Page 2 of 2

Re: De 'entibus'

EmitteMissus: Ven 22 Ian, 2010 11.31
by Andreas Ijäs
Rhumak,

gratias pro sententia tua ago, recte sentis nuntium meum forsitan strictim scriptum esse. Ad propositum redibo quam citissime cum tempus habuero.

Re: De 'entibus'

EmitteMissus: Ven 29 Ian, 2010 15.50
by Martinus567
Martinus omnibus spd,

rursus libellum meum philosophiae legi, et haec verba intellexi, et constetit verbum esse specialis a Thoma facta, iam scitur quod qua de causa vocubulario non positum sit.

Valete, et ago consultis linquisticae gratias veteribus usoribus expertis, Marco Rhumakique, et novo usori linquistico Andreae.

Re: De 'entibus'

EmitteMissus: Sol 07 Feb, 2010 0.03
by Andreas Ijäs
Andreas Rhumaki s.p.d.

Doleo me ad nuntium tuum tam sero rescribere. "Alter ego" saepius huc venit...

Sane recte sentis natione Latine loquentes errare posse composita per partes inquirentes. Nonne etiam vox idem ex id+em composita est, unde dein novum particulum dem cum aliis formis est adiunctum? Nihilo minus sunt in lingua classica formae aberam, absumus, quae demonstraverint praefixum ab, non abs esse. Si vox ab ante vocales abs occurreret, divisio in abs-ens facile intellectu esset. Praeterea mea sententia vox praesens non potest aliter dividi quam prae-sens, quod prae certe non habet formam **praes.

Scripsisti praepositionis formam antiquam abs esse et phonen [s] excisam observari posse in finibus verborum Latinorum. In quibusnam vocibus aut formis s finale excisum est? Terminationem casus nominativi singularis, id est phonen s, amiserunt tantummodo stirpes consonantes in l, n, s, r et stirpes vocales quae in -ro- terminantur, e.g. puer. (Neutra et a-stirpes ea omnino carent.) Stirpes mutae bilabiales servant terminationem suam, e.g. trabs, stips, urbs. Praepositio abs tantum ante vocem te et, ut iam diximus, praefixum abs- modo ante consonantes c (qu) et t apparet in compositis. Ex his probabilius mihi videtur abs ex ab ortum esse per introductionem soni transitorii.

Attamen particulum Graecum a te citatum αψ me perturbat. Num αψ praepositio est et nonne significatio eius retro vel rursus est? Censeo praepositionem (atque praefixum) απο cognatam esse vocis ab, sed quonam modo potest απο ex αψ ortum esse? Mehercle, hoc est opus ut exploretur! Si enim forma antiqua habet phonen [s] (*aps?), qua de causa vox अप (apa) in lingua Sancrita nullum vestigium istius restat?

Scripsisti sonantes consonantem praecedentes resolvi in vocale u. Liquidae sonantes secum vocale o habent, e.g. mors (cf. मृतिह mṛtiḥ) et cor, cordis (cf. हृदयम् hṛdayam). Vocale e cum nasalibus sonantibus exsistit, e.g. pedem (cf. ποδά), septem (cf. ἑπτά, सप्त sapta), tentus (cf. τατός, ततः tataḥ). N sonans potest etiam in apparere, e.g. praefixum in- = alpha privativum.

Ecce explanatio formarum praesentium verbi sum:

Terminatio -unt est e terminatione thematica *-onti orta, quae in locum terminationis athematicae *-enti successit; etiam forma pluralis sumus terminationem thematicam habet. Stirps es- in forma estis est ex analogia formarum singularium, et sum formatum est ex analogia formae sumus. Gradationem sive apophoniam fingo a prima origine sicut in lingua Sanscrita fuisse:

*es-m, *es-s, *es-t; cf. अस्मि (asmi), असि (asi), अस्ति (asti);
*s-mus, *s-te, *s-enti; cf. स्मः (smaḥ), स्थ (stha), सन्ति (santi).

Participium praesens in lingua Sanscrita est सन् (सन्त्-, सत्) sive san (sant-, sat-), sicut sens (sent-) quod etiamnunc credo participium praesens primus verbi sum esse. Derivatio Latina -ent, ut supra demonstravi, potest ex nasali sonanti esse orta.

Graece verbum εἰμί non habet gradationem inter singularem et pluralem more aliorum verborum athematicorum, et etiam participium praesens ex stirpe ες- derivatum esse videtur aliter quam Latine et Sanscrite. Sigma inter vocalem stirpis et vocalem thematicam disparet, ergo *εσων > ἐών > ὤν.

Spero me non impressionem immodestae firmitatis dedisse his scriptis!

Re: De 'entibus'

EmitteMissus: Ven 12 Feb, 2010 21.26
by Rhumak
Andreae spd

Macte virtute amice. Linguisticam optime calles.
Quod autem ad cognationem Latini abs Graecique aps cfr. Franco Montanari, "Vocabolario della lingua greca", ed. Loescher 1998, p. 385 ad vocem "aps".

Quaestionem autem nondum video funditus solutam: quod paret, ita: Thomam formasse ens ab exemplo graeci ontos fortasse, antiquitus autem Romanis natura Latine loquentibus erat *sens, quod semper apparet in eorum compositis verbis, quibus utebantur.

Vale

Re: De 'entibus'

EmitteMissus: Ven 12 Mart, 2010 13.30
by Andreas Ijäs
Rhumaki s. p. d.

gratias tibi ago pro verbis amicissimis et libro citato. Forsan mihi brevi etiam occasio illius cognoscendi erit! Putavi hanc septimanam mihi otiosam fore, sed re vera omnino aliter exsistit...