Euax, congregati sumus rursus!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Euax, congregati sumus rursus!

Emitteby Spartacus on Mart 16 Mart, 2004 1.41

Spartacus omnibus huius loci Interretialis participibus s.p.d.

Primo, illis quibus diligenter huic loco operam dant, aperte congratulor. Feriae meritae vestrae iam conclusi sunt; beatam reditionem tunc vobis exopto. Cerno vos a laboribus remissione suavi usi esse, prodiamus ergo latinitatem moliri! Ut ait insignis Virgilius, “stant litore puppes” (Aen 6.901).

Desiderabam denuo apud pristinos collegas colloqui. Nullo loco tamen rem comparabilem inveni; aliquot etiam mihi neve tam amoeni neve apti ad alitum novos discipulos videntur; totidem autem multa dicunt quae vix intellegam. Quae cum ita sint, me condicionis taeduit, usque donec fieremus una. Nunc utpote, quod tueor litteras ex vobis iterum scriptum iri, laetor!

Quamdiu sine auxilio obviam latinitati ultro citroque perrexi, tamdiu magnitudinem laboris vestrorum percepi, quae vestra sciencia unica est. Ut reor, atque palam dicam, hunc locum mihi primum.

Quid agitis, Erice, Marce Favoni Herimanne, Regiomontaneque ? Quomodo valetis, Gaston, Iulia , Cristiane Iuli, Mercuri Hungariceque ? Ignoscite mihi, sodales, si propter parvam memoriam nomina quorumdam sociorum oblisvicor. Sed mitigate curiositatem meam, quaeso: quid ad hoc tempus fecistis? adeoque diligentes anagnostae estis, sinite sciam quos libros interea legistis, carissimi.

De hoc satis. Hinc finem faciam, ne verbositas mea, cum tantis hebdomadibus sine ulla saltem epistola haberem - nempe tantum abest ut ego quemquam reprehendere velim - taedium alicui aliquibusve adferat; neque scribendi fessus dormitem.

Iubeo vos maxime valere!

Dies Lunae, Idibus Martiis MMDCCLVII a.u.c.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 16 Mart, 2004 11.37

GLORIA IN EXCELSIS DEO!!!!!!!! :D

plura scribere nunc non possum, negotiis quotidianis obsessus; tantum scribere volui, colloquia Latina renovata equidem pulcherrima ac usu facilia esse. Utinam socii quam citissime redeant! Valete. Aquinci d. XVI. Kal. Apr.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Herimannus on Mart 16 Mart, 2004 15.02

:D

Herimannus Mercurio et Spartaco sodalibus s. p. d.

Vobiscum magnopere gaudeo Colloquiis resurrectis et interretialem hanc societatem diu feliciter victuram spero.
Spartaco dicam mihi nimium videre annos ab Urbe condita numerare, etsi in hoc spatio multa curiosa perlegi possint.
Visne cognoscere, quid has hebdomadas legerim? Pauca, fere nihil, cum patientia mea apud operae locum acerrime tentata sit: breve tempus et modica vis ceteris dicare potui. Nunc lego librum "Essentiam Christianismi" a Bruno Forte illustri theologo recenter editum, Italice scriptum. Dilectas Latinas litteras feriis et aestati linquo!
Mercurium doctissimum sodalem rogo, ut thema aliquod novum - ne res forte repetantur - ad novum initium cogitet.
Novocomi, a. d. XVII Kal. Apr. MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Mart 16 Mart, 2004 21.41

Iulia omnibus sodalibus s.p.d. :D

Longo iam intervallo non scripsi ullum verbum Latine et itaque (itaqueque ?) magnopere gavisa sum videns forum hoc esse reapertum. Sed vos iam multa fecistis verba ad exprimendum laetitiam ac gaudium vestrum, ut non addere possim quid non sit iam dictum.
Quaeris, quae legerimus? Mihi quoque tempus legendi paulum deficit, tamen demum legi "Faust. Tragoediae pars altera" a Goethe scriptum. Illi primi versus Helenae sunt tam pulchri! Non audeo eos Laninam reddere. Non audeo ullos versus totius huius operis Latinam reddere, ita sunt pulchri. Et tantum illic invenies veritatis in utris partibus! Est quoque pellicula sive productio theatri ad pelliculam adapta expositione mundi nomine "Expo" anni bis millesimo in urbe Hannover facta, quam video. Petrus Lapis (Peter Stein), director inscenationis, nullum ex tot verbis 12111 versuum omisit, ergo durat tredecim horae. Valde delector.
His diebus lego magno cum gaudio Erasmi Roterodami Morias Enkomion. Novistine? Quid putatis de eo?

Valete quam optime!

Ex Saxonia Inferiore, a.d. XVI Kal. Apr.

P.S. Spero vos non oblitos heri fuisse non modo dies, in qua C. Caesar mortuus est, sed etiam festum Annae Perennae!
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Gastón on Mart 16 Mart, 2004 22.26

Gastón Spartaco salutem dicit: :D

Sicut te videre potes in novis colloquiis Latinis, nonnulli, dum clausa colloquia Latina fuerant, ullo modo veteribus colloquiis uti perreximus. Epistulas electronicas tibi misi ut te de hoc certiorem facerem, sed servus tuus interretialis, nescio qua causa, epistulas meas repulsabat.

Nunc orationes Ciceronis lego, sed si Latine non intellego, auxilio traductionis Anglicae intellego. Saepissime tamen versio Latina, sive propter malam traductionem, sive propter incognoscibilitatem sententiarum copulatarum Anglice scriptarum, facilior intellectu quam Anglica esse videtur.

Vale quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Herimannus on Merc 17 Mart, 2004 2.00

:D
Herimannus sodalibus et praecipuae Iuliae sal.

Vere minima et levia libella legis, Iulia!
Ego partim Encomium Moriae Erasmi legi, ironiam et propinquitatem temporibus nostris magni faciens. Breve eiusdem excerptum in haec Colloquia trascripsi (De auctoribus medii recentiorisque aevi LXXXII). Non facilis sermo, cum verba et saepius eorum sensus differant a lingua rei publicae vel imperii temporis propria, cui omnes studuimus, quamobrem oculus labitur ad Italicam conversionem, novum Satan.
De ista Anna Perenna nihil adhuc cognovi, ne nomen quidem, quod in lexici mei pagina quadam inlectum per lustra requievit. Numquid de diva ista narrare potes?
Vale!

Novocomi, a. d. XVI Kal. Apr. MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Merc 17 Mart, 2004 22.37

Marcus Favonius Iuliae, Spartaco aliisque sodalibus pariter omnibus salutem.
Toto laetor pectore :D , quod tenebris quasi relictis magno praesentique animo in colloquia revertistis. Vigeat nostrum commercium iudicandi cogitandique. Quid deinde? Diligenter consultari oportet, quibus thematis quam plurimi Latini sermonis amatores delectari possint.
Quid suadetis :?: ? „Initia in potestate nostra sunt...“ Valete. xvi Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 18 Mart, 2004 1.19

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Iuliae s.p.d.

Iulia, dico aperte quem fuisse Anna Perenna omnino nescire. Mitiga ignorantiam meam, sis! Nescio quoque operam Erasmi Roterodami Morias Enkomion appellatam. Suntne haec verba Graeca?

Tempestive, legi epistolam Martini Lutheri ad Erasmum Roterodamum, stipatam nonullarum parvarum vituperationum ei minarumque. Legi quoque “Evangelium secundum Iesum Christum” ab mirabili Saramago.

Festinationi meae brevitatique litterarum – ut scripsit Caesar Ciceroni - ignoscetis.

Valetote.
Last edited by Spartacus on Sol 21 Mart, 2004 0.52, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Euax, congregati rursus sumus!

Emitteby Cristianus Iulius on Iov 18 Mart, 2004 15.39

Cristianus Iulius amantibus omnibus Latinitatis salutem!

Magno cum gaudeo impletus, vobis denuo saluto, carissimi mei amici. Gratias agamus plurimas Radiophoniae Finnicae Generali qui iterum nobis dedit colloquia. Valete quam optime!

Pilaris, XV a. Kal. Apr. :D [/list]
Cristianus Iulius
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Merc 17 Mart, 2004 5.13
Location: Argentina

Emitteby Iulia on Iov 18 Mart, 2004 16.11

Iulia cum omnibus tum Herimanno, Marco Favonio, Gastoni s.d. :D

Recte suspicas, Gaston, "Enkomion Morias" verba esse Graeca significatione "Laus Stultitiae". Modo coepi, et valde diligo ingenium Erasmi, quo omnem fere vitam, certe autem voluptates ac hilaritates ad stultitiam reducat, quo laudet simplicitatem, quae reapse nonnisi stulta potest esse.
Conor opus Latine intellegere, et adhuc non habeo conversionem lexicoque saepe mihi utendum est. Solum verba Graeca, quorum libenter usum facit, saepe non intellego, cum non iam sciam tam bene linguam eam. Tamen sententiae eius sunt magnificae, comparabiles periodis Ciceronis, si non vel magis artificiosae!

Annam Perennam inveni in Ovidii Fastis. Est quasi personificatio anni, qua de causa Idibus Martis - incipiente anno - laetissimum ei festum celebratur ad Tiberim. Homines construunt casas ex arundine ramisque, ponunt togas supra, rident, iocantur, amant et bibunt multum. Quot pocula bibunt, tot annos putant eis esse datos. Videte quoque paginam Anglicam de calendario Romano: http://www.clubs.psu.edu/aegsa/rome/romecal.html Illic si diem eligitis multa invenire potestis, quae eo die Romae, sed etiam in Graecia acta sunt, e.g. festos, proelia, natales virorum illustrium.

Valete quam optime!

Ex Saxonia Inferiore a.d. XV Kal. Apr.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De anni descriptione Romana

Emitteby Marcus Favonius on Iov 18 Mart, 2004 19.35

Marcus Iuliae s.d.p.
Optime nos monuisti de excellentissima anni descriptione Romana, quae quamquam Britannice composita est, tamen summam nobis praebebit utilitatem :o . Gratias ergo maximas. Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 19 Mart, 2004 1.14

Spartacus omnibus sodalibus preacipue Gastoni s.p.d.

Gratias tibi ago, Gaston, quia libenter conatus es mihi certiorem facere ut Colloquiis Latinis uti possem. Benevolentiam tuam laudem!

Ita res se habet: propter pestilentiam “spam” Anglice nuncupatam – “saginationem” Latine - necesse fuit locum interretialis priscum relinquere. Recipiebam, mirabile dictu, circiter trecenti litteras menstruales. Crede, non ludo! Nunc te volente mihi epistulas mittere, cum novum meum locum interretialis iam praeberem, affirmo maximo cum gaudio accipientur.

Oportune, legi libellum – specie, non materia – Ciceronis “De Senectute”, qui mihi placuit. Ibi multa inveni quae mihi ab omnibus legendae sunt. Quid de hoc cernis?

Nunc ipse dicam mihi quod dicturum esse te video: legisne Ciceronem? Tum te haud Latine incipientem puto, itaque intellego omnes idem sentire. Ut ait Quintilianus, “si cui libri Ciceronis placent, ille sciat se profecisse”!!!

Vale quam maxime.
Last edited by Spartacus on Sol 01 Aug, 2004 21.56, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Sol 21 Mart, 2004 1.09

Gastón Iuliae Spartacoque s.d.

Aut parva confusio est tibi Iuliae, aut lapsum scribendi fecisti, quia non ego sed Spartacus de verborum “Enkomion Moriasâ€
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Lun 29 Mart, 2004 2.47

Spartacus omnibus sodalibus imprimis Gastoni s.p.d.

Recte dixisti, mi Gastón, nomina dissimilia habemus. Praeterea, charisma tuum, quamquam maxime cupiam, haud habeo.

Optime valeas, vicine carissime!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Mart 06 Apr, 2004 2.11

Spartacus omnibus hunc locum legentibus s.p.d.

Hactenus absens eram; occasio fuit ut peregrinatus essem; ii domum soceri, qui diu desiderabat nepotes denuo videre suos, eisque oscula dare itaque quibuscum ludere spatiarique. Quisnam ex nobis eius aetate has res iucundas nolluisset?

Vestras doctas expositiones, post paucos dies cum domi rursus sim, polliceor easdem valde responsuras.

Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron