Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Iov 23 Dec, 2004 22.08

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Iuliae Favonioque sal.

Cum Germanicam discebam, carmina illa "Mein Hut, der hat drei Ecken, drei Ecken hat mein hut" canere solebam...

Temporibus illis, aetate Gastonis (!!), adulescens eram. Tempus hercle fugit...


Heu, quid nunc? Taceam sine mora, quia sane senesco !

Valete.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Regiomontanus on Ven 24 Dec, 2004 4.46

Regiomontanus Marco Favonio ceterisque sodalibus s.p.d.

Gratias plurimas maximasque tibi ago, carissime sodalis, pro epistula tua, quam ad nos, Brasilianos sodales, praeterito Saturni die dedisti. Equidem pergratum mihi facis cum de rebus nostratibus scripsisti, propterea eo magis velim excuses, quod tardius rescribo ad epistulam tuam. De mea linguae Latinae imperitia, ergo de mea in scribendo tarditate, te iam satis novisse credo; huc accedatur quod his diebus occupationibus gravibus atque interpellationibus sexcentis sum irretitus. Nunc ad ea quae scripsisti.

Quod nordestinis sertaneiis pecuniarium adiumentum a civibus vel consociationibus exterarum gentium praebeatur, duobus inter se adversis afficior commotionibus. Primum valde laetor in beneficio in nordestinos sertaneios collato, et benignissimis hominibus societatis Moersianae omnes reverentiae mihi sunt agendae, propter tam liberale inceptum secundum illos sertaneios. Alia me pudet pigetque scire egentes nostros fratres illius regionis exterarum gentium adiumentum requirere, nam iis subvenire sane nostrum est. Egent enim, non quod eos subsidium deficiat a populo Brasiliano assidue congestum, sed quod in ignorantia et foeda paupertate retinentur a politicis et moderatoribus, quorum plerique nordestini, qui omnem fere pecuniam illis fratribus dicatam furantur, sibi sumunt, sibi detorquent,... Si scias, mi amice, si sciatis, carissimi sodales, quantam corruptionem, quantam morum pravitatem, quae nostram pulcherrimam patriam pabulantur! Sed longum est ac luctuosum grave haec narrare turpia. Videant modo beneficiorum auctores, ne pecunia in manus incidat cuiuspiam corrupti politici vel falsi sertaneii vel etiam mercenarii turbatoris plebis. His pestibus patria nostra abundat.

Visitavi paginam interretialem societatis Germanicae Moersianae, quam nobis indicasti. Nullo negotio quidem est simpliciores sententias sicut “keine familie ohne wasser” intelligere, sed quoniam linguam Germanicam verissime nescio, fere omnia mihi prorsus obscura fuerunt. Sed paucis textibus lusitane scriptis ac photographematibus aliquantum finium societatis ac operis illorum modestorum feminarum ac virorum secundum nordestinos percipere potui. Quam nobile ac omnibus laudibus dignum opus! Utinam opera eorum prospere succedant!

Haec hactenus. Plura fortasse scripsi quam debui, sed pauciora quam volui. Saluta, quaeso, virentibus flaventibusque meis salutationibus :) , puellam, discipulam tuam popularemque meam Teutonicam :) .

Quam optime vale ac valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Gastón on Ven 24 Dec, 2004 12.51

Gastón Regiomontano Spartaco ceterisque sal.

Quod Regiomontanus enarravit de politicis et pauperibus, non modo in Brasilia accidit. Multi Argentini non cives sed clientes sunt politicorum. Hoc gravissimum est in provinciis egentissimis, ubi democratia vere non est.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Sol 26 Dec, 2004 17.12

Spartacus Regiomantano Favonio Gastoni ceteribus carissimis sodalibus sal.

Omnia quae luculente de quaestione vel politicorum vel quorumdam civium ex patria nostra narravisti, Regiomontane, convenire oportet. Esto:
tibi assentior, omnino accipio.

Praeterea, "pluralitas non est ponenda sine necessitate", ut Ockham iam dudum dicere solebat.

Valetote!
Last edited by Spartacus on Ven 11 Feb, 2005 19.43, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Merc 29 Dec, 2004 0.29

Iulia Marco Spartacoque sal.

Gratias tibi ago, Marce: Talia enim fiunt, si iuvenes sui ipsius certiores esse incipiant... Ante unos menses, mihi persuasum est, de aliqua re mirata semper istorum "doctiorum", qui videntur, opinione sine ulla cogitatione concedissem putans illos multo me meliores esse, ita ut, si dissentiamur, pro certo errem ego. Minime tam audaciter dixissem: "Fortasse erro, sed fortasse etiam errant alii!!" :D
Ceterum legi epistulas illas de Guilielmo Busch convertendo.

Spartace, gaudeo te ista carmina cecinisse!!! :D Mihi equidem nulla sunt nota carmina Lusitana, ob eam simplicem causam, quod linguam tuam ignoro. Didici autem linguam Hispanicam duo annos, et ibi multum cecinimus... Nunc vix simplicissimas dicere possum sententias Hispanicas, immo quidem puto mihi facilius esse loqui Latine quam Hispanice, carmina autem paulo meditando adhuc memini.

Valete.
Gottingae, a. d. V. Kal. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

"Dom Casmurro"

Emitteby Marcus Favonius on Merc 29 Dec, 2004 22.38

Marcus sodalibus, imprimis Spartaco s.d.p.
Auctore te, mi amice, perlegi librum, cui titulus „Dom Casmurro“ (id est „Dominus Morosus“, Germanice „Herr Brummb
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 30 Dec, 2004 3.13

Spartacus omnibus sodalibus imprimis Favonio s.p.d.

Quoniam opus ex Machado de Assis legisti, "Dom Casmurro" nuncupatum, magnopere gaudeo. Immo, laetor.

Comparatio huius operis cum Othello Shakeaspereano mihi idonea videtur. Decet autem dici quod talia themata - id est, suspiciones adulteris - ab nobis hominibus oriunda sunt, quare eadem ubicumque inventa esse potest.

Praeterea, ut scis, ac fere Italice sermo est "traduttore, traditore"... Nescio an versionem Germanicam diversos sensus elicere possit.

Beatissimum annum novum te, mi Favoni, omnesque sodales exopto !
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 30 Dec, 2004 23.07

Spartacus omnibus litterarum amantibus sal.

Legi nuperrime, pro munere natalicii Christi, libellum "mearum meretricum tristium memoriam" nuncupatum, scriptum a Gabriel Garcia Marquez.

Bonus ille quidem mihi videtur. Centum paginas habet. Tractat de cupiditate senecis, qui natalicium suum commemorandae causa, vult coitum cum virgine adulescenti elicere. Sicut liber "Lollita" ab scriptore Russiae nato Nabokov appellato, Anglice scriptus, auctor monstrat thema insolitum.

Ne longius sim, tantummodo dicam quod inter librum e Nabokov et Gabriele, malo illius quam huius. Praeterea, cerno hunc meliores libros iam scripssisse.


Valete ac semper constanterque - idoneos libros - legite !
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Euclide da Cunha

Emitteby Marcus Favonius on Lun 07 Feb, 2005 13.56

M. Favonius sodalibus, imprimis Regiomontano Spartacoque s.
A.d. VI Id. Dec. haec scripsi: Euclidis da Cunha „opere ingenti [id est „Os Sertões. Campanha de Canudos“ sive „De bello Sertaneio“] perlecto ... scripturum me esse promitto.“ Nunc promissum vobis persolvere velim :D .
Ac primum quidem gratias vobis ago maximas, quod ad hunc librum legendum gravibus me argumentis incitastis. Et operae erat pretium! Singulari enim modo de rebus ad id bellum pertinentibus certiorem me factum esse scitote. Quicumque Euclidem da Cunha legerit, is et Marium Vargas Llosa („La guerra del fin del mundo“) melius intelleget. Praeterea sermo Euclidianus, licet in Germanicum sit conversus, plurimum mihi affert voluptatis: Euclides elocutione sua sublimi docet, movet, delectat.
Restat, ut cogitemus, quid ex Euclidis libro nostris temporibus cognosci oporteat. In mentem mihi venit theologia quae vocatur libertatis (Gustavus Guti
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 08 Feb, 2005 1.38

Spartacus Marco Favonio salutem plurimam dicit.


Salve docte mi Favoni ! Quia magna diligentia vel benevolenter litteras Brasilianas legere voluisti, ac etiamnunc vis, et gaudeo et effuse plaudo. Multa atque luculenta videbis, si placato animo vel sine praeiudicata opinione legas, ut sane soles.

Id hactenus compertum, quod primum dicere volebat; quid tractandum deinceps.

Nomina quorumdam scriptorum, qui nati in terra Brasilis sunt, quos anagnostes diligunt, quibus libris frui oportet cuivis veram humanitatem habere velit, tibi mox dabo. Nota bene, amice, quod non omnes sive hodiernos sive ‘novissimos’ auctores sunt. Immo, talis res longe a veritate, si dixerim, esset!

Nunc ad ea a me datura, eamus. Libri eorum tamen non habent erroris vacuitatem, aperte dicam. Tibi competet, secundum arbitrium tuum, illos meliores excerpere, dummodo seu ipsos seu saltem quosdam ex omnibus, inveniri in tua urbe possent.

En eccce:
Jos
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Merc 09 Feb, 2005 22.05

Marcus Spartaco s.p.d.
Gratias tibi ago maximas, mi amice, quod de tot scriptorum Brasilianorum nominibus certiorem me fecisti. Nonnulla eorum opera in Germanicum conversa esse repperi. Nunc - dato tempore! - est legendum...
Vale. V Id. Feb. Ad Cornicum Campum.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 11 Feb, 2005 19.53

Spartacus Favonio ominbusque sodalibus sal.

Oblitus tamen sum, me paenitet culpae meae, mentionem de aliis scriptoribus domesticis facere:

Graciliano Ramos
Carlos Drummond de Andrade
Ferreira Gullar.

Ille primus, optimus scriptor mihi videtur, ac stilus suus sui generis est. Alteri duo, poetae sunt.

Valeto!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 11 Feb, 2005 21.40

Iterum gratias tibi maximas, mi Spartace! Quod vero ad legendum attinet, ars longa, vita brevis... :roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Regiomontanus on Ven 11 Feb, 2005 22.20

Regiomontanus Marco Favonio ceterisque sodalibus s.p.d.

Magno gaudio, spectatissime amice, abste afficior cum dixeris librum “Krieg im Sertão” plurimum tibi attulisse voluptatis Euclidemque elocutione sua sublimi docere, movere, delectare. Si ita sentis, tum vero eximiam in Germanicam conversionem Bertholdus Zilly interpres videtur fecisse. Quotiescumque enim aliis opus hoc perfectum ut legerent suaseram, tuis ipsis verbis, medius Fidius, usus eram! De bello Canudos deque opere Euclidis tua forte intersit scire societate autocinetorum fabrili Volkswagen do Brasil auctrice ingentem atque valde artificiosum librum, c.t. “Os Sertões – Excerpta et Picturae” (lusitane ‘Os Sertões – Fragmentos e Pinturas’), cuius ego donatus sum exemplare, anno MCMXCVII centenarii belli editum esse. Hoc in libro, qui ex CLX paginis constat, CXL circiter pulcherrima sed commoventia exempla exhibentur tabularum oleo pictarum, quae ad hoc pictae sunt ab eximio penicilli artifice Otoniele Fernando Nepote (Otoniel Fernando Neto). Huius libri unaquaeque tabula delectum quendam locum illustrat epici Euclidiani; dignissimum inspectu opus, maxime iis, qui stragem illam utrarumque partium dolent. Ceterum tibi assentior in opinione tua, qua is, qui Euclidem primo legerit Marium Vargas Llosa melius intelleget. Denique me excusatum habeas si non bene intellego hanc sententiam tuam: “Restat ut cogitemus, quid ex Euclidis libro nostris temporibus cognosci oporteat”. Potesne hanc sententiam mihi hebeti explanare? Quod ad theologiam libertationis attinet ego bene scio quod ea sibi vult, quid adipisci vult, quid in patria mea faciunt.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 12 Feb, 2005 0.15

M. Favonius Regiomontano ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Gratias maximas ago tibi, mi Regiomontane, pro litteris tuis. Nescio, an ille liber, qui inscribitur „Os Sertões – Fragmentos e Pinturas“, in Germania reperiri possit.
Quod vero attinet ad Bertholdum Zilly, qui Euclidem in Germanicum convertit, inspice quaeso interrete:
http://www.fu-berlin.de/fun/2001/10-01/leute/leute8.html
Quaeris, quid sibi velit illud „Restat, ut cogitemus, quid ex Euclidis libro nostris temporibus cognosci oporteatâ€
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron