Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 22 Mart, 2004 10.30

Mercurius omnibus suis carissimis collegis s. d.

Non parvo gaudio vidi me absente multos nuntios a vobis esse scriptos, quorum singulos summa delectatione legerem. :D Mi Marce, equidem gratias tibi ago, quod rationes tuas, quibus servatis litteram N proposuisses, mihi explicavisti: et ecce non sine fructu de frequentia litterarum disseruisti: Gastón enim, qui computatorum regendorum peritissimus esse videtur, lecto tuo nuntio nil mora instrumentum automaticum ad numerandas litteras fabricatus est, pro quo erga eum gratissimo animo esse debemus. Et denique te, Tiberis, saluto, qui palmam accipere primus meruisti: solutio enim vere nihil aliud, quam Levi Tolstoii liber celeberrimus longissimusque, qui inscribitur "Bellum et pax". (titulum Russicum nescio, licet olim ut omnes pueri in Europa orientali, et ipse linguam Russicam discere cogerer.)

Age sodales, nunc vos novum aenigma proponatis! Immo semper qui priorem solverit, sequentem proponat! Ergo age Tiberis!
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Lun 22 Mart, 2004 14.16

Gastón sodalibus s.

Nescio quot verba pertractari possint, quia non ego sed servus interretialis limitem imponit. :( Nova versio tamen nunc in interrete est, qui molto melius operat: http://www24.brinkster.com/grtouron/patibulum/

Probavi cum texto Ciceronis "In Catilinam I" (3.405 verba, 19.444 litterae) . Ex eo aliisque textis littera "i" frequentissima esse videtur.

Hic numeri:

Littera Numerus
I 2241
e 2118
u 1574
a 1513
t 1488
s 1380
m 1237
n 1170
r 1072
o 1043
C 800
d 571
l 538
p 462
, 458
Q 327
v 282
b 253
f 167
h 139
. 132
g 124
x 77
? 55
[ 49
] 49
; 35
33
33
2 14
1 14
! 10
3 8
" 8
- 8
K 5
0 3
4 3
5 3
6 3
7 3
9 3
8 3
: 2

Valete.
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Tiberis on Lun 22 Mart, 2004 16.27

Mercurius me hortatus est, ut ego,qui modo Oedipus fuissem, nunc Sphingis partes reciperem. ecce aenigma a me propositum, quod non multo difficilius superiore esse arbitror.

---- --- -------
quod vobis bene succedat!
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 22 Mart, 2004 18.06

Videamus ergo litteram "e", quam secundam esse in serie litterarum frequentissimarum Gastón ac illius fabrica nuper nos edocuit! :wink:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 22 Mart, 2004 19.55

libentissime, mi Mercuri. ecce littera E:
---- E-- -------
:D
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Lun 22 Mart, 2004 21.23

Mercuri: Videamus litteram "T"

Et videte omnes meum Patibulum Latinum qui feci et in interretem possui: http://www24.brinkster.com/grtouron/pat ... ibulum.asp

Spero hoc vos delectare :)

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 22 Mart, 2004 21.48

Mercurius Gastoni s. d.

Patibulum tuum mihi vehemneter placet; sed intervalla inter verba vix videri possunt. Quod vitium ut quam citissime corrigas, tibi suadeo. Scire velim, utrum illud programmum nuper feceris, an iam pridem id inveneris? Vale.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Lun 22 Mart, 2004 23.27

Gastón Mercurio sal.

Gaudeo te patibulum delectare. Gratias tibi ago pro viti indicatione. Alia rationaliter vitia adhuc sunt programmati, nam hoc hodie feci.

Nova versio maioribus inter verba intervallis iam in interrete est.

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Tiberis on Lun 22 Mart, 2004 23.32

@Gastón
quamvis Mercurium adieris, ut litteram T insereret, ego ut qui auctor huius aenigmatis sim, hunc "laborem" suscipiam.
--T- E-T -------
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 22 Mart, 2004 23.53

Ehem! Iam scio - nisi fallor -, quem titulum sub lineis occuleris! Nonne pellicula illa Italica est, in qua Robertus Benignus :D primas partes agit? Nonne VITA EST PULCHRA? Euax! Vita equidem pulchra, immo pulcherrima! :D
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Mediae Europae fulmina

Emitteby Herimannus on Mart 23 Mart, 2004 0.34

:shock:

Nondum computatro meo hodie manum misi, ecce prior aenigma solutum est et alterum inceptum et perfectum est! Nimis celeres estis, sodales!

Novocomi, A. D. XI Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 23 Mart, 2004 2.51

Marcus Mercurio aenigmatistae excellentissimo sal.
Ut linguae Russicae memoria refricetur, priusquam novum nobis aenigma proponas, ecce illud Tolstoianum „Война и Мир“ (Woina i Mir). – Ceterum ne obliviscamur Latinitatem in Russia quoque experrectam esse. – Haec festinans. Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 23 Mart, 2004 10.38

Mercurius sodalibus s. d.

Gratias pro titulo Russico, mi Marce. Diu cogitavi, quid sibi "experrectam esse" vellet; tandem autem intellegi id "exporrectam" esse legendum. :idea: Equidem utrum multis in Russia lingua Latina nota sit an non, haud scio; certe dolendum est adhuc neminem Russicorum latinistarum Colloquia adiise, aut saltem nullum nuntium ab eis missum. Quoad conditiones latinitatis in Russia, memini in quodam Cehovi tragoedia ab actore magistrum agenti sententiam clarissimam "omnia mea mecum porto" citari; nec me fugit sub "caesaribus" Russicis "illuminatis" (e. g. sub Petro Magno etc.) culturam orientalem in illo regno longe lateque exporrectam esse :wink: ; sed plura haud scio. si plus de ea re noveris, ut mihi explicas quaeso; sed minime in hoc foro, sed quae nominatur "de conditionibus linguae Latinae docendae in mundo" aut huic simile. Cui foro hoc thema magis congruere puto.

Herimanne, licet nimium celeriter aenigma a me solutum, quod autem satis facile fuit. Ecce novum aenigma, iam difficilius: :twisted:

---- ------ ------ ---- -----
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

U

Emitteby Marcus Favonius on Mart 23 Mart, 2004 18.20

Marcus Mercurio aenigmatistae sollertissimo sal.

Cum ad gallorum cantum de somno excitari consuerim, explanari oportere nego verbum expergiscendi :lol: :lol: .

Quod vero ad aenigma tuum novissimum attinet, U litteram inserendam esse arbitror. Q.b.f.f.f.s. :roll:

De Latinitate Russica alio loco.

Vale.

x Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 23 Mart, 2004 23.28

Mercurius Marco mature expergiscenti :D s. d.

Aequum est iuvenem a seniore doceri; etiam aequius est iuvenem a seniore benigne ac benevole reprehensum non offendi. Tu enim, mi Marce, tam urbane ac iucunde me monuisti significationis verbi illius, ut non tam offenderer, quam iterum - ut saepissime - erubescerem. :oops: Ecce autem ubi littera U in titulo reperiri possit:

---- ----U- ----U- ---- -----

Vale. Aquinci sub Iove iniquo d. X. Kal. Apr.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron