Page 1 of 1

veni discere latinitate viva

EmitteMissus: Iov 07 Sep, 2006 5.01
by yury semenov
Salvete!

Programmator et physicus theoreticus de Odesso (Ucraina) sum atque amator magnus linguae latinae.
TTT situs amabilis meus fuit Lingua Latina Aeterna (linguaeterna.com). Ejus siti auctor, Poliachev M.P. putavit
Paginam nostram ut paginam Latinitati Vivae propagandae destinatam concepimus. Erat nobis in votis vincula amicitiae cum omnibus hominibus aetatis nostrae stabilire et firmare, qui aeque ut nos opinant nostris quoque temporibus linguam Latinam eas ipsas partes agere posse atque debere, quas iam per tria fere millennia agebat.

Post annum infarctum facto, Poliachev M.P. mortuus fuit.
Postea scripsi tam nuntium siti:
Post mortem auctoris, hic situs clausus fuit.
Sed is melior meruit quam defectionem.
Sic fio administatorem novum siti.
Certe lingua latina aeterna et immortalis est!

Nunc veni hac foro latinitate viva discere :)

EmitteMissus: Iov 07 Sep, 2006 9.56
by Scipio
Tristissimum nuntium est! Cognovi illud situm et dedi nomen meum!
Sed bene ventus sis! me iuniore vidi Odessam, pulcherrimam urbem maris ucrainam. Puto tuam urbem ucrainam amoenissimam.
Quid dicere de Ucraina, quae semper fuit (est) magni momenti in historia Europaea. Sed velim tibi quaestionem ponere: quis imperat hodie in Ucraina? Quis est Primus minister: Iuschenko aut Ianukovich? Quid facit Iulia Timoschenko?

EmitteMissus: Ven 08 Sep, 2006 1.27
by yury semenov
Hic est regnum democratiae :)
Praeses noster est Iuschenko, minister primus est Ianukovich.
Iulia Timoschenko vocata est frequentare adversa aeterna.

EmitteMissus: Ven 08 Sep, 2006 9.27
by Mercurius Hungaricus
Mercurius sodalibus s. d

Utinam Julia Timoschenko iterum in praesidem a civibus Ucrainae elegatur! Hoc facto enim saepius illa in televisione diurnalibusque ostendatur. Fateor vobis, sodales, iamdudum ardere me amore Juliae illius pulcherrimae Timoschenko...! :oops: :D :D Valete. Budapestini, a. d. V. Id. Sept.

EmitteMissus: Ven 08 Sep, 2006 14.17
by Rhumak
Ah, ita, Mercuri?? Et nunc videnda est!!! eo, video, redeo

EmitteMissus: Ven 08 Sep, 2006 14.20
by Rhumak
ATTATATTATATTATAE

ET NOS HABEMVS PRODI!!!!!!!!

IVLIA, SI ILLIC TE NOLVNT, VENI, VENI AD NOS VEROS RVSTICOS ETRVSCOS!!!
:lol: :lol:

Valete

EmitteMissus: Lun 11 Sep, 2006 8.45
by Mercurius Hungaricus
O IULIA, postpone Italiam Hungariae, cum haec propius est Ucrainae, quam illa; immo finitimi nos sumus vobis! ETIAM NOS HUNGARI SUMUS RUSTICI, AGRESTES, VIRILESQUE, ETRUSCI VERO NIMIUM URBANI MOLLESQUE! (SATIS EST MAECENATEM COMMEMORARE)

:D :D

(:D nos Franciscum Gyurcsány habemus: quem si posset fieri statim cum Iulia commutaremus....)