Page 1 of 1

quaestio lexicographica de "ventirotis"

EmitteMissus: Iov 20 Oct, 2005 17.58
by Jarcius
salvete omnes!

in quodam fasciculo commentariorum periodicorum qui inscribuntur Vox Latina, neologismus ventirota proponitur ad sublimes malos significandos quibus terna, ni fallor, bracchia sunt, eaque plana atque longa, minimoque pondere, si eorum malorum magnitudinem respexeris, instructa, quo facilius vento agitari possint, eoque modo centralem turbinem movere cujus motu efficitur ut generatrum electricum excitetur.

quaestio autem est utrum neologismus ille recte, id est, secundum lexicales linguae Latinae regulas confictus sit annon.

ceterum ex me quaero, liceatne tales excelsos malos vocare "palos seu malos Aeolicos", utpote quibus venti sive "Aeoli" auxilio vis electrica generetur, an forsitan potius "turres Aeolicas", propter ipsam celsitudinem, an prorsus aliter.

valete

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 9.14
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Jarcio s. d.

Nec mihi placet illud vocabulum "ventirota", o erudite Jarci, sed cum vocabolorum Latinorum creandorum regulas non satis novi, demonstrare non possum, quare illud non placeat. Constat talia vocabula ex duobus vocibus composita in sermone Latino non esse ingenua, sed a vatibus Romanis, qui huiusmodi vocabula in Graecis poematibus vidissent, arte ficta, vid. "ignivomus", "blandiloquus". Haud vero scio an talis compositio verborum in Latina lingua nonnisi ad adiectiva fabricanda in usu fuerit; "ventirota" vero vocabulum est! Vale. Budapestini, d. XII. Kal. Nov.

PS: Ceterum expressio "turris Aeolica" videtur mihi salsissima ac iucundissima, quam etiam ego praeferendam esse censuerim duobus aliis. :D

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 11.42
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus, imprimis Iarcio Mercurioque sal.
Vocabulum „ventirota“ comparari oportet cum aliis verbis copulatis:
Igni-vomus < ignis + vomo (ignem vomens),
blandi-loquus < blande + loquor (blande loquens),
belli-ger < bellum + gero (bellum gerens),
signi-fer < signum + fero (signum ferens),
agri-cola < ager + colo (agrum colens),
et alia multa eiusdem generis. Omnia haec vocabula composita esse apparet ex duobus vocabulis, quorum alterum est substantivum, alterum verbum. Qua re perspecta longe aliam esse intellegetis rationem vocabuli ventirotae : venti-rota < non: ventus + roto (ventum rotans, quod sane absurdum), sed: ventus + rota (rota venti, Hispanice: rueda de viento); manifestum ergo est vocabulum “venti-rota” ex duobus constare substantivis, id quod in lingua Latina satis inusitatum videtur esse.
Quid ergo? Pergamus rem per analogiam tractare.
Rota aquaria = rota, quae aquis impellitur (cf. Vitruv. 10, 5, 1).
Nonne ergo dici licet “rota ventaria”? Nonne ut “aquarius” (i.e.ad aquam pertinens), ita adiectivum novatum “ventarius” (i.e. ad ventum pertinens)? Rota ergo ventaria est rota, quae impetu ventorum versatur. Quam ob rem aptum videtur esse etiam vocabulum „malus ventarius“.
Vos quid censetis? :roll:
Valete. XII K. Nov. Ex Cornicum Campo.

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 14.09
by Gastón
Gaston Iarci, Marco Favonio Mercurioque s.p.d.

Latine ignarus sum, sed machinator :wink: . Ergo de hoc alquid dicendum est mihi.

Rota quae inter fluidum (aquam aerem vaporem...) et machinam energiam mutat, "turbina" est in lingua Hispana. Si ex aere energiam captat, "turbina eólica" est. Hae saepissime iunctae sunt generatoribus electricis", quae energia machinae in electricam mutat.

Nescio utrum verbo "turbina, -ae (f)" in ligua Latina uti licet. :roll:

Valete!

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 15.47
by Tiberis
Tiberis sodalibus, imprimis Marco suo sal.d.
Ne moleste feras, mi amice, si a verbis tuis supra scriptis paululum dissentiam. sed sunt quidem in lingua Latina - quamquam rara -vocabula composita, quorum altera quaeque pars e substantivo deducta est, veluti:
auricolor (aurum+color); domicenium (domus+ cena); ferrifodina (ferrum+ fodina) et al.
quamobrem appellatio ventirotae non falsa quidem est, quamvis parum apta ad id significandum, de quo agitur.
turris Aeolica haud male dicitur; tamen hac appellatione rota ipsa vento agitata prorsus neglegitur.
quid ergo? rota ipsa plus in machina illa appellanda valere mihi videtur quam malus, in quo fixa est.
equidem hoc proponere ausim: alae rotantes
quid de ea re censetis?
vale et valete.

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 18.09
by Marcus Favonius
M. Favonius Tiberi suo ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Dissentire te mecum, amice mi doctissime, minime indignor. Nonne iuvat de rebus disputare grammaticis? :D

Vocabulis a te exhibitis ex parte me victum esse confiteor. Tamen imprimis vocabulum „ferri-fodina“ compositum puto esse ex substantivo et verbo: < „ferrum“ + „fodio“ (cf. blandi-loquentia < blande + loquor). Sed vocabula „auri-color“ et „domi-cenium“ non eadem ratione explanari posse suspicor.

Utcumque vero se habet res, vocabulum ventirotae, quamvis aliquantulum a Latini sermonis ratione abhorrere videatur, tamen facillime intellegitur. Sed substantivis copulatis nisi modestissime utendum non esse censeo. Tiberis noster proponit „alae rotantes“: bene! Nonne dici licet etiam „rotae alatae“? „rotae ventariae“?

Quid ergo?

Valete.

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 19.08
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus, imprimis Gastoni s.d.p.
Verbum novatum „turbina“ comparari potest cum „“fod-ina“, „rap-ina“, „offic-ina“, „carnific-ina“, „ru-ina“ aliisque eiusdem generis. Apte ergo videtur sonare.
Vocabulum autem Hispanicum „turbina eólica" hoc modo Latine reddi licet:
Ut „turbina aquaria“ aqua, "turbina fumaria" fumo, ita „turbina ventaria“ vento impellitur; instructa enim est rotantibus alis sive rotis alatis, quae venti impetu vertantur.
Vos quid censetis? :roll:
Valete.
XII K. Nov. Ex Cornicum Campo.
:)

EmitteMissus: Ven 21 Oct, 2005 21.56
by Iulia
Iulia sodalibus sal.

Nihil scio de vocabulis Latinis compnendis, tamen liceat mihi quaerere: Quid impedit, ne adiectivo "aeolicus, a, um" utamur potius quam "ventarius, a, um"? Offenditne, si "rota aeolica" dicimus?
Valete.