Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 15 Oct, 2006 3.26

Hauete Phlebas, Muci, ceteri

Non solum de homicidiis, sed de omnibus criminibus disputabam. Sed si mauultis de homicidiis disputare, disputemus.
Imprimis non nego homicidia inter nos magis crebra quam in Europae locis esse; sed uestra ratio quod sclopeti sint eorum causa non sequitur. Haec enim facta sunt. Inspicite iterum quaeso illam indicem homicidiorum/100,000 incolarum: #1.Colombia, 61.7; #2. Africa Australis, 49.6; #3. Iamaeca, 32.4; #4. Venetiola, 31.6; #5. Russia, 20.1; #6. Mexico, 13;...#24. US, 4.2;...#46. UK, 1.4; #47. Italia, 1.2. Vos rogo, si sclopeti facilius reddunt homicidia, quare in Russia, ubi priuata sclopeti possessio est illicita, numerus homicidiorum inter Ruscos uersus Americanos quinquies maior est? Quare sunt pauciora homicidia in Norgia, etsi sclopetis magis crebris, quam in Britannia? Addite hoc, quod 90% Americanorum homicidarum atque suae uictimae sunt ambo scelesti; quod indicat scelestos, id est fures, inter se necantes.
Etsi homicidia apud Britannos semper pauci fuerunt, ante quidem sclopeti uetati erant anno 1997, tamen uiolentes uidentur: Vis/100,000: #1. Africa Australis, 12,075.2...#6. US, 7589.8...#8. UK, 7459.5

Valete
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 15 Oct, 2006 15.26

Mucius Vettio ceterisque salutem!

Profecto propagatio priuatis sclopetorum non sola causa criminum in mundo est, tamen ualde eam puto iuuare crimina. Multae esse possunt causae uiolentarum, et quod commune sit omnibus nationibus quae iecisti mihi uidetur esse paupertas. Nam in pauperi regione facilius uiolentia propagatur, certamen fit, ut ita dicam, uitae. Etiam hic in Italia uidemus regiones magis uiolentae esse illae meridionales, ubi paupertas peperit etiam mafiam aut alias huius generis consociationes; quae tamen spero quam primum deletum iri!
Sed propagatio facilior armorum faciliora reddit scelera: nisi certi sumus hominem, qui sclopetum poscit, non mente insanum aut debilem esse, arma equidem non sinenda ei!
Certe etiam uiolenta spectacula quae crebra praebentur hodie non iuuant, quia debiliores animo adulescentes nimis possunt turbari, et aliquando insanire. Sed nisi arma praesto fuissent, non puto adulescentes quidam caedem condiscipulorum in sua schola perpetrare potuisse.

Curate ut ualeatis!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Lun 16 Oct, 2006 2.41

Rhumak omnibu spd

Sed rogo, quae est in natione condicio educationis et potissime societatis, si quod unum a delinquendo iuvenes arceat armorum defectio sit? Suspicor in America non tam in armis (quorum possessionis facilitas utcumque scelestissima est res) quam in natura plebium urbanarum violentiam insitam esse censeo. Maximum nocumentum quo, Vetti aestimate, tua natio laborat, "sprawl" est, sive irregulata expansio urbis per cetera quaevis spatia libera circum. Nam hoc sprawl, quod forsitan latine exurbationem appellem, rura deteriorat, plebes rusticas urbem impellit, ita ut in ipsa condiciones vitae usque in diebu difficiliores efficiantur: urbani defraudati sibi videntur, rustici et defraudati et exclusi - defraudati quia ipsa exurbatio, sive ipsi urbani, sibi spatia subduxerint; exclusi qua urbanorum eorundem odium passi. Adde et immigratos praesertim antiquitus Nigros et Seres, qui numquam omnino se partem populi americani senserunt, sed quasi alteram Americam seclusam atque cum altera certantem: ego numquam, numquam, ita me Di ament, numquam obliviscar, parum post turres geminas dirutas, nigrum quendam a commentatore rogatum, quid de eventu sentiret, cui "se" respondit "prius oculis suismet non credidisse, quoniam aeronavibu cadentibu cannabi fumaret (et quam bona illa cannabis esset admiratum esse!!!), dein nil doluisse, quod palacia divitum, non suae gentis lacessita essent"!
Ad summam, ob exurbationem spatia urbica et rustica commixta confusaque sunt; ex immigratis quot populi tot nationes secessae fiunt; adde, quod ad rem publicam regendam semper eosdem homines earundem factionum, qui saepissime se pessime repraesentant, cives eligere cogantur...
Sic stantibu rebus, in hacne natione tam facile arma parares???
Iudicate vos...

et valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De custode publico Italico interfecto

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 05 Feb, 2007 22.57

Sodalibus s.
Catinae, in oppido Siciliae, spectaculo pedeludiario finito Philippus Raciti custos publicus a spectatoribus furibundis, qui lingua Italica „tifosi“ appellantur, crudelissime interfectus est. Cuius mortem graviter lugemus. Equidem non solum eos, qui in culpa sunt, maxima poena afficiendos, sed etiam campos quosdam pediludiarios claudendos esse censeo, idque „in decem annos“: neque enim quisquam nostrum est, quin memoria teneat, quid Tacitus scripserit in XIV Ab excessu Divi Augusti (c. 17):
„Sub idem tempus [sc. a. 59 p. Chr. n. MFU] levi initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo, quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat. quippe oppidana lascivia in vicem incessente probra, dein saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortes deflebant. cuius rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque, quae contra leges instituerant, dissoluta; Livineius et qui alii seditionem conciverant exilio multati sunt.“
Quid plura?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Sina

Emitteby Phlebas on Sat 24 Feb, 2007 16.56

Phlebas sodalibus salutem

Heri legi acta Foreign Affairs, ubi inveni articulum in quo David M. Lampton, professor studiorum Sinae, de potentia Sinae docte tractat. Indoctissime synthesin facere audeo.

David noster descibit tres potentias: potentiam militiae, potentiam oeconomiae et potentiam, ut ita dicam, intelligentiae.

Militia
Potentia militaris Sinae accrescit pariter cum potentia oeconomica; sed moderatores Sinae nolunt terrere nationes circumstantes et auxilium petunt ut Civitates Foederate Americae vigilent extremum orientem. Vero hodie Sina non habet capacitatem militaris ut bellum externum gerat et cooperationem internationalem fovet, conplures observatores mittens ut collaboret ad operationes internationales.

Oeconomia
Nationes occidentales perverse iudicant de oeconomia Sinae: exaggerant copias bonorum ex Sina in Occidentem venientes et minuunt bona occidentalia empta a Sinenses. Vere oeconomia Sinae afficit operarios alterarum nationum, sicut Mexici, ubi simplicissimae operationes facte sunt.

Intelligentia
Quod ad potentiam intelligentiae attinet, continue augescit numerus Sinensium qui visitant nationes occidentales et numerus studentorum Sinenses studentes in univeristatibus Europae et Americae. Moderatores Sinae sunt homines peritissimi, et docti legati Sinenses perlucide interpretant mores nationum exterarum.

Stabilitas Sinae
Quod ad condicionem intestinam Sinae attinet, factio guberni, id est Factio Communista Sinae, adsensum populi habet propter prosperitatem oeconomiae, sed inequalitas inter dites et pauperes, id est inter urbes et rura, continue augescit, magna pericula ponens civili stabilitati. Ergo moderatores sapienter miscere debent incrementum oeconomiae et aequalitatem, defendens incolas remotarum regionum ruralium.

Quod faciendum sit?
Moderatores Americae, certiores facti rationum Sinensium, agant ut cooperatio militaris augescat. Natura oeconomiae universalis compellit nationes occidentales ad incrementum capacitatis innovandi: ut certent cum pauperioribus nationibus, scholae augendae sunt, non portoria.

Sinenses cooperentur nationibus occidentalibus ut causas communes promoveant, exempli gratia operam dent ad moderationem universalis calefactus; publicent expensam militaris et, quod ad Taiwan attinet, opus est terminent instructionem telorum adversus insulam.

Valete

--------------------------
(1) The Faces of Chinese Power, David M. Lampton, Foreign Affairs, Jan / Feb 2007
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

De bello intelligentiarum, id est de tertia potentia

Emitteby Phlebas on Sol 18 Mart, 2007 9.46

Phlebas sodalibus salutem

Recens articulus in Foreign Affairs (de quo in nuntio meo praecedente) dicit tres esse potentias, id est militaris, oeconomicae et intelligentiae sive informationis, et demonstrat quanti momenti sit moderatoribus Sinae potentia intellecti. Cura culturae, communicationis internae et commercii exteri sunt potentissima instrumenta potentiae Sinensis.

Similiter legens Quardiennial Defense Review Report (1), invenire potes: "…opus est formare instrumenta apta ad investigandam et communicandam informationem…" (…developing new tools and processes for assessing, analyzing and delivering information to key audiences...).

Non solum informatio, sed etiam mala informatio, aut aperta falsitas, ut demonstrat recens casus Americanus, in quo Praesidens falsam notitiam de periculo armorum ad interitum multitudinum publicavit ut consensum cepisset ad bellum Iraquiensem (2).

Deinde, de numeris suspicari opus est, ut aperte dicit The Economist (3): "Moderatores diligunt numeros flectere" (All governments find it tempting to tweak the numbers they are judged by), et demonstrat quomodo admistrationes generent numeros ex quibus iudicentur.

Ultimo, bellum intelligentiarum non incruentum est: numerus homicidiorum scriptorum ephemeridum continue crescit, in Russia LXXXXIIX scriptores ephemeridum necati sunt praeteritos decem annos, et in orbi terrarum numerus homicidiorum scriptorum ephemeridum duplicatur in quinque annis (4), bona pace libertatis imprimendi.

Valete

A.d. XVI Kal. Apr. – Sils Maria

-----------------------------

(1) Quadriennial Defense Review Report, Department of Defense – United States of America, February 6, 2006, pag. 92
(2) El País, miercoles 7 de marzo de 2007, pag. 3: El conflicto de Irak – Los m
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 09 Mai, 2007 0.11

PRAES.GALL.SARCOSIO.D.R.P.F.F.S.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Merc 09 Mai, 2007 11.28

Hispania iam socialista, Italia octobre venienti factionem socialistarum reficere laboranti, quantae utilitatis Gallia socialista Europae Americanorum procacitatem compescere conatae fuisset... Heu nos, Seres propter multam quassant Mediolanum, legatus Serum Italiam totam propter multam unam illam minatur, ut popularibus suis impune factum abeat, imprehensores sericos illicite operam dantes et regentes Italiam licturos et illa tacet. Europae non arma nec vis multi populi est: quo columine nisi iuris operarii regatur? Scilicet illud abicit. America Vicetiae castra sua ampliare (ne struere quidem ei licuisset!), Italia necdum adnuit, cum protinus Germania situm suom praebet, si Italia negatura sit: Germania nostra, Germania illa, quae (quamvis non pacificis rebus impulsa) modo tam valde strenueque arrogantiae americanae de bello iraqueno obstiterat. Quid est, Rhumak? Quid moraris emori?

Valetote
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 16 Mai, 2007 0.45

Aue, Rhumak!

Nimis desperare uisus es, si quidem cur moreris emori propter res politicas interrogas, etsi rationes tuas non intelligo, quod Sarcosium, unum cum senatu suo, tandem socialistum nihilominus fore confido. Isti Seres Mediolanenses saltem polite rebellant, ut qui ampullas plasticas pro lateribus iaciant.
Praeterea, quot ex illa turba, quae singulae uexillationi Americanae Vicetio non licuisse stationem habere questa est, non fuisse communistos existimaueris? Communisti enim omnia Americana respuunt. Quae uexillatio, si memini, ibi adfuit usque ab anno MCMXLIV. Intelligo autem cur copias peregrinas in Italia nolueris adesse. Quid autem haec quorum mentionem fecisti attineat ad Sarcosium nescio, qui, ut iam dixi, praesertim si quando "irati iuuenes," ut uocantur, inceperint autocineta incendere iterum propter alimoniam reductam, bonus socialistus, reor, in fine futurus est. Magistratus enim sibi maxime seruant; quare miror tot communistos propter Prodi/Ianum chartas suas incendisse, quos iam assuefactos esse obstuprationi imputauerim.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Iov 17 Mai, 2007 17.41

Ave Saturnine.

Loqueris de castris vicetinis, et de communistis pompae participibus.

Primum dicendum est nil communistas esse necesse, ut omnia americana respuantur: ipse, vg, dictaturam communisticam odi vereorque, quia socialista sum, sed, post sex annos bellorum, eccum quae multi sentiunt:

Bush democratiam iocum facit;
Is petroleificibus armorumque fabris rerum potitust;
priores puteis captandis ditant, alteri bello;
quare america semper in bello vivit, et id ubicumque copia petrolei sit gerit.

num me unum hoc putare censes? Atqui multi id sentiunt, hisque in annis usque apertius factum est.

Nemo non vesanus americanum populum odit: curnam quivis populus odio dignus sit? sed alid populus, alid potentes. Si quoquoversum bella gerere proceres vostros iuvat, faciant (certe iure populorum iustitiaque aberrat, nec quid huic cum democratia sit video); si hoc tranquille faciant sinere vultis, sinite (certe autem et hoc nobilitati et honori populari repugnat, nec quid huic cum libertate sit cerno)... sed cur nos pone? Europa libera esse debet: americanos non odimus, sed castra vostra apud nos nolumus: num quae nostra apud vos habemus? Quo spiritu fultam ni hoc Hispaniam reris, quae simul socialista facta copias Iraquia deduxerit? Gallia socialista augmentum auxiliumque socialismi europaei, qui etiam libertas europaea est, foret, id praesertim in illa Gallia, quae bellum iraquenum inde a principio respuit: nunc ista optimatis fit (quonam pacto Sarcosius socialista fore potest, qui optimatibus electus est?); Germania, quae cum illa id bellum respuit, castra sua nostrorum in loco offert, si quando vicetina negaturi simus et iste Prodi (quem nescio cur Ianum voces, quando Ianus altero vultu ridet, altero plorat, Prodi ut ille Egnatius catullianus usque renidet - quam gaudeam si plorantem videam!) prorsus opinione electorum ipse suorum discrepat neque eam nucis aestimat: haec cuncta turpissima probra inter se connexa censeo, quae libertatem europaeam minari videntur.

Quod ad Seres, scin quia pompa illa cita sit? Quia custos quaedam viaria cistiberae sericae multam imposuit. Num quando apud vos evenit ut ob multam turba operariorum peregrinorum moveretur legatusque illius nationis illuc minatus veniret, mercatores suos apud vos impendere decessuros, nisi legibu vostris absolverentur pateremini? Denique scito minime pacate hanc pompam habitam esse: nam praetoriani nostri, sedatum interventi, numero superati violenter arciti sunt. Hoc nonnisi in Europa debili nationeque debili fieri potest, quamobrem simul eis factis et hoc querebar: haec omnia nam facta opinione mea hoc significant: europam longe abesse a libertate, si hinc imperio bellicosissimo, hinc turma populi superbi praeter iustum legemque laborantis litigiosique comprimitur, et comprimi patitur imbellis.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 18 Mai, 2007 3.01

Vettius Rhumaki s.d.p.

Etsi et Blair et Bush bellum pro petroleo non fuisse dixerunt, eius mercatores, ut recenter euenit, contractum Iracis imposuerunt quo ditescent, magnam lucri partem petrolei extrahendi ab Iracis capientes. Certe igitur bellum pro petroleo factum est. Sed utrum per insidias an per accidens hoc occurrerit est alia quaestio. Nam denuntiatores belli, propter lucrum consequens quorundam, idem de bello magno primo, secundo, Vietnamico expresserunt. Bush, unum ex ineptissimis stultissimisque praesidum Americanorum, non culpo; potius pro fisco Americano decocto belli causa, pro uiolentia perpetua, pro euersione innocentum quibus finem propter et stultitiam et ignauiam suam imponere nescit. Quem pupam auarorum petrolificorum et consultatorum suorum fuisse teneo. Itaque, etsi bellum pro petroleo imprimis fuisse non constare credo, euentum ipsum nihilominus petrolificos ditesciturum esse credo. Ditesciturum, inquam, si quando terroristi siuerint; nam e LXXI fontibus petrolei Iraciae, tantum XXIV sunt utiles in media uiolentia. Edite pugnos, uos auari petrolifici! Euentu autem eodem, quatenus ratio referat non possum dicere. Nos u.g. ambo McDonald's oderimus: tu propter faeneratores, ego propter cibum foedum. Sic effectum est idem.
Europam debere liberam esse dixisti; uolo ut omnes liberi sint. Sed iterum non intelligo rationem tuam, ut talis libertas propter unam castram, cui neque tributum pendis quae neque potestatem in Italia habet, nescioquomodo diminuitur. Rogo utrum America an Europa ipsa Europae maximus hostis fuerit. Te inuito ut castras in America struas. Non curo. Argumentum meum fuit in anarchistos, communistos, socialistos, antiglobalistos, uirides, sinistros qui maior pars, ut semper uidentur, denuntiatorum fuerant. Cui obiiciunt nescio. Certe pacifici non sunt, neque erant ad G8 Genuae.
Si Prodi Berlusconi, Sarcosius Chirac fieri potest.
114000 Seres; 20000000 Mexcani. Quid, putas magistratus nostros ciues an seruos uelle?
Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Ven 18 Mai, 2007 15.47

Vettio spd

Vnum castrum? amice, ecce relationis excerptum Pentagoni anno 2003 exaratae, quod milites vexillationesque americanas in Italia manentes numerat: quod secundum america habet:

Plures quam 2000 aedes proprias per superficiem latiorem quam 1.000.000 kmq; 1.100 aedes locatas per 780.000 mq; 15.500 militarium et 4.500 civilium residentium muneribusve pro tempore fungentium.

Hi sunt numeri militum americanorum hic stantium in Italia. nec simplex est rete vexillationum americanarum perspicere, qua plerumque sub iussu mixto americanorum et N.a.t.o. : ea vicetina una earum est, cui ampliandae facultas iam a Berlusconi quinque ferme ante annos concessa erat, ne rogatione quidem populari Vicetinis lata.

Invitas ut castra in america faciamus: utrum europaea an italica haec castra vis? Nam si italica, fieri non potest quia milites nostri pone vestros tortoribu protegendis occupati sunt; si europaea, fieri usque minus potest, quia Europa (non immerito hanc sibi maximam hostem esse dicis) se exercitu dotare non valet, quamvis iam De Gasperi noster annis '50 in primis necessitatibus europaeorum exercitum proprium esse dixisset.

Dicis hoc si faceremus te non curaturum: aliter te censiturum suspicor, si prope domum tuam milites italos ebrios vesperi castris exeuntes inque discotecis, popinis, quadruviis grassantes haberes, qui quicquid sibi permittere possent, quando siquid facinoris facerent ne sub iudicem quidem americanum controversia iret, cum sub iuris dictione italica essent, quae iuris dictio nil nisi parvula multa imposita ad vos politos et perpexos remitteret... quia scito ita se rem cum militibus americanis in Italia habere. Aliquot ante annos milites americani de castris vicetinis aeroploeo exercitabantur, cum male vehiculum gestientes se in funes ferreas cuiusdam funiviae apud Genuam rescissuros errore miserunt: non memini quot mortui ex eo eventu fuerint, sed nonnulli fuere. Iudices itali ab america impediti sunt quominus eos iudicarent, qua iurisdictioni americanae subditos, itaque scelesti in americam missi nil nisi monitum, multam, degradationem passi sunt: in Italia de homicidio culposo damnati forent, et nunc in carcere manerent: ita, liberi sunt ac munere suo Vicetiae nuncusque protecti funguntur. Quantum impenditis vos, amice, ut hos aleones apud nos nutriatis?

Hocine miraris cur libertatem europaeam minari ac minuere censeam? atqui censeo, amice mi.

Censeo etiam americam europamque pariter liberas fore nonnisi militibus suis utraque per se usa quam minimum, nec quoquam populo in orbe praesentiam militum alienorum pati coacto: iam sat fastidiosum est suorumpte praesentiam pati!!

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 19 Mai, 2007 7.17

Vettius Rhumaki s.d.p.

Etsi causam pro illo nauigatore Americano, qui reus saltem homicidii negligentis est et potius sub Italo iure ponendus atque puniendus, non dixerim, eum non credo quicquam cum castro Vicetino habuisse. Insuper, cum in Germania militarem, neque a me neque a commilitonibus Germani damnum acceperunt; quos potius immenso cereuisiae consumptu ditauimus. Quod ad cetera, tecum plerumque assentior. Neque enim in Italia neque in tota Europa copiarum Americanarum necessitatem uideo. Quod cum ita sit, idem de militibus Italis MCM in Afghanistania uel MM in Libano uel MMMCC in Cosouo non dixerim. Sed, ut iam expressi, quare gentes quaedam copias alienas, etiamsi foederatas, esse hostiles percipiant intelligo.
Quod ad castrum ipsud, quod sinistri augeri nolunt, solum unum hemistrigium in aeroportu Dal Molin, quo uix quicquam utitur, constructurum est. Quod dicunt theatro Olympico Palladii minaturum esse. Quid interest? Et Prodi et Berlusconi et consilium Vicetinum uolunt ut construatur; qui, quod populum esse pecus tenent, id construent. Denique, etsi eorum necessitatem nego, ius Americanum pro castris in Italia non possum imputare, nisi forte ob ter centena milia militum Americanorum quodam bello defunctorum. Hactenus hoc.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Sat 19 Mai, 2007 11.02

Non construent. Aderimus. Iam adfuimus, plures decem milibus, mense februario; illi fasces una cum auribu demiserunt. Et simul ac denique populus americanus his omnibu futilibu bellis, quae solum arcas suas exsiccant arcasque procerum suorum complent, omnino satietur, is milites suos undique revocabit, nos proceres nostros in castris americanis iam vacuis claudemus, quae continuo demoliemur, una cum illis intus, ac demum valebimus. Haec hactenus,

Tu quoque vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron