R E S T V L L I A N A E

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tulliana on Merc 06 Dec, 2006 22.41

Tulliana porro studens, Vettio gladiatori s.d.p.

Fabula de Perseo, ut opinor, tibi praecipue placet, si asella tua Medusa nominata est. Ubi latent aliae asellae tuae, quorum nomina Steno et Euryale sunt? Tua versio fabulae de Herone et Leandro, quamquam satis bene excogitata, solum una ex parte mihi placet. Dic mihi, cur Hero at non Leandrus infidelis amori priori est? Solum quoniam ea dives erat? An potius non potes credere mulieres amore captas plerumque fidem praestare? Certissime Hero tua Leandrum non amabat, tamen nonne erant umquam amantes? Num Hero insciens amoris Leandri erga eam semper erat? Tua narratio, ut recte dicis veracior vitae est, attamen eam descripsisti heri ut ,,fabellam". Qua de causa? Quid in narratione tua vero fabulosum esse videatur? Preterea velim scire, quis ille tribunus Romanus erat et quibus momentis temporis is primo cum Herone sua amatrice convenit.
Ut certissime scis lapsum calami feci scribens ,,defagitata" vice ,, defatigata". Orbilia Orbilium convenit <ha, ha, ha>. Ad originem tuum revertens, noli timere! Etiam ego stirpe plebeia orta sum , igitur non omittam te propter caecam cupiditatem cuiusdam viri Italiani, qui in re publica versatur!

,,Fish wish" id est piscis aureus, qui potest optatis hominum respondere.
Ille tribus optatis respondere solet. At tu? :wink:

Cur nolis hodie de arte, Pigmalione etc. mecum disputare?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 06 Dec, 2006 23.45

Vettius asinicida Tullianae defagitatae s.d.p.

Wish fish prius intellegissem. Alterum enim dicit "optatum pro pisce"; alterum "piscis pro optatis." Quantum credo, fiat sushi.
Ceterum non dixi Heronem infidelem. Quam breuissime: I. Hero amat tribunum. II. Tribunus non amat Heronem. III. Hero amat Leandrum una nocte. IV. Tribunus tandem amat Heronem. V. Hero, ut imprimis, amat tribunum, non Leandrum. VI. Leandrus amans Heronem moritur.
Felices omnes! Praeterea deus amantium perfidias ridet.
"Fabellam" dixi fabulam breuem. Non dico fabulosam.
Demum noli putare me reges inuideri, quos nihilominus despicio.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Merc 06 Dec, 2006 23.52

Gratias tibi. Iam intellexi. Dixisti ,,vale". Esne irritatus quaestionibus meis, iratus propter me aut nolis <non potes> hodie porro colloqui ? :cry:
Si es iratus, aut irritatus veniam tuam peto!!! Scis, quod de te censeo et quae tibi volo. Responde quaeso, ut certiorem me facias.
Num te habes hodie pessime?

P.S. Vigilo usque ad responsum a te accipiendum. Dic, quaeso, omnem veritatem, etsi turpem aut molestam mihi sit.
Last edited by Tulliana on Iov 07 Dec, 2006 0.14, edited 2 times in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 07 Dec, 2006 0.12

Scito me numquam in te irasci! Nonne es mea carissima? Tamen neque edi neque dormiui in horis XVI, at scripsi duas epistulas tibi quae, propter asinam machinam, septem horas laboris e me coegerunt, in responso tuis sine aut osculis aut ualedictione--rogas? Forsitan scribam de Pygmalione dum dormis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 07 Dec, 2006 0.32

Gaudeo te non irasci. Dolet mihi, quod tam grave fame pressus et defatigatus es.
Malo te requiescentem, quam mihi maestum rescribentem videre.
Vellem tibi dare tot osculorum, ut fami tuae satisfacerem et oculis tuis iucundum somnum apportarem.
Vero magni momenti mihi es, quare quaeso: involve te otio et noli sollicitari propter meam impatientiam.
Valeas tibi dico, te precor et tibi imo ex pectore meo opto!
Vale mi Vettii Carissime. In crastinum!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 07 Dec, 2006 13.13

B. M. D. C.
Pone lacrimas!
Ad vesperem tuum exspectes me, quaeso, mi dulcis. Interim salutes me, si uis. Legam.
Vale ut ualeam.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 07 Dec, 2006 16.40

Ave mi Vettii! Noli sollicitari, nam lacrimae meae iam siccatae sunt! Spero te tuamque asellam hodie melius valere et ut semper exspecto iucundum sermonem tecum.
B.M.D.C. aeque libenter accipio et Tibi reddo.
Valeo etiam tibi, itaque valeamus! :D :D
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 07 Dec, 2006 18.31

Saturninus Vettius suo transmarino cordi Tullianae s.d.p.

Gaudeo te gaudente! Ergo pergamus gaudere. Te existimo intelligere animum meum de te, ut ita nolo ullum leue dissidium inter nos fieri. Hinc porro, rursus "fabellam" meam. Quam epyllion uolui appellare, nisi aliquantulum dubia esset talis designatio. Quae utcumque Leandrum praesertim narrat, quem morosum e natura feci, et contentionem suam cum significatione amoris. Quam dum perit in undis denique intellegit. Heronem refeci sacerdotem Veneris, quae erat genus meretricum. Et, ut iam dixi, felix est in fine quod tribunum suum amatum in fine nanciscitur--nisi postea misera fit, quia tribunus, a bellis Dacicis Traiani nuper reditus ut contubernalis Plinii proconsulis Bithyniae fiat, illa male utitur. Quae singula mutaui quia mythum pristinum esse absurdum teneo. Num opinemur Neptunum, inuidentem Heroni, Leandrum sub undis rapuisse? Num opinemur Heronem se necauisse propter Leandrum mortuum? Viduae saepius renubunt. Nihilominus sententiam tuam peto, mi dulcis Tulliana, de catastrophe quam mauelis uidere aut ipsa componeres.

Vale et b.m.d.c., nisi praematura sint. Pastus, requietus, exspecto! Noli timere!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Iov 07 Dec, 2006 20.05

Tulliana Saturnino suo Vettio, cuius animum sibi conciliavit s.d.p.

Ecce mea versio fabellae tuae post mortem Leandri in undis demersi:
Hero forte cognovit de eius morte. Tum in memoriam sibi removit os vultumque Leandri eiusque verba plena amoris susurrata ei hac una nocte, quem ambo iunctim egerunt. Deinde Hero Leandrum mente revertens, aestimavit, quod ea propter suam naturam libidinosam multos iuvenes simile Leandro evertit. Quam ob rem illa conabatur se necare, tamen Venus eam ex morte eripuit simul ei imperans ad officia sacerdotis reverti. Hero Veneri oboediens, studet porro ut deae sacerdos honeste et innocente vivere.
Semel in templo Veneris eam visitat notus tribunus cum imperio Traiani in epistula tradito. Ut epistula fert, Traianus vult pulchram Heronem apud se in hospitio accipere et amatricem sibi facere...

Quid de hoc sentis? Responde quaeso!

Te exspecto nondum pasta sed requieta, etiam cum B.M.D.C :wink:

Hodie es ,,Saturninus Vettius" non ,,Vettius Saturninus"- si ita est, valde gaudeo et te canentem exspecto!

T.M.T 23:14. Iam incipio sollicitari... Eheu! Non possum aliter.
Quam diu exspectare debeam? Potesne respondere ante meam 00:30?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 08 Dec, 2006 0.32

Vettius umquam T. M. T. memor suae Tullianae nulla cum ratione sollicitanti s.d.p.

Morabar ut ederis. Hoc facto, redeamus. Leandrum praesertim narraui, ut dixi; quare Heronem in hac fabula plus minusue neglexi, ut narratio, Leandro adempto, terminatur. Hero tamen procul dubio fructura est bonis eius mariti, istius tribuni quem nuncupo M. Fonteium Capitonem, unum e patriciis. Heronem etiam, non est cur, filiam druidis Gallograeci siue Galatiani Ancyrensis refeci. Nihil autem in tua narratione uellem mutare nisi Traianum cupidum Heronis; qui, si oportet nos ueritati adhaerere, prius tribunum cupiuerit.
Fortasse tragoedia de republica condita tibi magis placeret; ibi enim tres paria amantium inuenies, uiz.: Brutus qui tandem ducit Vitelliam uxorem sed in consulatu suo mox moritur; Collatinus, alter consul et amicus Bruti qui tandem ducit Lucretiam, cuius finis bene nota est; Valerius, imprimis miles dein consul suffectus post mortem Bruti, qui ducit Tarquiniam filiam ultimi regis Romani. Illi saltem matrimonio beato fruununtur.
Frustra hodie tibi carmen requisiui; pro quo mitto o.m.m.a., liceat mihi. Quam primum, semper scis quid. Cenastine bene?
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 08 Dec, 2006 0.55

Tulliana post cenam et o.m.m.a. iam pasta Vettio suo dilecto s.d.p.

Edi quam citissime, ut tecum longius colloqui possem. De Herone et Leandro satis narravisti, quamquam doleo hanc fabellam mihi ipsi non perlectam esse. Tua tragoedia de republica, ut recte dixisti etiam magis curiositatem cognoscendi apud me movit <praesertim propter Brutum et miseram Lucretiam>
P.S Nondum respondisti meas omnes interrogationes.
P.P.S. Velim et carmina et o.m.m.a uno tempore a te accipere /cetera duo optata ad piscem aureum/
Exspectas? Ego studeo ad T.M.T 1:00

P.S. Habeasne barbam aut mystaces? Aut forsan calvus sis?
Meditor nonnumquam, quae forma tibi est.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 08 Dec, 2006 1.21

D. V. S. T. S. C. D. Q. P. R. S. D. P.

Gratias maximas tibi pro o.m.m.a.; quae, ut bene scis, sunt dilecta secunda mensa mihi! Spero te nondum tua secunda mensa fructam esse, namque eadem ac tu, atque ardentiora, tibi mitto.
Quas autem quaestiones quibus noniam responderim te precor indices ut respondeam. Depone inutilem wish fish; namque piscis Vettianus, quantum potest, omnia optata adimplet! Cras carmen, ut propero aduersus T. M. T. Semper
P. S. Addantur descriptioni Vettii neque caluitium neque barba. Iam eius formam habes: quasi heroicam.

P. P. S. Ego unus ex togatis, olim sagatis, barbaris barbas omnes linquo aeque ac eorum labia pilosa, quo melius ceruisiam suam percolent. Nunc recordor epigramma Iuliani imperatoris de ceruisia, quae ei primum occurrit Lutetiae, uiz.:
Tis pothen eis, Dionyse? Ma gar ton alethea Bacchon,
ou s' epigignosco: ton Dios oida monon!"

"Quis, unde es, Dionyse (i.e. Ceruisia Gallica)? Nam, per uerum Bacchum, / non te cognoui. Illum Iouis solum noui."
Last edited by D. Vettius Saturninus on Ven 08 Dec, 2006 2.37, edited 1 time in total.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 08 Dec, 2006 1.38

Tulliana Vettiano suo s.d.p.

O.M.M.A TUA sunt mea dilecta bellaria, praeter gelata et mustaceum cum malis coctum.
Quando disputabis mecum porro de arte et tandem de Pygmalione, ut heri pollicitus es?
Iam incipio praeparare indicem optatorum ad meum parvulum Vettianum.
Ne perturbatus eis fiat!

Mitto Tibi O. fere ARDENTISSIMA!
Deinde eo d.d, ut soleo circa T.M.T. 1:00.
Vale Vettii! <igitur habes mystaces?>

P.S. ,,Qui sis re vera nemo scit,
nam nescis etiam ipse Tu.
In saltantibus speculis dierum pullorum
tam pulcre fulget Tuus aureus risus
et interruptus blandus gestus.
Memoria usque teneo chartas lusorias,
quae solum cordibus continentur.

Qui sis re vera nemo scit,
hoc verum inutile mihi forsan sit.
Si via tecum nimis ardua videbitur,
auferam fragrantiam Tui somni,
picturam oris, chroma verborum
et infinitam, claram imaginem TUI."


Ionas Kofta (1942 - 1988)
Last edited by Tulliana on Ven 08 Dec, 2006 13.03, edited 2 times in total.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Ven 08 Dec, 2006 11.56

AVE VETTII!! :) :)
Quid agis mi carissime?
Valeasne? Quando tempus mihi invenies?
Num suspiras o.m.m.a.?
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 08 Dec, 2006 20.49

Vettius suspirans Tullianae susurranti dulciter s.d.p.

Suspiro; sed magis magisque non sufficit. Audeone plus petere? Quod si non petam, uereor ne suspirando exspiram. Estne quilibet piscis aureus, ulla piscis nigellis cum ocellis tam magnanima, tam clementer inclinata optatis meis? Oro suspirans!
Hoc ago, inquam, Tulliana, quod rogasti. Quid tu? Valesne? Esurisne? Nil tibi habeo nisi secundam mensam. Somniaui quoque pullos saltantes in quadam specula, nescioquare.
Quod nolo te detinere, hic finiam. Mitte quid uelis, siue optata, siue formam meam, siue quodlibet. Non Midas, etsi aures omnis sum.

Vale; non ualeo donec respondebis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron