Non solum Iudaei sed etiam pagani arrepticii fiunt, atque hi quoque digni curari sunt:
15:21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15:22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
15:23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15:24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
15:25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15:26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
15:27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
15:28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
Quando poterimus et mundum purgare et maleficos homines diabolumque punire? Die iudicii extremi, vel “die irae”:
25:40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
25:41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
25:42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
25:43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
25:44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
25:45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
25:46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam.
Sequitur