victimas terrae motus tsunamisque memoria teneamus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Lun 03 Ian, 2005 1.56

Spartacus omnibus sodalibus salutem plurimam dicit.


Vereor ne, si ego talibus rebus staturus , aut profanus aut superbus videatur. Diutius tacere tamen non potero: mea sententia, vel clades ingentes vel tristes eventus sicut terrae marisve motus, nihil ad rem, id est ad vim divinam, attinet.

Credere haud possum quod, temporibus nostris, etiamnunc supertitiose quales pristini Romani simus !

Exempli gratia, prodest ut Ciceronis Topica legatur:

<<
Divina haec fere sunt testimonia: primum orationis – oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest in his deorum oratio - ; deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusdem ordo et ornatus; deinceps aerii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.
>>

Hactenus ad antiquos Romanos; alium paulisper videamus:

Anno millesimo septingentesimo quinquagesimo quinto, mense Novembris, immanis terrae motus Lusitanis accididit, plerique inopinantes ceciderunt... Ut solet, quipiam dixerunt punitionem divinam pro tantis peccatoribus esse in mundo fuisse. Immo, necesse erat secundum eosdem, mundum impiis exsolvere! Huiusmodi illos quibus “infidelesâ€
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron