DE REBVS FABVLOSIS

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

DE REBVS FABVLOSIS

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 05 Iul, 2006 8.25

Nuper de substantia sive essentia personarum fabulosarum meditatus sum. Sunt enim qui alienos magis ueros quam suas familias esse tenent; qui alieni nihilominus personae fictiles sunt. Si quis meminisse potest, alieni omnes sicut Kazoo ex Flintstones maxime erant in specie, et in testimoniis eorum qui alienos esse ueros putabant et in operibus cinematographicis; post autem Star Trek etc., alieni testum istorum magis similes eis qui in teleuisione spectari potebant fieri uisi sunt. Quamobrem alieni magis fabulosi quam ueri mihi esse uidentur.
Quid uos? Quid non uos?
AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE IOVIS OMNIA PLENA
ILLE COLIT TERRAS ILLI MEA CARMINA CVRAT
VERGILIVS
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Lucus Eques on Mart 11 Iul, 2006 7.22

Lucius D. Vettio salutem d.

Quaeso, amice, quid tibi uelis? Vt puta, alienos extraterrestres?

Vale, Kintnersuillae die Lunae.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 11 Iul, 2006 18.45

Vettius Lucio s.p.d.
Recte intellegis. Ignoscas mihi mea uerba incerta; quae, responsione insperata, non seria mente proposueram. Sed, si tua interest, extraterrestres--non dico caelites--rationibus supra declaratis, probabiliter non esse credo. Tu autem, quoniam et Americanus es, meministi procul dubio quando extraterrestres omnes, et in fabulis et in mentibus opinantum, "homines paruuli uirides" erant; quod, ut opinor, nimis fortuitum esse uidetur. Sed, ut in pelliculis extraterrestres depicti sunt, sic species eorum secundum opinantes uidetur mutare. Praeterea, ubi essent omnes phaenomena aerea incognita (V.F.O.s, si mauis) ante aeroplanum inuentum quaeso. His enim diebus cotidie in toto orbe terrarum obseruantur; at, si memini, nemo nisi Christopher Columbus aliquid in caelo insolitum--i.e., simile nauis--antea descripsit. Hoc dicto, etsi extraterrestres non esse credo, si uidero, certe non negabo! Laruas enim esse credo quia laruam in mea pueritia obseruaui. Etsi non Missurianus sum, tamen "mihi monstrandum est!" Si quid addere uelis, diligenter legam; interim uale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Mart 11 Iul, 2006 20.15

Salvete, amici trans oceanum!
"at, si memini, nemo nisi Christopher Columbus aliquid in caelo insolitum--i.e., simile nauis--antea descripsit"
Quid de Christophoro Columbo? :shock: Viditne in caelo aliquid navis simile? Vbi documenta? Dic mi melius, amice: curiosissimus sum factus!
Ceterum, multas fabulas de illa vostra "area 51" audivi: quid est? quid ibi agitur? Quid illi cum ectogaeis est? Vos, ut qui sitis Americani maxime me erudire posse credendum.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 11 Iul, 2006 22.15

Salue, Curiosissime.
Columbus (ignosce "Christopher," ut Anglice cogito; melius "Christopherus"; an, ut signare solebat ipse, "xpoFERENS"? Ne digrediar.) Columbus, aiebam, de luce quadam ad horizontem, una nocte, quasi nauali, quae suas naues sequi uisa est; quod ipse scripsit in sua ephemeride itineris.
Area 51 (LI, haha) est castrum Exercitus Aerii Americani, si memini, in Noua Mexiconense; quod continet, ut fabulatur, cadauera extraterrestrum naufractorum ab anno aut circa anno MCMXLVI. Quod castrum secretissimum est, in desertis locis mediis. Sed, uos rogo, si tam secretum est, quomodo accidit ut nemo est quin audiuerit de illis? Iudicate!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Lucus Eques on Merc 12 Iul, 2006 1.52

D. Vettio Rhumakique Lucius salutem.

Minime uero! haud talibus rebus phantasticis studeo, nec enim credendae mihi uidentur. Quod ad Aream 51 attinet, Vettius iam optime respondit, nec meis uerbis superuacaneis melius explicarem.

Valete! die Martis Kintnersuillae a.d. V id. Iul.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron