Page 1 of 1

Puella Pulchra

EmitteMissus: Sol 06 Mart, 2005 7.32
by bdc
Puella pulchra olim quam unus, Minus nomine, puer amavit, erat sed ea eum non amavit; miserrimus quam ob rem puer erat. Non gaudium habuit. Puellam pueri multi fortisque cupidine secutus erant etsi eam non vero amaverunt. Puella etiam felix non erat, nam bonum amare voluit. Uno die Minum puella videt et amor in pectus eius volavit. Amorem puer ea professus erat et coniugaverunt et laeto vixerunt.


In Latine difficillimo scripto. Scriptatisne facile? Dare auxilium mihi, si velitis. Gratias vobis do.

EmitteMissus: Lun 07 Mart, 2005 2.26
by Iacobus Lagus Afer
Iacobus bdc salutem plurimum dicit. Si vales, bene est, valeo.

Bonam fabulam bonisque grammaticis scripsisti. Novus quoque linguae latinae scholasticus sum, autem si me rogas, optimus modus ad latinae cognoscendum est legere et scribere.

Lege excerpta e libris a Romanis scriptis, et verbis in tuis, eadem scribe. Si potes legere linguam anglicam , lege unum librum ('Latin Prose Composition - based on Cicero' a Henry Carr Pearson scriptum) qui mihi multas de lingua latina res docuit.

Vale sodalis!

EmitteMissus: Lun 07 Mart, 2005 2.53
by Iacobus Lagus Afer
Iacobus bdc s.p.d. S.v.b.e.v.

Ave!

a te sciptum

Puella pulchra olim quam unus, Minus nomine, puer amavit, erat sed ea eum non amavit; miserrimus quam ob rem puer erat. Non gaudium habuit. Puellam pueri multi fortisque cupidine secutus erant etsi eam non vero amaverunt. Puella etiam felix non erat, nam bonum amare voluit. Uno die Minum puella videt et amor in pectus eius volavit. Amorem puer ea professus erat et coniugaverunt et laeto vixerunt.

rursum a me scriptum

Puella pulchra olim erat, quam puer Minus nominatus amabat, sed qua eum non amavit; ob eam rem puer miserrimus erat minimeque gaudium habebat. Puella a multis pueris fortique cupidine secuta etsi non vero amata ab eis. Puella etiam non felix erat, nam amorem decorum voluit. Uno die puella Minum vidit ac amor in eius pectore volavit. Amore suo professo, et coniugaverunt et laeto vixerunt.

quo tempore est? dormire me oportet.

vale![/b]

EmitteMissus: Lun 07 Mart, 2005 13.59
by Ericus Palmén
Ericus Palmén novis Latinistis, bdc et Iacobo Lago Afro, salutem dicit plurimam.
Amicissimi vivae Latinitatis esse videmini. Optimam, inquam, rationem invenistis, qua vos exerceretis et eleganter Latine scribere disceretis: brevem et simplicem fabulam amatoriam a bdc exaratam Iacobus retractavit, quo facilior intellectu necnon elegantior textus Latinus exsisteret. Pergite, quo coepistis; ita enim Latinitate in dies melius uti assuescetis. Spero vos mihi, veteri Latinistae iam in pensionem regresso, permittere, ut infra vobis meam de eadem fabula versionem praebeam, qua fortasse aliqua ad stilum latinum pertinentia illustrare possim:
"Erat olim puella pulchra, a puero, cui nomen erat Minus, amata, quae tamen eum adhuc sibi vix notum non amabat. Hanc ob rem puer miserrimus erat gaudioque omnino carebat. Puellam multi pueri ferventer concupiscentes prosecuti erant, sed non vere amaverant. Nec puella felicior erat quam Minus puer; in pectore enim suo de amore decoro somniabat. Quodam die Minum rursus vidit atque amore eius incensa est. Puer ei amorem suum professus est; deinde eam in matrimonium duxit. Quo facto ambo felices vixerunt."
Repeto, quod supra scripsi: Pergite, quo coepistis! Valetote!