De civibus tributorum fugacibus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De civibus tributorum fugacibus

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 03 Mart, 2008 16.08

Marcus amicis suis sal.
In Germania nuper magistratus fiscales discum compactum, quem homo adhuc ignotus Vaducii in capite principatus Liechtenstein parum legibus obsecutus sibi adsumpsisse vel potius rapuisse dicitur, quinquies et quadragies centenis milibus €, nisi fallor, emerunt. Quo enim CD permultorum nomina continentur civium Germanorum, qui cum nimia se tributorum magnitudine premi putarent, ut maiores quaestus facerent, pecuniam peregre collocatam coactores tributorum Germanos fraudulenter celabant. Exactores vagari nunc videmus...
Sed in controversia relinquitur, utrum aerarii procuratores Germani, cum illum CD emerent, recte fecerint necne. Nonne clarissimum valet illud Non tantum qui rapuit, verum is quoque qui recepit tenetur?
Equidem recte factum esse contendo: ex malis minima eligi oportet. Si enim cives illi tributorum fugaces CD scrupulose neglecto impuniti dimitterentur, maiore damno rem publicam, id est omnes cives, affectum iri puto. Salus populi suprema lex.
Vobis quid videtur, amici?
Valete. V Non. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Iov 06 Mart, 2008 0.03

noricus Marco salutem dicit suo

rem publicam, care marce, scito non solum res emere, quae furatae sunt, sed ipsa etiam raptus agere, nedum de caedibus loquar! nec te, optime, nec me rogauerit res publica ante quam scelera committat. forsitan aliter communitatem gubernari non queat? mihi quidem aeque est, quomodo testimonium de faeneratoribus adepti sunt. nam perdiu iam omnes diuitissimos ciues illo modo immo diuitiores fieri, dum nos ipsos fiscus minimae iam pecuniae gratia premere solet. et sola causa, cur nunc diuites quoque insequitur fiscus, paupertas Germaniarum...equidem bene nunc facere Germanos aestimo. duplex enim detrimentum ex tantis diuitissimorum facinoribus oritur. primum pecunia abstracta, deinde infamia orta inuidia, idque magis cum duces industriarum quoque anno plus emolumenti communis sine ulla ratione sibi uindicent. nam oeconomiam Germaniarum nondum tantum reductam uidemus, ut id iure fecerint...ne longius fiam: quod uidemus nil aliud quam furem esse, qui fures deducit. :lol:


uale!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron