumana.
Vale quam optime.
Pridie Kal. Iul. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 30 Iun, 2005 23.07

Soter Marco Favonio s.p.d.

Optime ac pretiosissime Amice mi Marce,
gratias maximas tibi ago pro nuntiata editione Silvarum Statii "Les Belles Lettres" Berolini.
In interrete ivi ad inscriptionem www.thomashaker.de: si bene intellexi quod lingua germanica scriptum legi, Venditor libros solum in Germaniam, in Helvetiam et in Austriam mittit.
Quam primum, interea, expecto responsum mei Bibliopolae Neapolitani, cui rem mandavi.
Gratae tibi perveniant meae salutationes carissimae.
Soter
Pridie Kalendas Iulias - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 01 Iul, 2005 7.41

Marcus Soteri s.d.p.
Erras, mi amice. Venditor enim Germanis, Austriacis Helvetiisque nihil aliud dat nisi facultatem ad pecuniam expeditius solvendam. Equidem libros ab eo etiam in Italiam, quippe quae ad Unionem Europaeam pertineat, missum iri pro certo habeo. Vale. Kalendis Iuliis. :)

Addendum: "Visa" vel "Mastercard" uti licet.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Ven 01 Iul, 2005 15.15

Soter clarissimo Marco Favonio s.p.d.

Recte dixisti, Amice mi Marce: hodie mane, enim, - a meo Bibliopola negatione data - “meumâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Lun 18 Iul, 2005 16.45

Soter Marco Favonio s.p.d.

Annuntio tibi, Amice mi Marce, gaudium magnum ( :!: ) : "Silvae", opus mihi gratissimum ac carissimum P. Papinii Statii, ed. "Les belles Lettres", quas, te benevolentissime et pretiosissime suadente, per interrete Berolini commisi, sunt, tandem, in manibus meis ! :D
Revocans paulisper quod dicimus in nuntiis 3342 et 3345 de "revisunt/renident/revisent/recusant" in versu VIII carminis "Somnus" (Silvae, V, 4), certiorem te facio in texto ab Henri Frère curato legi "revisunt", secundum editionem Domitii Calderini Romae 1475 (in nota, autem, unam lectionem "revisent" adnotari, secundum codicem "M" Matritensis Bibliothecae Nationalis, M 31 anno 1471-1418).
Rursus maximas gratias tibi ago pro pretiosissimo consilio tuo, quo potui invenire editionem illam "Silvarum" amatissimi Poëtae Parthenopeii.
Vale quam maxime, Amice mi!

:D

Soter

A.d. XV Kalendas Augustas - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron