Ursus Bavariam meridianam infestat.

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Ursus Bavariam meridianam infestat.

Emitteby Marcus Favonius on Merc 07 Iun, 2006 10.59

M. Favonius sodalibus naturae admiratoribus sal.
His diebus in confiniis Austriae Bavariaeque ursus homines gregesque exagitat. Interdiu quidem in montibus se occultat, sed noctu praedae avidus in pascua stabulaque irrumpit. Multis iam ovibus laniatis quidam montani ursum, ne plus sibi damni inferat, sclopeto necandum esse censent. Quibusdam autem hoc displicet; ursum enim dicunt a venatoribus missili sopitum atque captum in silva saeptis circumdata exponi posse (Bavarii Finnos rogaverunt, ut canibus vestigatoribus auxilio sibi essent). Postremo aliquos scio esse, qui ursum cum pace dimittendum esse putent: cum bestia hominum congressus fugiat, nos tutos a periculo esse. Quid fieri oportet?
VII Id. Iun. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 07 Iun, 2006 21.56

Iulia Marco sal.

Similiter movet ursus ille animos ac aliquos ante annos lupus, qui ex horto zoologico Saxonio relicto paucos septimanas non procul a Gottinga ad Weseram (Bramwald) vagavit, aliquas oves laniavit, deinde in septentrionem versus est et prope urbem Hildeshemium necatus est. Cum apud nos vixit, multum est locutum de illo, etiam nomen Puck attributum. (Serius nomen eius verum invenerunt et sexum: Appellata erat lupa (!) B
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Iun, 2006 13.43

Ursus a venatore Bavario vel potius barbaro necatus est. Quam indignum facinus! Cur idem ille venator eodem tempore, quo ursum investigavit, mortifero missili non praetulit soporiferum?
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron