De Friderico Schiller (†1805)

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Friderico Schiller (†1805)

Emitteby Marcus Favonius on Iov 28 Apr, 2005 22.45

M. Favonius sodalibus s.

Ducenti a.d. VII Idus Maias acti erunt anni, cum Fridericus Schiller, clarissimus ille poeta Germanus, Vimariae de vita decessit. Gratissimam ergo eius memoriam retineamus; nam de litteris quoque Latinis bene meritus est.

Ab amicis, qui male Latine sciebant, rogatus elegantissime in Germanicum convertit Vergilii Aeneidos libros II (de excidio Troiae) et IV (de Didus amore), idque non hexametros imitatus, sed strophis usus ex octo semper versibus compositis; neque enim alio modo Latinorum versuum nitorem elegantiamque imitando Germanice effingi atque exprimi posse censebat.

Ut alio iam loco scripsi (epist. 2202), Schiller Valerium Maximum videtur legisse; qui de quodam vadimonio haec scripsit (fact. et dict. mem. 4, 7, Ext. 1): „Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere vellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. Solutus erat periculo mortis qui modo gladio cervices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo vivere licebat. Igitur omnes et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. At is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. Eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat supervenit. Admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogavit, ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum benivolentia reciperent.“
Quam fabulam secutus Schiller carmen Germanicum composuit, cui titulus „Vadimonium“ (id est „Die Bürgschaft“), quod discipuli Germani ediscere solent. Ecce stropha eius prima:

„Zu Dionys, dem Tyrannen, schlich
Damon, den Dolch im Gewande;
Ihn schlugen die H
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 29 Apr, 2005 22.00

M. Favonius sodalibus s.

Schiller de disticho:

[color=blue]„Im Hexameter steigt des Springquells flüssige S
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 30 Apr, 2005 9.41

Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
Lecto nuntio tuo continere me non potui, quin distichon Schillerianum a te commemoratum Latino disticho imitari conarer:
Hexametro in versu fontis saliens aqua surgit, / pentametroque itidem decidit illa sonans.
Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 30 Apr, 2005 10.15

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Iun, 2005 0.15

M. Favonius sodalibus s.

Anno MDCCCI Fridericus Schiller Carolum Gozzi secutus fabulam composuit, cui titulus „Turandot, filia imperatoris Sinensis“. Ecce unum de aenigmatis, quae Turandot virgo Kalafo principi proponit:

Quod nomen illi est rei

Quod nomen illi est rei, quae a paucis magni aestimatur,
Sed summi imperatoris digna est manu,
Facta, ut vulneraret,
Propinquitate proxima est gladio.
Quamvis sanguinem non hauriat, tamen mille infert vulnera,
Quamvis neminem despoliet, tamen divitias parat.
Orbem subegit terrarum,
Vitam placidam facit atque aequam.
Maxima condidit imperia,
Antiquissimas constituit urbes,
Neque umquam bella conflavit,
Et salus est populi, qui ei confidit.


Qua de re agitur?
:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 28 Iun, 2005 11.18

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Huius aenigmatis mirabilis hanc puto solutionem: aratrum res quaesita est. Confiteor me solutionem in interrete invenisse (http://gutenberg.spiegel.de/schiller/turando1/turando2.htm, 2. Aufzug, 4. Auftritt) :lol:
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Iun, 2005 13.16

Marcus Luciae Aurelicae s.p.d.
Equidem gratulor tibi de aenigmate callidissime soluto :lol: :lol: . Ita est: agitur de aratro sive vomere, quod vocabulum aptius puto esse; quis enim nostrum est, quin sciat illustrissima illa verba prophetae: « et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces » (Micha 4, 3). Quod vero ad verba „quae ... summi imperatoris digna est manu“ attinet, hoc addi oportet: Quotannis vere ineunte imperator Sinensis primos sulcos in agro sacro ipse duxisse dicitur, ut superi satis faverent.
Optime vale. IV Kal. Iul. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron