R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 29 Oct, 2007 21.14

D. V. S. T. S.

Neque instrumentum neque pagina me sinit hic scribere nisi celerius breuiusque.
Si tibi statum causasque meae tristitiae descripsero, nec minus horrificaberis quam qui uultum Medusae aspiciat. Tantum dicar meipsum nimis bene cognosse, et quid ex uita meritem. Iamdiu sciui non inimicam, sed sociam facere tristitiam. Quamobrem dixi me malle de aliena patientia disputare, quia semper sunt quorum peius est conditio uitae. Quo noto, uix cuiquam liceat tristificari; nam pauci sciunt nisi sui misereri. Tanta est animae turpitudo, tot peccata humani generis, talis ingrata multorum mens, ne putemus omnipotentem deum non esse et beneuolentissimum et clementissimum, quandoquidem tot homines, etsi impietati dediti, nati sunt omnino in priuilegio. Attamen unus quisque, reor, habet quod meret. Quid mirum si grex stultorum palmam amatori sui dat? Stulti facilia obsequuntur. Quid facilius quam malum? Non refert utrum palma adimatur. Iocus esset nisi prius dedecus. plura non possum hic. propter tempus. Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 29 Oct, 2007 21.14

D. V. S. T. S.

Neque instrumentum neque pagina me sinit hic scribere nisi celerius breuiusque.
Si tibi statum causasque meae tristitiae descripsero, nec minus horrificaberis quam qui uultum Medusae aspiciat. Tantum dicar meipsum nimis bene cognosse, et quid ex uita meritem. Iamdiu sciui non inimicam, sed sociam facere tristitiam. Quamobrem dixi me malle de aliena patientia disputare, quia semper sunt quorum peius est conditio uitae. Quo noto, uix cuiquam liceat tristificari; nam pauci sciunt nisi sui misereri. Tanta est animae turpitudo, tot peccata humani generis, talis ingrata multorum mens, ne putemus omnipotentem deum non esse et beneuolentissimum et clementissimum, quandoquidem tot homines, etsi impietati dediti, nati sunt omnino in priuilegio. Attamen unus quisque, reor, habet quod meret. Quid mirum si grex stultorum palmam amatori sui dat? Stulti facilia obsequuntur. Quid facilius quam malum? Non refert utrum palma adimatur. Iocus esset nisi prius dedecus. plura non possum hic. propter tempus. Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 30 Oct, 2007 15.51

D. T. S. D. P.

Heia, computatrum manifeste me putauit tam bene scripsisse ut bis mitteret quod semel scripseram! Nunc ut finem epistulae mihi imponere licet, ista surrisio fuit error quem ad caput epistulae habui in animo posuisse. Praeterea scripseram "et melancholia et meo phono" ubi nescio cur et secundum non scriptum est. Artifex autem ineptus instrumentum culpat. Forsitan oportet nos talibus non uti, ne memoria huius paginae, quae est forum tot milliorum super millia cotidie scribentium, citissime ad exitium impleatur, quin moderator nobis minetur ut exigamur.
Quod audiui Polonos facilius intelligere posse Boihaemicam, id est Czecham linguam, uolo dicas an uerum sit. Equidem paulum Batauicam, Dutch inquam, intelligo, quia uerba non sunt Anglicis dissimilia.

Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 30 Oct, 2007 16.44

T. D. S. D. P.

Ahoj! Nuntios Tuos omnes duos ad tres forte multiplicatos et vidi, et legi, nec minus satis bene intellexi, ut opinor. Cras aut hoc die Iovis diligentius Tibi respondere conabor. Hic et hunc mihi procul a computatro laborandum est, telephono autem meo, ut scis, interrete caret.

Exspecta, si potes. Nashle! :wink:


P. S. Inspice, si velis: http://www.akwn.net
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Iov 01 Nov, 2007 14.56

T. V. S. D. P.

Gratias Tibi immensas pro epistulis tam pulcre elaboratis ago. Tu es Vettii mi unicus, optimusque epistolographus, nec minus verae vitae descriptor-quam quidam philosophus haud fictus. Certe eius sciens es. Si nolis mihi tristitiae Tuae familiaris causas explicare, decisionem hanc conabor intelligere et Tibi ipsi similiter eam aestimare. Praecipue si decisionis genesin iam antea enumerasti. Expressis verbis, ut ita dicam.
Audeo suspicare non omnes omnia in vita sua ut fabri parant, deinde sibi ipsi elaborant. Attamen, reor, nonnumquam facilius est causam malorum in neglegentiis aliorum atque suis invenire, quam accipere sine querellis iniustitiam fortunae quotidianae. Etsi hoc ineptum pleribusque videari possit. Vita mortalium tribus e principalibus ,,elementis creandis" componi
forsan possit: primo - e Dei voluntate iudicioque, secundo - ex actionibus nostris melius aut peius cotidie excogitatis. Tertia autem pars ab aliis hominibus in rerum natura nostra agentibus ortum suum capit.
Ex mea sententia non sine causa prima epistula Tua dupliciter in hanc paginam interretialem missa est. Re vera manifestum Tuum tam magni pretii est, ut lector eam saepe menti repetat. Etsi ego non omnia apud Te lecta comprobo.
Ad ,,et" coniunctionem secundum a Te forte, ut ais, perditam. Iterum fallorem hunc sicut duplicationem epistulae prioris nomen omen habeo.
Nonne fuit maeror Tuus voltui Medusae similis tam immensus, ut etiam stultissimum aparatum telephonicum movere posset???

Boihaemica vere haud dissimilis linguae Polonae est. Nil mirum, si ambo ad linguas Slaviorum nostrum priorum attinent. Ecce nonnulla exemplorum, quae veniunt mihi hoc tempore in mentem -
- (Latina, Polona, Boihaemica)
Non- Nie - Ne
Gratias ago - Dziękuję, - D
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 03 Nov, 2007 5.16

D. V. S. T. S. D. P.

Gratias tibi pro omne, cui nihilominus nunc punctim uix uolo respondere. Linguae Venedarum, qui Sclauones uocantur, similiores sunt inter se quam suspicatus sum. Nimis diligenter tali minimi momenti interrogationi respondidisti.
Quid nobis akwn.net? Qui mihi paulum neglectus esse situs uidetur, ubi nullus nuntius praeter Ianuarium huius anni monstratur. An est ibi aliquid mihi legendum particulare?
Nuper qualis sit uerus Californianus inueni; uidelicet qui uehementiam terrae motuum scire potest sine gradu Richterico, ut mihi accidit paucos dies ante. Sub meis pedibus aestimaui 5.7, terra quassanti. Quod est mecum alia peritia inutilis.
Tibi suadeo ut mihi aliquid delectabile rescribas; nam multum taedet hunc uastum situm inspicere.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Mart 27 Nov, 2007 13.07

T. V. S. S. D. P...

...etsi pisci similiter silet.
Veniam Tuam peto Saturnine! Hoc tempore vix licet mihi respondere.
Multis de causis - mox explicabo Tibi cur. Scilicet, si patientiam Tuam mihi benigne donabis...


Facetiae?
,,Cracus, a quo Cracovia, Poloniae urbs celeberrima, appellatur, draconem periculosum fraude necavit. Iam ante Cracum multi viri draconem necare studebant, sed omnes a dracone devorati sunt. En, iuvenem audacem, qui draconem necare desiderat, videmus. Iuvenis tergum draconis murum esse putat et - <<post hunc murum>> - inquit - <<me calabo et cum draco appropinquabit, monstrum nacabo.>>
Draco haec verba audiens ridet et se cenam bonam habiturum esse gaudet. Frustra tamen sperat monstrum..."

Vale, mi desiderium, vale.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron