Optimi nuntii (BEST OF)

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Optimi nuntii (BEST OF)

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 19 Ian, 2005 21.49

Mercurius omnibus suis sodalibus s. p. d.

Anniversario primo colloquiorum Latinorum renovatorum appropinquante (Idibus enim Martiis - quae dies haud fuit nobis infausta! - et quidem anno Domini MMIV hoc forum est instauratum) facultatem esse nobis datum ad iubilandum ratus, hoc colloquium aperui, ut nuntios omnium iocosissimos, elegantissimos, notatuque dignissimos etc. hic colligamus. Ut id facerem, tribus causis adductus sum. Et quidem prima est, ut illos nuntios "optimos" in colloquiis veteribus dum requirimus, epistolas pristinas relegendo praeteritorum recordemur; et secunda, ut de iis nuntiis colloquamur; denique, ut et novis sociis recens nobis adjunctis demonstremus, quam diserti scriptores simus... :D

Quid sit faciendum, si nuntium huc transcribere velis?

1.) si nuntium huc inserere velis, noli quaeso cum bulla "cita" copiam de eo facere, quia litterae nuntii ita transumpti nimium parvae sunt!! Ecce:

Iulia wrote:videsne, quam parvae haec litterae sint??


(Certe haec non Iulia scripsit... :D)

Cave hoc facias: designa pro eo nuntium cum cursore, mox utere bullis "ctrl" ac "v" ad transcribendum.

2.) Nuntium transcriptum coloribus redde notabiliorem, ac magis conspicuum, ut is facilius discerni possit a tuis verbis!

3.) Semper explana nobis, quibus de causis nuntium illum elegeris!!

Haec sunt regulae, sodales. Iam ad rem! :D
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 21 Ian, 2005 3.01, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 19 Ian, 2005 21.59

Mercurius omnibus s. d.

Et ecce primus nuntius, mihi maxime gratus, quem vere Iulia scripsit: :wink:

Iulia Marco Mercurio ceterisque sal.

...

Vide ergo fabulam, quae, ut puto, paululum te exhilaret:

Ad tabulam Friderici II Borussiae, Magnus qui dicitur, saepe adfuit Moses Mendelssohn philosophus, quem dilexit rex lacessere, ut videret, quomodo se liberaret. Ita olim in mappam scripsit: "Moses Mendelssohn primus est asinus saecli." Mappa ad tabulam circumdata denique in manus philosophi cecidit. Ille ridens ante regem inclinatus est dixitque: "Libenter regia ea verba in bibliotheca mea servabo, unam solo habeo precem, ut rex augustissimus documentum signo suo afficiat." Fridericus signat et mappam philosopho reddit. Qui surgit rogans, an documentum liceat recitare: "Nobilissimi praesentes! Rex augustissimus mihi scriptum dedicavit privatum: 'Moses Mendelssohn primus est asinus saecli. Fridericus secundus.'"

Valete quam optime.

Gottingae, a. d. V Kal. Aug.


Multa sunt, quibus hic nuntius commendatur: fabula salsissima electa, eleganter enarrata, diserte adornata. Congratulor, Iulia!

Valete. Trsansaquinci, d. XIV. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 20 Ian, 2005 19.24

M. Favonius Mercurio suo Hungarico ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Equidem novum hoc colloquium, ad quod tam diligenter instructi evocamur, ingeniose sane :!: abs te, mi Mercuri, ut qui vir summa sis indole, institutum esse arbitror. Quicumque enim nuntios in colloquia nostra missos attentissime perlustraverit, is ingentem thesaurum reperiet rerum admirabilium, quas dignas putet, quae ab oblivione vindicentur. In eligendis vero nuntiis veterani modeste se gerant oportet, ne nuntii quasi in circulo circumlati inaniter iterentur: Nuntios ergo eligant alii, vos, veterani, paullum recedite! Tamen nihilo minus dico: Utinam quam plurimi in hanc sermonis veniant communicationem! Ut finem faciam: verba "best of" supervacanea videntur esse.
Valete. XIII K. Feb. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 20 Ian, 2005 20.51

Mercurius Marco suo s. d.

Scripsisti, amice, in colloquio hoc novo veteranis esse paullulum recedendum, "ne nuntii quasi in circulo circumlati inaniter iterentur"; in qua re tibi contradicere ausim. Nobis enim, qui veterani sumus, nuntios primum eligendos esse censuerim, cum non dubito, quin novi sodales nuntios in hoc colloquio scribere haud ausuri sint, nisi iam pluribus a veteranis nuntiis huc emissis. Addamus ergo eis quasi calcar ad eligendas optimas epistolas primis nuntiis a nobismet prolatis! Vale. Transaquinci, d. XIII. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 21 Ian, 2005 1.46

Iulia Marco et Mercurio sal.

Ita est, amici: Primum cum lexi titulum huius novi colloquii a Mercurio creati, aeque ac tu, Marce, laudavi ingenium eius. Ceterum maximo gaudio eram affecta, quod hic meus nuntius primus est recitatus. :wink: Primo aspectu ergo laudavi ingenium, aspectu autem secundo dubitare coepi timens, ne novos sodales deterreamus. Qui enim omnino novi venierunt, plerumque non multas adhuc, ut puto, perlexerunt epistulas et ob eam causam non audent discernere, an nuntius quoddam sit bonum an malum. Alii, qui fortasse ex longiore legunt, fortasse non audent hic dare nuntium ipsis carissimum, cum timeant nos illo in nuntio innumerabilia inveturos peccata... :cry:
Ignoscite, novi sodales, me sic de vos locutam esse! Sed ratio sola, qua melius vos possumus cognoscere, est, ut ipsi scribatis!!!
Quaerere autem possumus e Pisto, quos nuntios dignissimos habeat! :wink:

Ceterum censeo illud "best of" esse delendum.

Valete.
Gottingae, a. d. XI. a. Kal. Feb. sub Iove, ut videtur, ira affecto maxima... :roll:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 21 Ian, 2005 2.47

Mercurius sodalibus s. d.

Colomannus, rex Hungariae sapientissimus (1095-1116) - qui priusquam regni potiretur, doctrinis ecclesiaticis erat imbutus - legem hanc aequissimam ac sane "illuminatam" de strigis tulit: "De strigis, quae non sunt, nulla quaestio fiat." Nunc vero verbis Colomanni regis huc citatis amen amen dico vobis: "De novis sodalibus, qui non sunt, nulla disputatio fiat." :D Non habemus "novos sodales", tantum trecentos homines mutos, qui nescioqua causa huic foro nomen dederunt; qui et adhuc tacuerunt, et in futuro tacebunt. Ego eos appello novos sodales, qui forti animo iam post primum aut secundum suum adventum litteras scribunt: ut et nos omnes veteranos olim fecisse puto. Multo pauciores hi sunt, quam muti illi; sed nec in futuro aliter erit. Immo ecce quid vobis dico: illi muti ne nuntios nostros quidem legunt. Quae si ita sint, cur, aut quid timeamus? Cur non secure ac hilare colloquimur?

Qui ergo scribere voluerit, scribet (ut et nos scripsimus olim!), qui autem non ausus sit scribere (quia non potest!), nec mox audebit. Deponite ergo timorem, Iulia ac Marce, ne novos sodales deterreamus. Nolite semper novos illos respicere! Sunt, qui tantum legere velint nuntios nostros: modo legant. Fortiores, doctiores, audaciores autem non solum legent nuntios, sed etiam scribent! :D Ceterum videte meam subscriptionem. Nunc autem ad rem! Colligamus illos nuntios omnium optimos! :D Valete. Ibidem, d. XII. Kal. Febr.

ps: Nolite quaeso enumerare, quoties haec vocabula "nuntius" "novus" "sodalis" descripserim! :D Ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit! :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 22 Ian, 2005 13.50

M. Favonius sodalibus sal.
Diu multumque mihi cogitanti, quem ego nuntium optimum putarem, versus Goetheani in mentem venerunt, quos Tiberis amicus noster Austriacus elegantissima manu in Latinum converterat (Litterae Latinae -> De carminibus in Latinum convertendis) . Ne longus sim, legite modo ipsi:
„Über allen Gipfeln
Ist Ruh,
In allen Wipfeln
Spürest du
Kaum einen Hauch;
Die V
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sat 22 Ian, 2005 16.59

Pistos homo novus veteranis ceterisque s.d.p.

Parva parte, Iulia, huiusce excelsi atque leonibus aptissimi fori perlecta haud multum facere possum mihi in mentem redire, sed parvunculam partem. Ita paululum relegendo inveni verba non modo mala, sed etiam dulci brevitate haec, quae tu, mi Marce, nobis optime ad risum movendum reddidisti:

[color=red][URL=http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/viewtopic.php?t=134&postdays=0&postorder=asc&start=60#1962]“In vestibulo auditorii duo sunt hami, supra quos titulus hic: „Solis professoribus!“---
Postridie infra haec scida: „Etiam amicula suspendere licet.“â€
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 23 Ian, 2005 20.41

Mercurius Marco Tiberique s. d.

Et mihi placet carmen Goetheianum a Tiberi in Latinum conversum; quod autem ad metrum Sapphicum attinet, non plane illud esse rectum putaverim: cum syllaba secunda vocabuli "nemoris" longa sit, sed in metro illo Sapphico brevis syllaba ibi esse deberet. Nunc aliquis dicet: "quare non scribis melius?" Et quidem recte ille hoc diceret. :oops: Valete. Transaquinci, d. X. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 23 Ian, 2005 21.15

Marcus Mercurio suo sal.
Quod ad vocabulum n
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 24 Ian, 2005 0.43

Mercurius Marco s.

Et quid cum vocabulo "cacumina"? Cuius vocabuli syllaba prima brevis est, vide Vergilium:

"ludere tum rigidas motare cacumina quercus" (Ecl. VI.)

aut Nasonem:

"pulsabantque novi montana cacumina fluctus." (Met. I. 310.)

sed in metro Sapphico syllaba longa in hoc loco ponenda esset, vide Flaccum:

"Integer vitae scelerisque purus." (Carm. I. 22. 1.)

Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 24 Ian, 2005 1.25

Tiberis Mercurio, mendorum metricorum investigatori, s.d.p. :)
timeo, ne iterum erres, mi Mercuri, si syllabam, de qua agitur, semper longam esse censes,licet saepius eveniat, ut longa sit. immo eam ancipitem esse praeter alios hi versus docent:
Cat.51,13: otium, Catulle, tibi molestum est
Cat.11,6 : seu Sagas sagittiferosve Parthos
ibid. 15 : pauca nuntiate meae puellae
etc.
vale.
IX.Kal.Feb.
Aquis Aequimontanis
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 24 Ian, 2005 11.11

Mercurius Tiberi s.

Et ego et tu scimus in metro Sapphico regulari syllabam longam illo loco inveniri, versusque Catullianos a te citatos nonnisi exceptiones appellari posse. Qui poeta etiam in aliis rebus regulas metricas paullulum negligere videtur: ut exemplo vulgari utar, versus spondaicus (minus, ut puto, elegans) ab eo maxime frequentatur.
Quae etsi ita sint, tamen translatio tua, mi Tiberi, meritissimo seriei optimorum nuntiorum a Marco addita est: cuius translationis subtilitatem ac iucunditatem et ego prorsus admiror :!: Vale. Transaquinci, finibus Pannoniae Inferioris, d. IX. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 24 Ian, 2005 18.18

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio et Tiberi amicis spectatissimis sal.

Quod ad systema Sapphicum attinet, quam paucissimis exponere velim haec:

Constat ex tribus versibus Sapphicis minoribus (hendecasyllabis), quos sequitur versus Adonius (l = syllaba longa, b = brevis):

l b l b/l l b b l b l b/l
l b l b/l l b b l b l b/l
l b l b/l l b b l b l b/l
l b b l b/l

Nunc vero ad versus Sapphici minoris syllabam quartam:

a. apud Catullum (ut apud Graecos) aut longa aut brevis:
(cf. Tiberis epist.);

b. apud Horatium semper longa;

c. apud Senecam nonnumquam
l b l b b l b b l b l b/l
„tardius celeres agitare currus“ (Agam. 817);
l b l b/l l l l b l b/l
„Argos iratae carum novercae“ (Agam. 809).

(Cf. Friedrich Crusius, R
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 24 Ian, 2005 19.38

Mercurius Marco Tiberique s. d.

In omnibus libris grammaticis, in quibus de metrica agitur, haec exempla a vobis prolata iterantur (quae satis iam contrita), sive Catullum, sive Senecam spectes. Quod ad Catullum, tres versus illi a te, o Tiberis, citati in singulis istiusmodi libris leguntur (Num adhuc unum exemplum, mi Tiberis, de syllaba quarta, quae brevis est, apud Catullum demonstrare possis?), quod autem ad Senecam attinet, versus illi duo, quos tu, o Marce, ostendabas, in eisdem operibus semper invenire possis. Esto, sunto. Scripsisti vero, Marce, apud Catullum syllabam illam quartam aut longam, aut brevem esse; quod autem ita corrigerem: syllabam illam quartam plerumque longam, aliquando brevem esse. Et Seneca... idem dicere potuerim, quod de Catullo: adhuc unum exemplum mihi ostende. Quae cum ita se habeant, haud revocaverim mea verba, scilicet quod exempla a vobis citata nonisi exceptiones existimaverim. Valete. Transaquinci, d. IX. Kal. Febr.
:wink:
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron