by Spartacus on Iov 30 Dec, 2004 22.53
Spartacus Bricio sp.d
Salve Brici ! De hoc themate, id ist de lingua Latina in UE adoptanda, necnon, iam locutus sum, atque etiam quidam sodales.
Mittam tibi nunc, sine mora. Prodest, te volente, ut denuo legatur:
<<
Spartacus hominibus somniantibus hunc locum legentibus sal.
Legi iam pridem excerptum e “Latinitate” de auctore Italico, Vido Angelino, scriptum anno millesimo nongentesimo nonagesimo nono, ubi cum de nova methodo docendi ac discendi Latinam tractatur, tum multa et illecebrose inventa sunt, ne dicam propositum vel spes linguam Latinam denuo a fronte fore.
E methodo ista, citem tantummodo auctorem inter duas partes diduci proponere: hic lingua Latina “excellentium Romanorum Auctorum”, alter lingua Latina cotidiana. Ambae discendae sunt modo ut discipuli simul loqui plebeium sermonem simul res philosophicas disputare queant.
Tantam fidem suae arti docendi ille habet ut, sua sententia, lingua Europae ad nationum integrationem vel civium concordiam Latina aptissima sit.
Nunc mitto excerptum eius auctoris ad verba supra scripta corroborandum:
“Nihil ergo aliud demum proponimus nisi ut utraque methodus quodammodo simul ingeniose coalescant ad duplicem finem assequendum: hinc, ut discipuli celerius et uberius ab operibus Auctorum Latinorum haurire valeant, et illinc, ut crystallina lingua vehiculari locupletentur, quae babelicum pluringuismum Europae denique praetergrediatur, idcirco efficiat ut istae inquietae et rixosae Europae gentes, per usum eiusdem translucidae communis, ad mutuam tangem fraternitatem allici queant”.
Somnia an fallax ratio quorumdam virum doctorum? Res quae fieri potest, necne?
>>
Valetote.