Page 2 of 2

EmitteMissus: Iov 02 Dec, 2004 0.23
by Pistos
Pistos sodalibus amicisque s.d.p.

Veniam a vobis petere mihi in animo est, quod tam diu nihil scripsi, nihil respondi. Sed labore paene suffocatus sum. Mox melius.

Valete!

EmitteMissus: Mart 28 Dec, 2004 0.00
by Pistos
Pistos Iuliae, Marco, Ricardo sodalibusque s.d.p.

Recte putavistis, Iulia Marce Ricarde, recte rati estis. Bennopolis, quo oppido habito, vocatur.

Gratiam tibi ago, Iulia, quia illa de pagina ut puto utilissima mentionem fecisti.

Gratiam tibi ago, Marce, quia nos illustri de episcopo, cui nomini Bernwardus est, instruxisti.

Gratiam tibi ago, Ricarde, quia patriam nostram, imprimis cum tuam cognitionem eius certam ostendisti - Qui Bonaëropolinensis "Peine" vel "Springe" enumerare potuit, immo qui Germanus ipse? Quod tu potuisti! - summa laude affecisti. Amorem tuum nostrae gentis, quae hodie tibi videatur amabilissima, libentissime oculis percipio. Inter Britannos enim natu minores, e.g., Germani adhuc Nazienses, quod quidem Elizabeth II regina paulo ante Germaniam visitans comminuere conata sit, ducimur. Sed nostra gens horrifica atque turpissima scelera commisit, non commitit. Itaque Nazienses nominari non possumus, sed Naziensium heredes.

Tamen, dum volvitur mundus, Germanis etiam hodie opus est in remissionem peccatorum crucem stare Christi.

Valete!

P.S.: Exopto, Ricarde, ut sis salvus!