Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Emitteby Spartacus on Ven 09 Iul, 2004 2.03

Spartacus omnibus sodalibus mythologiam consequentibus s.p.d.

Puto rem magni ponderis nos locum proprium ad mythologiam fictamve fabulam attinentem praebere. Quare nunc incipio novum thema, valde concitus curiositate studioque discendi, id quod, ut opinor, vobis placebit.

Ita res se habet: scimus milites Graecos, qui in bello Troiano intus in equo ligneo steterunt, multos fuisse. Mea sententia, apud eos erant Ulixes, Diomedes, Menelaus, Neoptolemus, Anticlus et Agamemnon.

Quaero e vobis utrum certus sum an alii bellatores quoque in ipso equo erant. Adde huc, volo intellegere ubi mentionem - praeter rhapsodiam Odysseae quartam – de eisdem simul cum equo Troiano inveniri potest.

Dubitationem huius rei quamdam, si est, expellamus!


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De equo Troiano...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 09 Iul, 2004 13.21

Marcus Spartaco ceterisque sodalibus mythologiarum studiosis sal.

Quod ad equum qui dicitur Troianum attinet, legite modo Vergilium:

"... Fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum, tot iam labentibus annis,
instar montis ecum divina Palladis arte
aedificant sectaque intexunt abiete costa:
... ... ...
huc delecta virum sortiti corpora furtim
includunt caeco lateri penitusque cavernas
ingentis uterumque armato milite complent."
(Aen. 2, 13-20)

"...flammas cum regia puppis
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim
laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras
reddit ecus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Vlixes
demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.
invadunt urbem..."
(Aen. 2, 256-265).

Ex Servii commentariis in Vergilium compositis:

Thessandrus: Polynicis et Argiae filius.
Sthenelus: Capanei et Euadnes <filius>.
Vlixes: Laertae et Anticliae <filius>.
Acamas: Demophontis +filius, Erecthei (?) nepos.
Thoas: Andremonis filius.
Neoptolemus: quia ad bellum ductus est puer, Pyrrhus vero a capillorum qualitate vocitatus est; Achillis et Deidamiae filius, Pelei et Thetidis nepos ex patre, ex matre vero Lycomedis, regis Scyriae insulae.
Machaon: filius Aesculapii fuit, cuius frater Podalirius.
Menelaus: Atrei filius, frater Agamemnonis, propter quem bella gerebantur.
Epeos: Panopei filius.

Hactenus Servius.

Valete.

vii Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 10 Iul, 2004 22.38

Iulia Spartaco s.p.d.

Gratias ago tibi, Spartace, quod hoc forum instituisti, cum mythi Graecorum mihi a prima aetate carissimi.
In veterrimo libro meo mythologico legens - Schwab/Sachse: Pulcherrimae fabulae Graecorum - inveni etiam Aiacen Locrum, Philocteten, Antimachum et Epeium ipsum in equo illo fuisse. Nescio autem, unde sciant ea nomina auctores.

Revertar nunc ad Odysseae meae carmen octavum. Valete. :D

Gottingae, a.d. VI Id. Iul.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 11 Iul, 2004 3.39

Spartacus Favonio suo Iulaeque suae s.p.d.



Gratias vobis ago, praestantissimi atque animis fortes amici!

Quod si accidit ut plura de re relata inveniatis, facite me certiorem, quaeso!

Optime valeatis.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Sol 11 Iul, 2004 16.11

Iulia omnibus mythophilis s.p.d.

Disputavi nuper cum amico quodam, quantum gravitatis habeat Vulcanus. Dixit ille apud multos populos esse deos fabros claudicantes et ita gravitate carentes idque e principiis humanitatis traditum, ubi ii, qui propter vulnera vel aetatem non iam in bella potuerint ire aut venari et ob eam causam inutiles viderentur genti et non habuerint gravitatem, coeperint instrumenta armaque facere. Opinata sum contra eos nihilominus habere gravitatem quam adferant et aetas et munus eorum magni momenti, sine quo et minores non possent venari et bellare.
In mytho illo pulcherrimo de Venere cum Marte quidem derident Di praeclaro illo risu Homericoro Martem, non Vulcanum. Et si praepono mihi caelestes, sunt illic, qui Vulcano plus, sunt qui minus habent dignitatis. Certe claudicat, quod non faciunt alii, tamen certe multo gravior est Mercurio et Baccho.

Quid putatis vos de Vulcani gravitate?
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Venere et Marte in adulterio a Vulcano vinctis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 11 Iul, 2004 22.08

Marcus Iuliae ceterisque sodalibus fabularum studiosis pariter omnibus sal.

Epistula tua, Iulia, memoriam mihi renovat cuiusdam dialogi, quem Lucianus Samosatenus Homerum secutus de Venere et Marte in adulterio ab Vulcano vinctis facetissime composuit (deor. dial. xvii).
Apollo et Mercurius inter se colloquuntur. Fabula de reti artificioso a Mercurio eleganter exposita Apollo: „Nonne“, inquit, „fabrum illum pudet, quod stuprum istud flagitiosum hoc modo palam facit?“ Tum Mercurius: „Immo vero, pro sancte Iuppiter, ad spectaculum astans maiorem cachinnum ipse tollit quam di eodem arcessiti.“ Vulcanus deus vere videtur esse magnanimus... :lol: Vos quid censetis?

Valete.

v Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 14 Iul, 2004 2.58

Spartacus cum omnibus mythologiam colentibus tum praecipue Iulae Favonioque s.p.d.

Re vera, Iulia et Favoni, mihi erat in animo aliquid magni ponderis vobiscum de Vulcano colloqui. Frustra tamen, nam solum scio eum et filium Iovis cum Iunone esse, et maritum Veneris. Ut aiunt, habitabat in monte Aetna ubi, auxilio Cyclopius, fingebat fulmines quibus Iuppiter uti solebat; quamobrem Vulcanus ipse sicut ignis habitus.

Scilicet necesse est ut ego amplius ad mythologiam colendam operam dem. Propter inopiam idoneorum librorum, scientia mea hactenus haud satis ut placide de Vulcano disputem mihi videtur. Hunc propositum statim reliquam, sed non omnino absistam: brevi tempore plus notionis de re relata arcessam, dummodo avide eamdem in otio arripiam.

Optime valeatis.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Ven 16 Iul, 2004 13.34

Gastón Spartaco sal.

Forsitan hic liber idoneus sit tibi: Fabius Planciades Fulgentius Mythologiarum libri.

http://www.intratext.com/X/LAT0651.HTM

Vide caput VII libri II: Fabula de adulterio Veneris.

http://www.intratext.com/IXT/LAT0651/_PY.HTM :wink:

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Ven 16 Iul, 2004 22.37

Spartacus perito interretiali Gastoni sal.


Gratias maximas tibi ago, mi Gastón, pro loco interretiali aptissimo.

Opera mox dabo ut omnia quae nobis misisti cum cura legam!

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 24 Iul, 2004 2.25

Spartacus cum omnibus mythologiae studentibus tum praecipue Iulae sal.


Haec inveni de matrimonio Vulcani cum Minerva, in libro secundo capiteque tertio e Genealogia Deorum Gentilium scripto a Boccacccio, quae spero vestrorum referre fore:

<<
Minerva, vulgato fere poetarum omnium carmine, Iovis fuit filia, de ortu cuius talis fertur fabula. Quod cum videret Iuppiter Iunonem coniugem suam non ferentem filios, ne omnino absque filiis esset, percusso cerebro suo armatam emisit Minervam. (...) Recitatur de hac et alia fabula, quod cum esset huic perpetue virginitatis servande propositum et Vulcanus in desiderium sui venisset, Iovi patri suo petiit loco muneris factorum a se fulminum in gigomantia Minerve matrimonium. Cui Iuppiter voti nate conscius, si obtinere possit concessit, et Minerve si illum aspernaretur versa vice concessum est, ut se viribus tueretur, et sic dum totis conatibus in eam ivisset Vulcanus et ipsa in contrarium niteretur, actum est ut emisso a Vulcano semine in terram nasceretur puer, et ipsa linqueretur in pace.

Triplici etiam illam indutam veste dixerunt, eique peplum pictum consecravere et eius in tutelam cornice pulsa noctuam posuere, ac pluribus eam nuncupavere nominibus, ut Minervam, Palladem, Athenam et Tritoniam.>>



Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Boccaccio

Emitteby Marcus Favonius on Sat 24 Iul, 2004 17.36

Marcus Spartaco sal.
Boccacci „De genealogiis deorum“: Optime, optime, Spartace :o ! Sed ubi Boccacci verba repperisti? In interreti an alio loco? Equidem frustra investigabam :( .
Bene valere te iubeo.
IX Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sat 24 Iul, 2004 18.44

Spartacus Marco Favonio sal.

Hanc tabellam quidem, mi Favoni, quamquam difficiliter ad interretem inventa sit, ego feliciter reperire potui. Porro, mirabile dictu, apud Germanicos, gentem quae tam diligenter ad Latinam colendam operam dat, legere potes. Nunc benevolenter tibi locum istum sine mora praebeam, Marce, quia tantum auxilium tui me debere fateor!

http://www.oeaw.ac.at/kal/mythos/

Spero te incundum otium, Boccaccium legendo, habiturum!

Vale
Last edited by Spartacus on Lun 26 Iul, 2004 16.13, edited 4 times in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 24 Iul, 2004 18.47

Spartacus Favonio et Iulae omnibusque sodalibus mythologiam diligentibus sal.

Hodie inveni plura de Vulcano, quamquam excerptum istud haud longum sit, in libro tertio capitibusque duodevicesimo et undevicesimo “Genealogie Deorum Gentilium” nuncupato, quem Boccaccius saeculo XIV scripserat.

Ecce:

<<
Caput XVIII

Vulcanus primus, teste Tullio ubi De Naturis deorum, Celo natus est, de quo nil aliud reperitur, nisi quia ex Minerva secundi Iovis filia, ut dicit Theodontius, Apollinem genuerit primum. Credo ergo hunc igneum et inexausti vigoris hominem fuisse, et Saturni fratem

Caput XIX

Apollo, ut Ciceroni placet et Theodontio, filius fuit primi Vulcani atque Minerve et, ipesmet Tullius asserit, ubi De naturis deorum, hic omnium Apollinum fuit antiquior. Hunc dicit Theodontius fuisse medicine artis repertorem, et primum virium herbarum cognitorem, quantumcunque Plinius, in libro Hystorie naturalis, asserat Chironem, Saturni et Phyllare filium, primum fuisse herbarum virium atque medicamentorum repertorem.
>>


Ignoscite meae stultitiae, amici, sed nonne Apollo filius et Iovis et Latonae erat? An auctor huius libri voluit “Apollinem” apellare quasi genus virilem? Quae laboriosa, dura et difficilis, via ad Latinam mythologiamque colendam mihi est!

Optime valeatis.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Gratias...

Emitteby Marcus Favonius on Sat 24 Iul, 2004 21.15

Marcus Spartaco sal.
Epistolium, quo certiorem me fecisti, qua inscriptione interretiali Boccacci Genealogia deorum reperiri posset, summo mihi gaudio esse confiteor :D : tandem clarissimum illud opus ad manum habeo. Gratias tibi ago maximas pro officiosa tua in me voluntate.
Quod ad Apollinem attinet, noli perturbari, amice! Plures enim Apollines esse Cicero docet in tertio de natura deorum libro (23, 57): „Apollinum antiquissimus is, quem paulo antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum; alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur; tertius Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse; quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant, quod ab eo se leges ferunt accepisse.“
Quam iucundissimum tibi precor diem Solis.
IX Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 25 Iul, 2004 4.10

Spartacus omnibus amicis mythologiam colentibus praecipue Favonio sal.


Mittam vobis plura de Veneris adulterio iam pridem ab Iulia commemorato, quae legi e capite XXII tertii libri in Genealogia Deorum Gentilium a Boccaccio:

<<

Eam insuper dicunt summe Solis progeniem habere odio propter adulterium eius cum Marte, ab eo Vulcano patefactum. (...) Venerem exosam Solis prolem habere ab consequentibus ex amore illecebri suntum puto.

>>


Porro, quia alibi de Cicero nuperrime disputatum est, sine mittam parvum excerptum orationis Philippicae secundae, quod Cicero, bellum civile narrans, ut reor, brevi expositione atque luculente ille Tullius verba quaedam pronuntiavit quae opportune demonstranda puto; nam, ut hinc fere fit, non solum ei qui iamdiu quiddam excerptum noverunt sed etiam illi qui eundem nondum legerunt - attamen idem volunt - , eodem loco pariter utuntur: “debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum, sed etiam recordatio” (47).



Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron