Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Ven 10 Sep, 2004 4.00

Spartacus cum Favonio, Iulae, Gastoni, Mercurio, Herimanno tum omnibus sodalibus sal.


Vocatus ad aenigmata mythologica vobis praebendum, ante tale negotium igitur non reformidem. Immo vero hoc officio fungi sane decet, taliter gratus in tantis insignibus documentis erga vos sum!



Haec sunt solvendae, sodales:

A musicus erat. B rex quiddam. Uterque amicissimus alterius erat. A, certaminis musicae causa, ad exteram nationem peregrinatus erat. Accidit ut A, certaminis victor, in navem se contulit atque domum vel regnum redivit. Fortuna Redux ei haud bona fuit, nam nautae quasi fures, divitias ex A eripuere conati sunt et, acerbum dictu!, postulabant corpus eius in mare caeruleumque pontum ejicere. Una res sola illo musico victori optanda erat: licuit canere postremum canticum ante quam a manibus haud calidis, quin etiam quoque callidis, deae Mortis, A denique interiret...

Saltu mirifico in aquam immersit sed, amoenissimum dictu, delphini prope navem transeuntes, quos pulchra singularisque vox musici incantavit, eum occulte ad fines regis amicissimi transportavit. Rex, suum amicum iterum sanum et incolumem vidente, magno cum gaudio eum amplexus est. Deinde, quoniam A de illis rebus quas passus est fecit B omnino certiorem, rex, id est B, in portum sui regni se contulit, et scelestos vix advectos recognovit, eosdemque acriter vituperavit. Ita bonus ille rex quidem erat atque tanta clementia vel aeque animo imbutus ut eos non capitis damnaret. Tantummodo eos hortatus est ut a regno sine mora discederent apudque barbaros turpem vitam agerent et infelices constanter essent.

His rebus dictis, quaero e vobis num scitis quos A + B fuisse.


Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 10 Sep, 2004 15.19

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco sal.

A = Arion, B = rex Corinthi Periander. Legite modo Herodotum (1, 23sq.) vel Gellium (Noct. Attic. 16, 19)!

Haec citato calamo. Valete. :) IV Id. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Aenigma fabulare

Emitteby Marcus Favonius on Sol 12 Sep, 2004 0.34

M. Favonius sodalibus s.
Rex quidam ad amicum gloriabatur uxorem suam longe ante alias mulieres specie insignem esse ac pulchritudine eumque, ut illam ipse ex propinquo aspicere posset, in cubiculo occultavit. Uxor autem amicum deprehendit eique postridie optionem dedit, utrum regem necaret sibique nuberet an ipse capitis damnaretur. Amicus regem occidit, ei successit eiusque uxorem in matrimonium duxit.
:?: Rex ? Amicus ? :?:
Amicus ille etiam anulo usus esse traditur, ne cerni posset... :idea:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 12 Sep, 2004 16.18

Spartacus doctissimo Favonio sal.

Recte dixisti, Favoni: Arion et Periander sunt A + B.

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Lun 13 Sep, 2004 2.16

Spartacus Favonio suo sal.


Ut suspicor, ille Candaules nuncupatus est, qui rex Sardium erat.

Amicus eius, re vera servus eius qui postea rex factus est, Gyges appellabatur.

Valeto!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Gyge

Emitteby Marcus Favonius on Lun 13 Sep, 2004 19.11

Marcus sodalibus, imprimis Spartaco mythologo s.d.p.
Factum bene, mi amice!
Obiter dictum: Duae exstant fabulae, quae ad Gygem pertinent. Quarum altera tradita est ab Herodoto (I 8 – 12), altera a Platone (rep. 359b – 360d ≈ Cic. off. 3, 9). Admodum inter se discrepant. –
Nunc iterum tuae, si vis, Spartace, sunt partes.
:)
Valete. Id. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 13 Sep, 2004 20.55

Iulia Marco ac Spartaco sal.

Iam te rogatura eram, Marce, ut auxulium nobis dares, cum - iam in lecto - mihi venit solutio. Pro dolore Spartacus me citius respondit. :cry:
Ob eam causam iam excogitavi aliud aenigma fabulare, hoc tempore autem alius generis:

Rex quidam unum habet filium fortissimum, quem somniat mox armis moriturum, et cui ob eam causam uxorem adducit. Mox venit peregrinus, qui purgationem necis ab illo rege quaerit. Eodem tempore in parte regni sus agros vastat ita magnus, ut incolae eum non possunt caedere.

Nunc haud quaeritur, qui sint personae, immo quidam oro eos, quibus nota est fabula, ut taceant. Aliud e vobis quaero: Quid putatis, ut sequatur? "Modo Graeco" cogitando hoc haud difficile inventu puto, quamvis non vobis nota sit fabula.

Valete.
Gottingae, Id. Sep.

P.S.: Placetne hoc genus aenigmatum?
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 16 Sep, 2004 22.36

Iulia sodalibus sal.

Quid vobis est? Num aenigma videtur nimium difficile? :shock: Dabo auxilium: Dixi regem habuisse somnium, somnium autem genus est oraculi. Si quis in Graecia antiqua oraculum acceperit, quid solet fieri? Nonne oraculum expletum est? Et qui homines monstra solent necare, quia semper fortissimi sunt omium? Et si est homo cui non favent superi, ut peregrino nostro, quid ei accidere potest?
Si paululum modo mythologico cogitatis, puto vos omnes posse solvere hoc aenigma. :roll:

Proposui hoc aenigma, ut omnes suspiciones mittere possint, non solum ii, qui noverint omnes fabulas fabellasque. Sed si libentius indicare vultis nomina actorum, solom oportet dicatis. :?


Valete.
Gottingae, a. d. XVI. Kal. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 16 Sep, 2004 22.45

Spartacus Iulae sal.

Nihil amplius moretur, Iulae, amabo te, namque scis me curiosum esse! Post tertium diem, ullam solam mentionem iussu tuo de hoc themate vitans, prorsus tacere nequeo!

Tractaturne de rebus ad illos argonautas attinentibus, praecipue ad Meleagros, a quo sus mortuus est?


Vale!
Last edited by Spartacus on Ven 17 Sep, 2004 2.45, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Iov 16 Sep, 2004 23.25

Iulia Spartaco

Nihil ei fabulae est de Argonautis neque de Meleagro. Ignosce, non vidi id ei similem esse. Sed Meleagrus non mortuus est ob oraculum. :roll:

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 18 Sep, 2004 11.33

Marcus sodalibus, imprimis Iuliae s.p.d.
Cum Spartaco excepto nemo adhuc ad te scripserit, silentium nunc rumpendum mihi esse censeo; quod te, Iulia, oro mihi ignoscas.
Fabulam abs te memoratam notam mihi esse doleo :cry: : Legite modo Herodotum (1, 34sqq.): Croesus rex – Atys eius filius – Adrastus peregrinus, qui ferrea iaculi cuspide non aprum, sed Atyn casu percussit. Quod regi improvisum atque inopinatum accidit et somnium eius praeter exspectationem verum evasit.
Valete. XIV K. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 18 Sep, 2004 22.33

Iulia sodalibus, imprimis Marco Spartacoque sal. :D

Recte dicis, Marce. Vidi hoc genus aenigmatum non aptum esse sagacitate vestra. :cry:
Consilium mihi venit, quia olim legens eam fabulam et hoc loco consistens magistro quaerenti finem potui dicere fabulae, de quo magister valde gavisus est.

Aliud ergo proponite aenigma...

Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 19 Sep, 2004 16.00

Spartacus Iulae et Favonio omnibusque ceteris sodalibus sal.

Est enim meae consuetudinis, ut omnes res aperte dicam.

Multis post diebus sine ulla enodatione ex aenigmate a Iulia proposito, haec profero:

Aut Favonius, quem principem magistrorum (nec omittam nempe omnes alios qui par ei sunt) idoneum responsum nobis porrigat, an venia a nobis mox detur ut Iulia interrogata respondeat. Palam vobis manus do!

Valete.

P.S: vix hanc epistulam scripsi, cum vidi Favonium Iulamque iam de re relata scripsisse !
Last edited by Spartacus on Sol 19 Sep, 2004 19.58, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Sol 19 Sep, 2004 18.00

Iulia Spartaco Marcoque sal.

Ob eam causam, mi Spartace, elegi fabulam cum nominibus et mihi (praeter Croesum) alias ignotis: Non enim quaesivi nomina actorum aut ubi inveniri possit, sed quid facturum sit, quod autem haud dificile censui inventu. Omnes enim scitis oracula semper expleta esse, filios regum semper omnibus aliis praestare virtute fortitudineque et deos raro favere homicidis. E quibus putavi posse cogitari filium in feram ire et in venatu occidi a peregrino. :roll:

Haec hactenus. Valetote.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 21 Sep, 2004 2.23

Spartacus omnibus sodalibus mithologiae faventibus, praecipue Iulae Favonioque sal.

Ut iam pridem dixi, prorsus tacere nequeo; quamobrem mihi venit in animo novum aenigma vobis patefacturum porrigere.

Ecce:

Dea immortalis quondam hominem mortalem valde diligebat; quare ea quaesivit e Iove num immortalitatem suo dilecto dari posset. Tanta fecit ut Iuppiter denique acciperet. Ea tamen, vae illi viri!, oblita est a Iove petere ut suo amanti cum sempiternam vitam daret tum iuventutem eius servaret.

Cum ille senex factus est, mirabile dictu, ea eum in formam animalis vertit, cuius speciei in praesentia dicere vitabo.


Rogo vos ut dicatis qui homo + dea erant.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron